Episcopus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina munere ecclesiastico explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Episcopus" appellatur, vide Episcopus (discretiva).
Zeno episcopus Veronensis.

Episcopus est praesul ecclesiae, qui pro fidelibus in Christi persona agit. In Ecclesia Catholica Romana, episcopatus est summus ordo in sacramento ordinum sacrorum; in Ecclesia Anglicana, sacri ordines sunt unum ex quinque sacramentis non biblicis. Iuxta Sanctae Romanae Ecclesiae morem, episcopi et pontifices et antistites vocantur, quia summi sacerdotes sunt.

Per successionem apostolicam, episcopus fit apostolorum successor. Episcopi, qui ex divina institutione in apostolorum loco succedunt per Spiritum Sanctum qui vi consecrationis eis datur, in ecclesia pastores constituuntur, ut sint et ipsi doctrinae magistri, sacri cultus sacerdotes gubernationisque ministri. Ipsa consecratione episcopali recipiunt cum munere sanctificandi munera quoque docendi et regendi, quae tamem natura sua nonnisi in hierarchica communione cum Collegii Capite (cum Petro et sub Petro) et membris exercere possunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!