Dies Christi Natalis
Dies Christi Natalis,[1] sive festum Nativitatis Domini[2] (vide etiam infra), a Christianis aliisque in mundo Occidentali plerumque die 25 Decembris celebratur. Hoc festum nativitatem Iesu Christi quam Christiani novem menses post diem Annuntiationis, celebrant, cum Gabriel angelus nuntiaret filium Dei Patris, et filium Mariae in utero Virginis Mariae esse conceptum commemorat.


In Nova Vulgata Sanctus Lucas Iesu Christi nativitatem ita narrat:
Factum est autem, in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis. Haec descriptio prima facta est praeside Syriae Quirino. Et ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem. Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi, uxore praegnante. Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret, et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio.
Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum. Et angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Domini circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. Et dixit illis angelus: “Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio."[4]
De nomine[recensere | fontem recensere]
Hic dies festus etiam Natalis Domini,[5] festum natalicium Domini,[6] festum Natalis Christi,[7] festum Natale (Nativitatis Christi/Domini),[7] sollemnia natalicia (Iesu Christi),[7] appellatur. In Scandinavia festum Iulium[7] dicitur.
Nexus interni
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Vide titulum libri Francisci Palata, Dies Christi natalis: Ad exemplar carminis Bohemici I. C. Erben quod inscribitur Stedry Den (Olomucii, 1903) (Citatio ad p. 302 apud Google Books).
- ↑ Missale Romanum anni 1962, Tempus Nativitatis.
- ↑ Kelly 2004: 67-69.
- ↑ (Lucas 2).
- ↑ Leo Magnus, de Natali Domini. Sermo 25, CCSL, 138, pp. 117-124. Ex: "VOX LATINA. Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Saravicae comparati. ISSN 0172-5300. Saraviponti. 2006, t. 42, fasc. 188."
- ↑ PONS Standardwörterbuch LATEIN 1. Auflage 1992, Nachruck 2006.
- ↑ 7.0 7.1 7.2 7.3 Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska. Editio secunda anni 2009.
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Bowler, Gerry. 2004. The World Encyclopedia of Christmas. McClelland & Stewart. ISBN 978077101535-9.
- Bowler, Gerry. 2007. Santa Claus: A Biography. McClelland & Stewart. ISBN 9780771016684.
- Comfort, David. 1995. Just say Noel: A History of Christmas from the Nativity to the Nineties. Fireside. ISBN 9780684800578.
- Count, Earl W. 1997. 4000 Years of Christmas: A Gift from the Ages. Ulysses Press. ISBN 978169750872.
- Federer, William J. 2002. There Really Is a Santa Claus: The History of St. Nicholas & Christmas Holiday Traditions]. Amerisearch. ISBN 9780965355742.
- Kelly, Joseph F. 2004. The Origins of Christmas. Liturgical Press. ISBN 9780814629840 Google Books.
- Miles, Clement A. 1976. Christmas Customs and Traditions. Dover Publications. ISBN 9780486233543. Google Books.
- Nussenbaum, Stephen. 1996. The Battle for Christmas. Novi Eboraci: Vintage Books. ISBN 0679740384.
- Restad, Penne L. 1995. Christmas in America: A History. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0195093003 Google Books.
- Rosenthal, Jim. 2006. St. Nicholas: A Closer Look at Christmas. Nelson Reference. ISBN 1418504076.
- Sammons, Peter. 2006. The Birth of Christ. Glory to Glory Publications. ISBN 0955179017.
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Christi Natalem spectant. |
- De Christi Natale Quid prodest dies Natalis nisi credimus? Catechesis papae Benedicti XVI inter audientiam generalem die 19 Decembris 2007 (Latine)