Latinitas inspicienda

Carelia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Carēlia[1] (Finnice Karjala, Russice Карелия, tr. Karelija) est regio vetus in septentrionali Europae parte sita. Divisa est inter Finniam et Russiam, haec Careliam rem publicam et regionem Leninopolitanam complexa, illa autem regiones Carelia Septentrionalis et Carelia Meridionalis. Populus Carelianus, Finni, Carelii, Russi, lingua, cultu, religione inter se differunt.

Geographica[recensere | fontem recensere]

Partes Careliae

De situ regionis[recensere | fontem recensere]

Lacus Ladoga Onegaque iungit Swir flumen

Carelia sita inter mare Balticum et mare Album ad Aquilonem Europae spectat. Limes borealis est Circulus Arcticus. Ad orientem Mare Album, Lacus Onegae, Lacus Ladogae et -spatio exiguo- Sinus Finnicus regionem definiunt. Ad occidentem solem Carelia in Savoniam et Caianiam regiones transit. Area est 200 000 km2.

Modo solito Carelia omnis divisa est in partium sex, quarum septentrionalis, sita inter Mare Album et fines Finniae, appellatur Carelia Alba. Finitima ad meridiem est Carelia Olonecensis inter lacus Onegae et Ladogae. Carelia Ladogana quae lacum Ladogae ad meridiem habet et Isthmus Carelicus Finniae erant usque ad annum 1944. Res publica Carelia Careliam albam, Oloneсensem et Ladoganam complectitur, isthmus autem regionis Leninopolitanae est, quarum utraque pars Russiae est. Careliae pars Finnica divisa est in regiones duas; appellantur Carelia Septentrionalis et Carelia Meridionalis.

Historia[recensere | fontem recensere]

Inter Finniam et Unionem Sovieticam[recensere | fontem recensere]

B.O.T. II Carelia vehementer decertabatur. Bello Hiemale magna pars Careliae occidentalis olim Finnicae Unioni Sovieticae adiuncta est.

Annis 1941 usque ad 1944 Finnia regiones amissas recuperavit atque partem maximam Careliae orientalis oppugnavit. Finnia denuo devicta 1947 Pax Lutetiana fines Careliae descripsit, quae adhuc valent.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Reijo Pitkäranta, Suomi-latina-suomi-sanakirja: Lexicon Finnico-Latino-Finnicum, sub voce Karjala (Helsinki 2002). Adiectivum est Carēlicus (s.v. karjalainen).