Praemium Oscar


Praemia Oscar[1] rite Praemia Academiae (Anglice Academy Awards) sunt praemia pelliculis ab Academia Artium et Scientiarum Cinematographicarum Angelopoli in urbe Californiae annuis caerimoniis concessa. Commune huic praemio nomen est praemium Oscar, sed quia hoc in viginti fere constat categoriis singulis distribuendis, consentaneum est etiam pluraliter praemia Oscar dici. Itaque anno 2023 Oppenheimer septem praemia Oscar reportavit, quae ad pelliculam, dispositorem, protagonistam, actricem, sonum, musicam pertinent. Praemium Oscar physice sigillum vel tropaeum est, cuius nomen "Oscar" ita factum esse videtur, dicunt enim mulierem quandam (fortasse Margaretam Herrick), cum sigillum in aula Academiae videret, clara voce exclamasse hoc avunculi sui Oscar simillimum esse.
Quod praemium anno 1929 excogitatum et creatum est. Prima caerimonia Ruscisilvae in Deversorio Roosevelt die 16 Maii confecta est. Praemium Academiae etiam post mortem actori aut actrici aut cuicumque administro pelliculae donari potest.
Categoriae Praemiorum Academiae
[recensere | fontem recensere]Annus introductus | Categoria | Nomem anglice |
---|---|---|
1928/1929 | Pellicula Optima | Best Picture |
1928/1929 | Moderator Optimus | Best Director |
1928/1929 | Actor Primarum Partium Optimus | Best Actor in a Leading Role |
1928/1929 | Actrix Primarum Partium Optima | Best Actress in a Leading Role |
1928/1929 | Cinematographia Optima | Best Cinematography |
1928/1929 | Coepta Productionis Optima | Best Production Design |
1928/1929 | Scriptum Scaenarium Adaptatum Optimum | Best Adapted Screenplay |
1929/1930 | Sonum Optimum | Best Sound |
1931/1932 | Pellicula Animata Curta Optima | Best Animated Short Film |
1931/1932 | Pellicula Acta Realis Optima | Best Live Action Short Film |
1934 | Coeicta Pelliculae Optima | Best Film Editing |
1934 | Compositio Originalis Optima | Best Original Score |
1934 | Musica Originalis Optima | Best Original Song |
1936 | Actor Secundarum Partium Optimus | Best Actor in a Supporting Role |
1936 | Actrix Secundarum Partium Optima | Best Actress in a Supporting Role |
1939 | Effectum Visuale Optimum | Best Visual Effects |
1940 | Scriptum Scaenarium Originale Optimum | Best Original Screenplay |
1941 | Pellicula Documentalis Curta Optima | Best Documentary Short Film |
1943 | Pellicula Documentalis Optima | Best Documentary Feature Film |
1947 | Pellicula Internationalis Optima | Best International Feature Film |
1948 | Coeptum indumentorum Optimum | Best Costume Design |
1981 | Coeptum Offuciae et Tonsus Optimus | Best Make-up and Hairstyling |
2001 | Pellicula Animata Optima | Best Animated Feature |
Praemia pelliculis optimis data
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Situs Academiae, www.oscars.org
- Situs Praemiorum Academiae, www.oscar.com
- Leges praemiorum Academiae anno 2008, old.oscars.org (PDF)
- Praemia Academiae in Indice Interretiale Pellicularum (Anglice)
![]() |
Haec stipula ad cinematographiam vel ad televisionem spectat. Amplifica, si potes! |