Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Ducatus Novogardiensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ducatus Novogardiensis[1] (Russice Новгородское княжество, tr. Novgorodskoe knjažestvo), seu Ducatus Novogardiae Magnae,[2] fuit terra in Ruthenia septentrionali, metropolim habens Novogardiam Magnam.

Historia[recensere | fontem recensere]

Duces Varegici[recensere | fontem recensere]

Secundum annales, circa annum 862, Slavi in regione lacus Ilmeni habitantes "Varegis solita denegant tributa, sed intestinis mox dissidiis obortis, suasu Gostomysli principis inter ipsos viri, cum Tschudis, Kriwitschis aliisque, legatos ad Varegos hosce Russicos mittunt, eosdemque ad sedes apud se capiendas, cum terra multitudini novorum advenarum sufficeret, adque omnes eiusdem incolas sub regimine complectendos, sollenniter invitant."[3] Idcirco paulo post Ruricus Varegus cum gente sua ad invitatores suos venit et eos regere incepit, ipse sedem ducalem habens Novogardiae (antequam Ladogae, sententia nonnullorum). Successor Rurici, Olegus (Helgus), Novogardia vectigale indicto, anno 882 militiam ad meridiem duxit, "Kiovia potitus, ibique sede Imperii posita..."[4]

Ducatus Novogardiensis Russiae Kioviensis[recensere | fontem recensere]

Ecclesia cathedralis Sanctae Sophiae in arce Novogardiae Magnae

Ab anno 969 magni duces Kiovienses duces proprios pro Novogardia apponebant. Tunc Sventoslaus dux, ad militiam aggressus, duos filios suos seniores duces in terris amplis imperii sui constituit, filium autem iuvenem, Vladimirum, rogatu Novogardiensium, ad urbem illorum misit. Post mortem Sventoslai, filii eius inter se pro dominatione bellaverunt. "Anno ab orbe condito 6486, post Christum natum 978, magnus Russiae dux Vladimirus, fratribus suis Olgo et Iaropolko, vita functis, utriusque ducutum, atque adco totam Russiam in suam vindicavit potestatem. Sic unus rerum Russiae potitus, auxit se titulo czaris et magni ducis atque autocratoris Russorum, sedemque ducatus Novogardiensis Kioviam transtulit..."[5] Vladimirus, dux Kioviensis factus, filium suum Iaroslaum Novogardiam misit. Anno 1014 Iaroslaus a vectigale, quam Kioviae dare debebat, abivit. Hac re cognita, Vladimirus milites suos colligere inceperat, sed derepente mortuus est. In bello secuto Iaroslaus, auxilio Novogardiensium, fratres suos vicit, solium ducale Kioviae cepit. Novogardiensibus autem iura peculiaria dedit et filios suos (Eliam primum, dein Vladimirum) administratores Novogardiae attribuit. Vladimirus Iaroslai filius anno 1044 arcem novam Novogardiae construit, et anno deincipiti novam ecclesiam cathedralem lapideam Sanctae Sophiae aedificavit. (Ecclesia illa adhoc exsistit, symbolo spiritualitatis Novogardiensis censetur.)

Quum imperio Kioviae subdita, Novogardia (ipsa territorii magni metropolis) semper affectiones separatisticas fortes habebat. Prae quam urbes aliae Russiae (Rutheniae) antiquae, Novogardia potestatem comparative magnam comitiati (veče ipso vulgo) populi praesidentisque eius (vulgo posadnik) habebat. Novogardienses ducem illis non placentem deducere aliumque petere poterant. Anno 1136, cum rebellio Novogardiae accidit, dux Vsevolodus Mstislai filius ex urbe deductus est, et dehinc Novogardienses ipsi sibi duces e candidatis maxime placentibus seligebant.

Res publica Novogardiensis[recensere | fontem recensere]

Res publica feudalis Novogardiensis (Russice Новгородская феодальная республика, tr. Novgorodskaja feodal'naja respublika), anno 1136 condita, institutum politicum principale habuit populi comitiatum, vulgo veče dictum. Praesidens comitiatus (posadnik), dux, archiepiscopus aliique ducatores civitatis in comitiatu (veče) Novogardiae Magnae selecti et depositi fuere. Posadnik, praesidens comitiatus illius, potestate exsecutiva praefuit. Dux autem fuit praefectus militum tempore bellorum atque ad iudicium civile se applicavit.

Territorium rei publicae Novogardiensis anno 1400

Territorium rei publicae Novogardiensis identidem amplificabatur. Praeter Novogardiam Magnam, Ladoga, Coporium, Prisca Russa, Tersakum, Volocza inter urbes eius numerabantur. (Pscovia autem, initio etiam ad rem publicam Novogardiensem pertinens, dein ipsa metropolis rei publicae sui iuris facta est, anno 1348 a Novogardia officiale agnotae.) Terrae Novogardiae ad Mare Album in septentrione et ad Montes Uralicos in oriente expansae sunt. A Ruthenia reliqua abstans et a silvis paludibusque protecta, Novogardia devastationem Mongolo-Tataricam evitavit (ad vectigalem pro Orda Aurea tamen coacta), sed a saeculo tredecimo aggressione Sueciae et Ordinum Teutonici Livonicique ingredebatur. Victoriae clarissimae Novogardiensium ab aggressoribus consecutae sunt anno 1240 ad Nevam fluvium et anno 1242 ad lacum Peipus, cum Alexandro Nevensi duce. Terra Novogardiensis agraria erat, sed Novogardia Magna, proximitatis suae ad Mare Balticum gratia, facta est valens sedes mercaturae inter Rutheniam et terras occidentales (commercium cum Europa Occidentali saeculo decimo inceptum est). Pelles cutisque animalium et cera exportabantur, metalla, telae, sal et (annis sterilibus) panis autem importabantur. Novogardiae "quanta olim fuerit potentia, ex Proverbio pater antiquo, Quis potest contra Deum, & magnam Novogardiam?"[6]

Bestia in signo Novogardiae Magnae picta

Cum a medio saeculi tredecimi (i.e. a regimine Alexandri Nevensis) mos fuit duces Volodimirienses in sedem ducis Novogardiensis ponere, magni duces Volodimiriae et dein Moscoviae constanter (impositione ducum oboedientium) voluntatem suam Novogardiae Magnae intrudere petebant. Nonnumquam etiam obsessione oeconomica utebantur: Novogardia enim pani e Ruthenia Septentrio-Orientali egebat. Novogardienses autem, auxilio adversariorum ducum Vladimiriensium et Moscuensium – ducum Tueriensium et Lituanicorum – utentes, rationes suas tenebant. Medio saeculi quarti decimi Novogardiae Magnae formatae sunt factiones duae, "Moscovitica" et "Lituanica". Anno 1333 Novogardienses filium Gedimini, magni ducis Lituanici, ad sedem ducalem suam invitaverunt, et Ioannes I Bursa (Kalita), dux Moscoviticus, postremo concessit. Sed cum anno 1346 dux Olgerdus Lituanicus terras Novogardienses impugnavit, potentia factionis Lituanicae diminuta est, et Simeon, magnus dux Volodimiriae et Moscoviae (filius Ioannis Bursae), ab anno illo ad finem vitae suae dux Novogardiensis mansit. Duces Volodimiriae sequenti etiam duces Novogardienses fuere. Postquam solium ducale Volodimiriae ad solium Moscoviae adiunctum est (anno 1389), Novogardia Magna praefectos a magnis ducis Moscoviae sive Lituaniae missos vel duces migrantes varios, ditiones non habentes, ut duces suos accipere incepit, et nonnumquam terra Novogardiensis insimul nonnullos tales duces habebat.

Campana, quae olim populum Novogardiae Magnae ad comitiatus populi vocabat, ad Moscuam transportatur

Compugnantio factionum et classium societatis Novogardiae ad incrementum potestatis Moscoviae in terra Novogardiensi contribuit. Cum Novogardienses in bello feudali, quod in Moscovia accidit, adversarium magni ducis Basilii II Caeci adiuverunt, Basilius anno 1456 contra illos militiam fecit, et exercitum Novogardiense vicit. Condiciones pacis, eodem anno inter Moscovia et Novogardia Magna subscriptae, libertatem Novogardiensem angustaverut. Idcirco pars nobilium Novogardiae sub potestate Magni Ducatus Lituaniae esse voluit. Anno 1470, impulsu "factionis Lituanicae", administratio Novogardiensis actiones de foedere cum Casimiro IV, magno duce Lituaniae, incepit, et Michael Olelkowicz[7] e Lituania invitatus est, ut praefectus Novogardiensis esset. Anno 1471, socium habens Pscoviam, magnus dux Ioannes III Moscoviticus militiam ad Novogardiensem fecit. Novogardienses, ab Ioanne victi, a foedere cum Casimiro abstituerunt atque vectigalem pro Moscovia sponderunt, nonnullas terrarum suarum orientalium eam dederunt, etc. Anno 1478 Ioannes III, Novogardienses de conspiratione cum terris occidentalibus suspicans, denuo militiam ad Novogardiam Magnam fecit. Cum urbem cepit, nobiles eius exsilio affecit atque campanam ad comitiatus populi vocantem ademit. Terrae Novogardienses omnino inclusae sunt in regnum Russicum (Moscoviticum), et res publica feudalis Novogardiensis deleta est.

Ducatus Novogardiensis Moscoviae[recensere | fontem recensere]

Post abolitionem independentiae Novogardiae Magnae, Ducatus Novogardiensis inter partes Moscoviae numerabatur.[8]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad rem publicam Novogardiensem spectant.