Dementia
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
---|
Dementia[1][2] est grave et globale facultatis cognitivae damnum in homine olim non debilitato. Hoc damnum superat id, quod ex senectute ordinaria exspectari potest. Dementia est aut constans, effecta per singulare et globale vulneris cerebri, aut progressiva, sequens aliquem morbum e. g. Alzheimerianum et deminutionem diutinam efficiens. Quamquam dementia inter senes communior est, etiam ante aetatem 65 annorum fieri potest; quo facto, dementia praecox appellatur.[3]
Dementia non est morbus uniformis, sed potius syndroma aegritudinis non diserta (i.e., copia signorum et symptomatum), in quibus adfectae cognitionis regiones sunt memoria, attentio, lingua et solutio problematum. Diagnosis usitate requirit, ut symptomata saltem sex menses adsint.[4]; confusio cognitiva per tempora breviora, praecipue minus quam nonnulla hebdomada rite delirium appellatur. In omnibus confusionum cognitivarum generibus, superiores functiones mentis in progressione morbi primum adficiuntur.
Hodie tres typi principales discernuntur, tametsi saepe formae mixtae occurrunt: dementia corticalis, dementia subcorticalis, et dementia frontalis. In dementia corticali imprimis memoria, calculatio, et lingua imminutae sunt, in dementia subcorticali autem res executivae et celeritas cognitionis, in dementia frontali demum personalitas, iudicium, et arbitrium.
In cura aegrotorum cum dementia non raro morum et psychologica symptomata circum dementiam valde onerose appareant.
Mala et morbi syndromam dementiae efficiens[recensere | fontem recensere]
Dementia syndroma, non morbi eo ipso, cum deductione cognitionis memoriaeque, variis malis morbisque efficitur. Tabula adhuc non completa videatur:
Mala et morbi neurodegenerativi[recensere | fontem recensere]
- Angiopathia amyloido cerebralis
- Dementia cum corpusculis Leweyi — frequentia secunda generum degenerativorum dementia[5]; dementia velociter apparet, cum vigilantia fluctuante, alucinationibus opticis, instabilitate posturali, sed ambulatione non inhibita
- Morbus Alzheimerianus — cum cursu tardivo
- Morbus Creutzfeldt-Jakob — cum cursu rapido
- Morbus Gerstmann-Sträussler-Scheinker
- Morbus Huntington
- Morbus Parkinson — dementia tarda (= non prius quam unum annum post symptomata motorica)
- Neurodegeneratio pantothenati kinasi sociata - Dementia cum symptomatibus motoricis, hyperreflexia; ferri aggregationis intracerebrali causa
Dementiae frontotemporales[recensere | fontem recensere]
Commentatio principalis: Dementia frontotemporalis
- Dementia frontotemporalis varietatis se gerendi
- Aphasia progressiva primaria varietatis semanticae (dementia semantica)
- Aphasia progressiva primaria varietatis agrammaticae nonfluentis
- Degeneratio corticobasalis
- Paralysis supranuclearis progressiva — imprimis typus Parkinson cum cursu veloci, casibus ab initio numerosis
- Dementia frontotemporalis cum morbo nervorum motoriorum sociata
Dementia vascularis[recensere | fontem recensere]
- cum cursu fluctuante
Morbi malaque systematis immunitatis dementiis interdum commissa[recensere | fontem recensere]
Morbi systematis endocrinei[recensere | fontem recensere]
- Hyperparathyreoidismus
- Hyperthyreosis
- Hypoparathyreoidismus
- Hypothyreosis (functio glandulae thyreoideae iacens)
Alia[recensere | fontem recensere]
- CADASIL
- Angiopathia amyloido cerebralis (multiplices haemorrhagiae intracerebrales)
- Hydrocephalus
- Morbus mentis, imprimis depressio ("Pseudodementia")
- Paranoia
- Exsiccosis
- Cancer cerebri
- Alcoholismus
Morum et psychologica symptomata circum dementiam[recensere | fontem recensere]
In literatura internationali notio Anglica behavioral and psychological symptoms of dementia cum abbreviatura BPSD legitur[6]. Quod est, in morbis dementivis non solum symptomata dementia (memoriae et cogitationis), sed etiam alia, ut:
- Insomnia, perturbatio rhythmi circadiani
- Timor, depressio
- Hyperphagia (nimis edere)
- Dolor[7]
- Mos aggressivus[8]
Non raro cura et tractatio symptomatum istorum pondus maius quam dementiae ipsius requirit. Interventiones sint et non-pharmacologicae et pharmacologicae.
Dementiae pericula[recensere | fontem recensere]
Nexus interni
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Lewis, C.T. & Short, C. (1879). A Latin dictionary founded on Andrews' edition of Freund's Latin dictionary. Oxoniae: Clarendon Press.
- ↑ Arnaudov, G.D. (1964). Terminologia medica polyglotta. Latinum-Bulgarski-Russkij-English-Français-Deutsch. Serdicae: Editio medicina et physcultura.
- ↑ H. Fadil, A. Borazanci, E. A. B. Haddou, M. Yahyaoui, E. Korniychuk, S. L. Jaffe, et A. Minagar, "Early Onset Dementia," International Review of Neurobiology, 84 (2009): 245–262, doi 10.1016/S0074-7742(09)00413-9, ISBN 978-0-12-374833-1, pmid 19501722.
- ↑ "Dementia definition". MDGuidelines. Reed Group.
- ↑ McKeith I. G., Boeve B. F., Dickson D. W., Halliday G., Taylor J. P., Weintraub D., Aarsland D., Galvin J., Attems J., et al. (Iun 2017). "Diagnosis and management of dementia with Lewy bodies: Fourth consensus report of the DLB Consortium". Neurology 89 (1): 88-100
- ↑ Dyer S. M., Harrison S. L., Laver K., Whitehead C., Crotty M. (Mar 2019). "An overview of systematic reviews of pharmacological and non-pharmacological interventions for the treatment of behavioral and psychological symptoms of dementia". International psychogeriatrics 30 (3): 295-309
- ↑ Saepe aeger cum dementia dolorem non verbis suis exprimere potest, per haec observatio diligens magnum momentum habet.
- ↑ Memento discrimen inter "Lucius est aggressivus" et "Lucius morem aggressivum ostendit".
- ↑ Panza F., Lozupone M., Sardone R., Battista P., Piccininni M., Dibello V., La Montagna M., Stallone R., Venezia P., et al. (Nov 2018). "Sensorial frailty: age-related hearing loss and the risk of cognitive impairment and dementia in later life". Therapeutic advances in chronic disease: 10:2040622318811000
- ↑ Fancourt D., Steptoe A. (2019). "Television viewing and cognitive decline in older age: findings from the English Longitudinal Study of Ageing". Scientific reports 9 (1): 2851
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- S. Peleg, F. Sananbenesi, A. Zovoilis, S. Burkhardt, S. Bahari-Javan, R. C. Agis-Balboa, P. Cota, J. L. Wittnam, A. Gogol-Doering, L. Opitz, G. Salinas-Riester, M. Dettenhofer, H. Kang, L. Farinelli, W. Chen, et A. Fischer (2010), Altered histone acetylation is associated with age-dependent memory impairment in mice, Science 328(5979):753–756.
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
- AFAL, www.afal.es
- Alzheimer´s Disease International, www.alz.co.uk
- Alzheimer Europe, www.alzheimer-europe.org
- CEAFA, www.ceafa.es
- Dementiae, www.hipocampo.org
- De dimentia senili, www.salud.es
- Encyclopaedia Dementiarum, www.demencias.com
- WHO (Ordo mundi sanitarius): Deminuere pericula dementiae (Anglice)