Bryophyta

E Vicipaedia
Anomodon viticulosus (gametophytum)

Bryophyta, vulgo musci, sunt phylum parvarum plantarum sine floribus.

Cryptogamia sunt: floribus carent, et per sporas propagant. Vasculosa non sunt (lignum non habent), neque radices adsunt. In plerisque speciebus, aqua nutrimentaque extra caulem portantur, seu a foliis ex aere adsumuntur. Nonnullae autem texturas in caule phloemati xylematique similes habent.

In variis locis habitant: in solo, inter saxis, vel in ligno mortuo, seu tamquam epiphyta in arboribus. Cum gregatim vivunt, quasi pulvina vel, si in substrato repent, teges, videntur.

Generationes biformes alternantur. Haploideum gametophytum praevalet. Ex caulibus et foliis constat, et cum rhizoidis substrato affixum est. In antheridia et archegonia gametas gignit, ex quarum copulatione diploideum sporophytum gignitur. Hoc ex seta et sporangio constat, et gametophyto connectitur, ex quo nutrimenta recipit. In sporangio sporas producit, ex quibus denuo gametophytum oritur.

Vita bryophytorum.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Brands, S.J. (comp.). 1989-praesens. The Taxonomicon. Universal Taxonomic Services, Zwaag Nederlandiae. [1]. Die 20 Novembris 2015 accessum.
  • Shofield, W. B. 1985. Introduction to Bryology, The Blackburn Press. ISBN 1-930665-26-1.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Bryophyta spectant.
Vide "Bryophyta" apud Vicispecies.
Situs scientifici: Tropicos • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks