Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Slovenia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Slovenia
Res apud Vicidata repertae:
Slovenia: insigne
Slovenia: vexillum
Continens: Europa
Territoria finitima: Italia, Austria, Croatia, Hungaria
Caput: Aemona
Nomen officiale: Republika Slovenija

Gubernium

democratic republic
Princeps: Borut Pahor
Praefectus: Miroslaus Cerar, Marianus Šarec
Consilium: Slovenian Parliament
Situs interretialis

Populus

Numerus: 2 066 880
Sermo publicus: Lingua Slovena, Lingua Italiana, Lingua Hungarica
Zona horaria: UTC+1
Moneta: Euro

Commemoratio

Hymnus nationalis: Zdravljica

Sigla

ISO SI, SVN, 705; IOC SLO
Dominium interretiale: .si
Praefixum telephonicum: +386
Siglum autoraedarum: SLO

Slovenia (-ae f.) (Slovene: Slovenija) est civitas in Europa Media. Habet incolas 2.070.500, plerique quorum Slovene loquuntur.

Slovenia in commissura Alpium, Maris Mediterranei, Planitiei Pannonicae et Dinaridium sita est. Caput Sloveniae est Labacum, quod cives circiter 300.000 habet.

Slovenia anno 1991 constituta est, cum de Iugoslavia decessit et res publica libera facta est. Populus creat praesidentem rei publicae, qui princeps civitatis est, et legatos ad comitium rei publicae, qui leges constituunt. Anno 2004 in Unionem Europaeam accepta est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Praehistoria[recensere | fontem recensere]

Aetate ferrea terram hodie Slovenicam Illyrici et Celtae incolebant.

Imperium Romanum[recensere | fontem recensere]

Regio Sloveniae in saeculum 1 a.C.n. a Romanis capta est. Pars Hesperia usque Atrans Italiae tributa erat. Regio nunc Styria appellata inerat Norico, iam prius regno, Claudio vero imperatore provinciae Romanae. Provincia Pannonia continebat regiones hodiernas Carniolam Inferiorem et Transmuraniam.

Oppidum Romanum maximum hodiernae Sloveniae Poetovio erat, ubi scriptor Victorinus Petavionensis episcopatu functus est.

Aevum medium[recensere | fontem recensere]

Circiter 550 inierunt terram Slovenicam Slavi sermonem linguae Slovenae antecedentem loquentes. Duae civitates constitutae sunt: Carniola et Carantania, quae sedem in Austrica parte Carinthiae hodiernae habebat. Carantania certo, Carniola fortasse se foederi gentium Samonis adiunxerunt.

Aevum modernum[recensere | fontem recensere]

Post Tito anno 1980 mortuum populi Iugoslaviae discrepere coeperant. Die 23 Decembris 1990 libertas Sloveniae plebiscito probata est 95 centesimis civium accedentibus.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Urbes[recensere | fontem recensere]

Urbes principes Sloveniae undecimae sunt.

  1. Labacum caput est, quod oppidum Romani appellaverunt Aemonam (vel Emonam) (Slovenice: Ljubljana)
  2. Caput Histriae vel Iustinopolis (Slovenice: Koper),
  3. Carnioburgum vel Carnium (Slovenice: Kranj),
  4. Celeia (Slovenice: Celje),
  5. Colatio (-onis, f.) (Slovenice: Slovenj Gradec),
  6. Goritia Nova (Slovenice: Nova Gorica),
  7. Murania Sobota (Slovenice: Murska Sobota),
  8. Marburgum (Slovenia) (Slovenice: Maribor),
  9. Nova Urbs et Novo Mesto (Slovenice: Novo mesto)
  10. Poetovio (Slovenice: Ptuj),
  11. Veleniae (Slovenice: Velenje).

Municipia Altera[recensere | fontem recensere]

Provinciae historicae[recensere | fontem recensere]

Slovenia omnia divisa in septem provincias (Slovenice Pokrajine). Hae provinciae non divisiones administrativae sed unae historicae sunt.

Geographicae regiones[recensere | fontem recensere]

Regiones statisticae[recensere | fontem recensere]

Slovenia omnia divisa in duodecim Regiones statisticas (Slovenice Statistične regije). Hae regiones non divisiones administrativae sed unae statisticae sunt.

Flumina[recensere | fontem recensere]

Montes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]


Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

stipula Haec stipula ad nationem spectat. Amplifica, si potes!
Slovenia : politica