Salla

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Insigne Sallae
Despectus ex Karhutunturi promunturio.
Situs Sallae.
Ecclesia Sallae

Salla est commune Finnicum areá septimum maximum, fere 3 900 hominum (anno 2014) in Lapponia situm. Numerus incolarum, qui usque ad ultimos annos 1960 crescebat, deinde vehementer deminutus est. Anno 1966 enim ibi habitabant plus quam 11 000 hominum, primis autem annis 2010 minus quam quattuor millia.

Communia vicina sunt Kemiiarvi, Kuusamo, Pelkosenniemi, Posio, Savukoski, quorum numero incolarum longe maximum est Kuusamo fere 16 000 hominum (anno 2014).

In historia, Salla post Bellum hibernum privata est a Unione Sovietica at post Bellum Lapponiae ad Finniam reducta est.

Salla est etiam praenomen Finnicum femininum.