Roman numeral 10000 CC DD.svg

Georgia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina civitatem, quae sub monte Caucaso iacet, explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Georgia" appellatur, vide Georgia (discretiva).
Wikidata-logo.svg Georgia
Res apud Vicidata repertae:
Georgia: insigne
Georgia: vexillum
Continens: Europa
Territoria finitima: Armenia, Atropatene, Russia, Turcia, Abascia, Alania Meridiana
Caput: Tiphlis
Nomen officiale: საქართველო

Populus

Numerus: 3 729 500
Sermo publicus: Lingua Georgiana
Zona horaria: UTC+4
Moneta: lari

Commemoratio

Paean: თავისუფლება

Sigla

ISO GE, GEO, 268; IOC GEO
Dominium interretiale: ,ge
Praefixum telephonicum: +995
Georgia: situs

Georgia[1] (Georgiane: საქართველო Sakartvelo) est civitas in Caucasica Eurasiae regione sita. In Asiae Occidentalis et Europae Orientalis compito sita ab occidente Ponto Euxino, a septemtrione Russiā, a meridie Turciā ac Armeniā et ab austroriente Atropatenēi terminatur. Caput et maxima urbs est Tiphlis. Georgia territorium 69 700 chiliometrorum quadratorum seu 26 911 milium passuum quadratorum tegit et numerus incolarum eius est 3.75 milliones. Georgia unitaria semipraesidialis respublica est, cuius gubernatio per democratiam repraesentativam eligitur.

Per Aevum Classicum aliquot libera regna, ubi hodie est Georgia, condita sunt. Regna Colchis et Hiberia Christianismum ineunte saeculo IV adoptavere, quod effecit, ut antea praecipui paganismus, Zoroastrismus et Mithraismus gradatim exstincti essent. Unificatum Regnum Georgianum (Georgiane საქართველოს სამეფო) summam politicam et oeconomicam vim attigit rege Davide IV et reginā Thamare saeculis undecimo et duodecimo. Postea area capta est ab variis magnis imperiis per saecula, inter quas Safavidae (Persice صفویان), Afsharidae (Persice سلسله افشار) et Kadiaridae (Persice ‏قاجاریه) erant. Exeunte saeculo duodevicensimo, Regnum Cartlico-Cacheticum[2][3] (Georgiane ქართლ-კახეთის სამეფო) foedus cum Imperio Russico ferivit, et haec area a Russiā anno 1801 annexa est. Cuius ultimi dominatio super Georgiam anno 1813 per Foedus Gulistanense[4] (Russice Гюлистанский договор; Persice عهدنامه گلستان; Armeniace Գյուլիստանի պայմանագիր; et Atropatenice Gülüstan müqaviləsi) cum Iraniā Kadiaridicā confirmata est. Post brevem independentiae periodon, quae Res Novas Russicas anni 1917 secuta est, Georgia ab Unione Sovieticā anno 1921 occupata et pars illius sicuti Res Publica Socialistica Sovietica Georgica (Georgiane საქართველოს საბჭოთა სოციალისტური რესპუბლიკა; et Russice Грузинская Советская Социалистическая Республика) facta est. Post libertatam anno 1991 captam, consecutam postcommunistica Georgia turbulentiam civilem et oeconomicam crisin per fere totum decennium 200 passa est. Quae usque ad anni 2003 Res Novas Rosarum (Georgiane ვარდების რევოლუცია) duravit, post quas nova gubernatio democraticas et oeconomicas reformationes introduxit.

Georgia Consilii Europae et GUAM Consociationis Evolutionis Democraticae et Oeconomicae (Anglice GUAM Organization for Democracy and Economic Development; Russice Организация за демократию и экономическое развитие — ГУАМ; Georgiane სუამი; Ucrainice Організація за демократію та економічний розвиток ГУАМ; Atropatenice GUAM Demokratiya və İqtisadi İnkişaf naminə Təşkilat; et Moldavice GUAM) membrum est. Duas de facto independentes regiones, Abasciam (Georgiane აფხაზეთი; Abasce Аҧсны; Russice Абхазия et Armeniace Աբխազիա) et Alaniam Meridianam (Georgiane სამხრეთ ოსეთი; Ossetice Республикæ Хуссар Ирыстон; et Russice Республика Южная Осетия), continet, quae limitatam internationalem agnitionem post anni 2008 Bellum Russo-Georgianum adeptae sunt. Georgia et magna internationalis communitatis pars has regiones partem Georgici suvereni territorii penes Russicam militarem occupationem esse putant.

Ab anno 2013 Georgiae praeses est Georgius Margvelašvili.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Georgiani sic nuncupati esse, quia Sanctum Georgium venerabantur, dicuntur.

Europaeum vocabulum "Georgia" probabiliter ortum est e Persicā Georgianorum designatione gurğān, quae saeculis undecimo et duodecimo adaptatae sunt viā Syriaci vocabuli gurz-ān/gurz-iyān et Arabici ĵurĵan/ĵurzan. Eius origo clara non est, sed fortasse ad Hyrcaniam, quae Persice گرگان/gorgān, scilicet "locus luporum", dicitur, referatur. Nomen a Crucesignatis sicuti "Georgia" redditum est, clare affectum a Sancto Georgio seu Georgio Albo (Georgiane თეთრი გიორგი), nationali Georgianorum sancto.

Persicum nomen in Palaeoiranico vocabulo vrkān, scilicet "terra luporum", pergit, quod, ex coniecturā, ad transcaspianum toponymum gorgān (scilicet Hyrcaniam) refertur, etiam reflectum Armeniace sicuti Virk' (Վիրք) et in fonte classici nominis "Hiberiae seu Iberiae". Persicum nomen etiam Russice sicuti gurzi (гурзи) exeunte Mediaevali perihodo adoptatum est, sed postea hoc vocabulum in Gruziya (Грузия) versum est, quae est forma reflecta nomini Georgiae in numerosis linguis olim in Imperio Russico adhibitis .

Autochthonicum nomen est Sakartvelo (საქართველო; scilicet, "terra Cartvelianorum"), derivatum e praecipuā mediā Georgicā regione Carthliā[5] (Georgiane ქართლი), relatā e saeculo IX et extenso usu referente ad totum Mediaevale Regnum Georgianum (Georgiane საქართველოს სამეფო) per saeculum XIII. Autodesignatio, quā ethnice Georgiani utuntur, est Kartvelebi (ქართველები, scilicet "Cartveliani"). Mediaevalia Chronica Georgiana (Georgiane ქართლის ცხოვრება) eponymum Cartvelianorum atavum, Carthlum[6], pronepotem de Iapheth, praesentant. Nomen Sakartvelo (საქართველო) e partibus duabus consistit. Eius radix, kartvel-i (ქართველ-ი), denotat incolam praecipuae mediorientalis Georgicae regionis Carthliae seu Hiberiae sicuti nota est in fontibus ex Imperio Romano Orientali.

Antiqui Graeci (Strabo, Herodotus, Plutarchus, Homerus etc...) et Romani (Titus Livius, Tacitus etc...) ad primaevos occidentales Georgianos sicuti Colchidos et ad orientales Georgianos sicuti Hiberos (Ἴβηρες in aliquibus Graecis fontibus) referunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Praehistoria[recensere | fontem recensere]

Adumbratio ex hominis erecti Georgici fossilibus Dmanisis (Georgiane დმანისი) inventis

Hodiernae Georgiae territorium incolebat Homo Erectus e Palaeolithico. Protogeorgicae tribūs saeculo XII a.C.n. primum scriptā in historiā apparuerunt.

Archaeologica reperta et mentiones antiquis in fontibus primigeniarum politicarum civitatisque formationum elementa metallurgicis aurariisque alti gradūs technicis, quae a saeculo VII a.C.n. et ultra incepere insignita revelant. Revera primigenia metallurgia, ad culturam Sulaverico-Somuvicam (Georgiane შულავერი-შომუთეფეს კულტურა) adscripta, in Georgiā per millenium 6 a.C.n. incepit.

Antiquitas[recensere | fontem recensere]

Patera Antinoum depingens prope hodiernam Tiphlem exhumata in Museo Nationali Georgiano (Georgiane საქართველოს ეროვნული მუზეუმი)
Antiquae Georgicae civitates Colchidis et Hiberiae inter annos 500 et 400 a.C.n.

Perihodos classica vidit oriri primigenias Georgicas civitates Diauehos (Georgiane დიაოხი) saeculo XIII a.C.n.; Colchida (Georgiane კოლხეთი) saeculo VIII a.C.n.; Saspires[7] (Georgiane სპერი) saeculo VII a.C.n.; et Hiberiam (Georgiane იბერია) saeculo VI a.C.n.. Saeculo IV a.C.n. unificatum regnum Georgianum -primaevum organizatae alti gradūs civitatis exemplum penes regem et aristocraticam hierarchiam- conditum est.

In Mythologiā Graecā Colchis locus Velleris Aurei ab Iasone et Argonautis quaesiti in Apollonii Rhodii carmine epico Argonauticis erat. Velleris Aurei incorporatio in mythum fortasse derivata est e locali consuetudine utendi velleribus ad cribrandum pulverem aureum e fluminibus. Nuncupata ab autochthonibus Lazica[8] (Georgiane ეგრისის სამეფო) Colchis etiam campus proelii per Bellum Lazicum[9] inter Imperium Byzantinum et Persiam Sassanidarum fuit.

Postquam Imperium Romanum suam Caucasicae regionis occupationem anno Domini 66 versus vicinum perhostile Regnum Parthorum, quod regionem possidebat, complevit, Georgica regna carptim Romae clientes civitates et socii per paene 400 annos erant. E primis saeculis post Christum natum Cultus Mithrae, pagana credibilia et Zoroastrismus in Georgia communiter colebantur. Anno Domini 337 rex Mirian III Christianismum religionem civitatis declaravit, quod magnum stimulum progressioni litterarum artiumque dedit et ultimatim primas egit in formandā unificatā Georgicā natione. A rege Miriane III acceptus Christianismus effective regnum ligavit ad vicinum Imperium Romanum Orientale, quod fortem influxum in Georgiam per paene mille annos exercebat determinandis mutis e praesenti culturali eius identitate?. Acceptio ad lentum sed certum Zoroastrismi declive adduxit, qui, usque ad saeculum V post Christum natum, aliquod sicuti secunda instituta religio in Hiberiā (seu Georgiā Orientali) factus esse videtur et late ibi cultus est.

Medium Aevum usque ad iniens Novum Aevum[recensere | fontem recensere]

Regina Thamar mediaevalis Georgianae monarchiae "Aetati Aureae" praesedit. Cuius status sicuti prima femina Georgiam proprio iure regens titulo mepe mepeta (scilicet "rex regum") asseveratus est.

Primaeva regna dissoluta sunt in varias feudales regiones ineunte Medio Aevo. Quid fecit facile, ut Arabes maiorem Georgiae Orientalis partem saeculo VII caperent. E saeculo VII usque ad saeculum X Georgia Imperii Cosrici pars fuit.

Variae independentes regiones se unico regno Georgiae non coniunxerunt usque ad ineuns saeculum XI.

Quamquam Arabes caput Tiphlem (Georgice თბილისი) anno Domini 645 ceperunt, Carthlia-Hiberia[10] considerabilem independentiam penes locales Arabicos gubernatores retinuit. Princeps Asot I (Georgice აშოტ I), regnans e 813 usque ad 830, -etiam Asot Curopalatēs nuncupatus- primus e familiā Bagratidā rex factus est. Regis Asot regnum perihodon fere mille annorum incepit, per quam Bagratidae, sicuti nobilis domus cognotae, saltem partem hodiernae reipublicae rexerunt. Bagrat III (Georgice ბაგრატ III) e 1027 usque ad 1072 regnans Occidentalem et Orientalem Georgiam univit.

Regnum Georgianum anno 1124, suo summo culmine, Davide IV Constructore rege

Regnum Georgianum (Georgiane საქართველოს სამეფო) suum zenith saeculo XII et ineunte saeculo XIII attigit. Haec perihodos ubi regnavere inter annos 1089 et 1125 David IV, nuncupatus David Constructor (Georgice დავით აღმაშენებელი), et inter annos 1184 et 1213 eius neptis Thamar (Georgiane თამარი) ample Aetas Aurea Georgiana aut Renascentia Georgiana denominatur. Haec matura Renascentia Georgiana, quae Europaeae analogae antecessit, commoventibus militaribus victoriis, territoriali expansione, et culturali renascentiā in architecturā, litteris, philosophiā et scientiis depicta est. Aetas Aurea Georgiana magnarum cathedralium, romanticarum poëseōs ac litterarum et epeos "Eques pelle pantherina indutus"[11] (Georgice ვეფხისტყაოსანი) haeredium liquit.

David Constructor Aetatem Auream Georgianam expulsionem Selgiukidarum Turcarum e natione incepit, cum in praecipuo Proelio Antiqui (Georgice დიდგორის ბრძოლა) anno 1121 vicisset, et Georgicum culturale et politicum pondus ad meridiem versus Armeniam et ad orientem versus Mare Caspium expandit.

Annorum undetriginta regnum Thamaris, primae feminae Georgiam gubernantis, felicissimum in Georgianā historiā putatur. Thamari titulus "rex regum" (mepe mepeta) datus est. In neutralizandā oppositione successit et se energetico externo programmate quod aemularum potentiarum, Selgiukidarum et Byzantii, collapsione iutum est implicavit. A potente militari manu sustenta Thamar suorum decessorum successūs construere pergere potuit ad consolidandum imperium dominatum in Caucasum, quod extensum est super magnis partibus hodiernarum Atropatēnēs, Armeniae et Turciae occidentalis non minus quam partibus septemtrionalis Iraniae, usque ad suam collapsionem ob Mongolicos impetūs per duo decennia post Thamaris mortem anno 1213 effectam.

Rex Vachtangus VI fractae Georgiae partes per Ottomanicas et Persicas invasiones rexit. Cuius conatūs ad percipiendum Franciae et Vaticani auxilium frustrum fuerunt, quod eius Regni fatum signavit.

Regni Georgiani restauratio retardata est postquam Tiphlis a Chorasmico duce Geladdinus[12] (Persice جلال ‌الدین) anno 1226 capta et destructa erat. Mongoles a Georgio V (Georgiane გიორგი V), Demetrii II (Georgiane დემეტრე II) filio, expulsi sunt, qui nuncupatus est "Illustris" (Georgiane ბრწყინვალე) propter suum munus redintegrandarum praeviae fortitudinis et Christianae culturae. Georgius V ultimus magnus unificatae civitatis Georgianae rex fuit. Quo mortuo dissimiles locales gubernatores pro suā independentiā e centrali Georgicā gubernatione pugnavere, quoad Regnum omnino saeculo XV dissolutum est. Georgia aliquot funestis Tamerlanis invasionibus amplius debilitata est. Invasiones perrexere, quod regno nullum tempus redintegrationis dedit, cum et Mauroprobatades[13] (Persice قرا قویونلو) et Aspropobatades[14] (Persice آق قویونلو seu آغ قویونلو) Turcomanni incursiones in meridionales eius provincias constanter facerent. Regnum igitur Georgianum in anarchiam anno 1466 collabit et scissum est in independentia regna tria et quinque semi-independentes principatūs. Vicina magna imperia subsequenter intestinā debilitatae nationis divisione abusa sunt, et ex ineunte saeculo XVI usque ad ineuns saeculum XIX Safavida Irania (et successivae Iranicae dynastiae Afsaida ac Quadzarica) et Imperium Ottomanicum orientalem et occidentalem Georgiae regiones, respective, subiugavit.

Regionum rectores, quae partim autonomae manebant, pluries rebelliones fecere. Attamen consequentes Iranianae et Ottomanicae invasiones localia regna et regiones valde debilitavere. Sicuti assiduorum bellorum et deportationum resultatio, Georgiana populatio ad 250 000 incolas exeunte saeculo XIX decrevit. Georgia Orientalis (Georgice აღმოსავლეთი საქართველო), regionibus Carthliā[15] (Georgiane ქართლი) et Cachetiā[16] (Georgiane კახეთი) composita, Iranianae suzerenitati ex anno 1555 subiecta fuerant post Pacem Amaseae (Persice پیمان آماسیه et Turcice Amasya Antlaşması) cum vicinā aemulā Ottomanicā Turciā obsignatam. Mortuo Nadiro Sacho (Persice نادر شاه) anno 1747, ambo regna se ex Iranianā dominatione liberavere et se coniunxere per personalem unionem penes energeticum regem Heraclium II anno 1762. Georgiam Orientalem quodammodo corroboravit et eius autonomiam per Iranicam Zandicam (Persice سلسله زندیه) perihodon confirmare potuit.

Georgia intra Imperium Russicum[recensere | fontem recensere]

Georgius XII ultimus munere fungens Georgicus monarcha fuit, cuius mors Russicae annexionis principium notavit et Georgianam regalitatem in Russiam eiici coegit.

Anno 1783 Foedus urbis Georgiae[17] (Russice Георгиевский трактат et Georgiane გეორგიევსკის ტრაქტატი) primum inter Georgianam civitatem et Imperium Russicum fuit; pridie Idus Septembres anni 1801 hoc ultimum sibi Georgiam orientalem et anno 1810 independentia ultima Georgica territoria annexuit abolitione ecclesiastici patriarchatūs et autocephaliae anno 1811 consequente. Anno 1878 omnia praesentia Georgica territoria Imperii Russici partem facebant. Anno 1879 natus est Goride[18] (Georgiane გორი) Iosephus Stalin suae nationis, Russiae et totius orbis terrarum historiam signaturus.

Declaratio independentiae[recensere | fontem recensere]

Declaratio independentiae a Parlamento Georgiano anno 1918 proclamata

Post Primum Bellum Mundanum et Res Novas Russiae, die 22 Aprilis anni 1918, electa nationalistarum manus activa e 1890 et mensevici independentiam e Moscuā declaravere, ut Georgia formaret cum Armeniā et Atropatēnā Re Publicā Democraticā Foederativā Transcaucasiā (Georgice ამიერკავკასიის დემოკრატიული ფედერაციული რესპუბლიკა; Armeniace Անդրկովկասյան Դեմոկրատական Ֆեդերատիվ Հանրապետություն; et Atropatenice Zaqafqaziya Demokratik Federativ Respublikası) capite Tiphle et die 26 Maii anni 1918 Georgianam civitatem nomine Rei Publicae Democraticae Georgianae (Georgiane საქართველოს დემოკრატიული რესპუბლიკა) restauravere; comitia victa sunt a mensevicis a Noë Iordaniā ductis.

Georgia intra Unionem Sovieticam[recensere | fontem recensere]

Undecimus Russicae Sovieticae Foederativae Socialisticae Rei Publicae Exercitus Ruber pompam militarem die 25 Februarii anni 1921 Tiphle habuit.

Die 25 Februarii anni 1921 Sovieticae copiae a Georgiano Iosepho Stalin ductae ad finem Rem Publicam Georgianam adduxerunt, incorporantes eam in Unionem Sovieticam anno 1922, quamquam Georgiani usque ad Augustum anni 1924 resistebant. Initio erat pars Transcaucasicae Socialisticae Foederativae Sovieticae Rei Publicae, semper capite Tiphle, sed e 1936 facta est autonoma sicuti Res Publica Socialistica Sovietica Georgiana (Georgice საქართველოს საბჭოთა სოციალისტური რესპუბლიკა et Russice Грузинская Советская Социалистическая Республика).

Georgia post independentiae restaurationem[recensere | fontem recensere]

Res Novae Rosarum (Georgiane ვარდების რევოლუცია) anni 2003

Post perestroikam, die 28 Octobris anni 1990, prima libera nationalis Sovieti comitia a nationalisticis partibus victa sunt. Sicuti independens civitas denuo nata ex Unionis Sovieticae dissolutione die 9 Aprilis, post referendum pridie Kalendas Apriles, quod 98.9% Georgianorum independentiae faventium vidit, Georgia nomen Rei Publicae Georgiae adoptavit.

Independente Georgiā orti sunt separatistici conflictūs in regionibus Abasciā (Georgiane აფხაზეთი; Abasce Аҧсны; Russice Абхазия et Armeniace Աբխազիա) et Alaniā Meridianā (Georgiane სამხრეთ ოსეთი; Ossetice Республикæ Хуссар Ирыстон; et Russice Республика Южная Осетия), quae se independentes proclamavere.

Anno 2004 Res Novae Rosarum (Georgiane ვარდების რევოლუცია) praesidem Michaëlem Saakašvili in munus adduxit, quod simul ulteriorem politicam abitionem a Moscuā causavit. Eodem anno Georgia proprium officiale nomen in "Rem Publicam Georgiam" mutavit.

Bellum Russo-Georgianum et tempus consecutum[recensere | fontem recensere]

Via Tschinvale (Ossetice Цхинвал sive Чъреба; Russice Цхинвал; Georgiane ცხინვალი) post Georgicam bombardationem die 8 Augusti anni 2008

Augusto anni 2008 novi conflictūs in Alaniā Meridianā exarserunt profectis Georgianis viribus hanc in regionem et postea Russiā respondente -Russicae copiae in regione ex Unione Sovieticā ad tuendam pacem dissolutione aderant- cum portus Phaseōs[19] (Georgice ფოთი), praecipuum strategicum centrum ad distribuendum carburans in Ponto Euxino, bombardatus esset et oppugnatores capti essent. Georgia omnes cives ad arma convocavit declarato statu belli. Pergentibus militaribus actionibus, quae zonam afficiebant, exercitus Russicus copias in Alaniam et Abasciam misit ad opprimendos secessionistas. Insequentibus diebus Russicae actiones certatae areae non restrictae sunt, sed etiam Georgicum territorium involverunt, cum Exercitūs Russici copiae urbem Goridem[20] (Georgiane გორი), 90 chiliometra a Tiphle distantem, et urbem Phasin[21] (Georgice ფოთი) et alia minora loca occupaverunt, quod Georgianos recedere ad defendendum caput coegit. Prius ignistitii foedus obsignatum est a Georgiā et Russiā die 15 Augusti anni 2008. Exercitūs Russici summum consilium copiarum recessum e occupatis Georgiae zonis intra dies decem complevisse declaravit, dum Georgiana pars adhuc praesidia inspectionis in suo territorio esse et recessum e portu Phaseōs non complevisse observavit. Parlamentum Georgianum, extraordinariā sessione conventum, statum belli usque ad 8 Septembris anni 2008 prorogavit.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Physica Georgiae tabula.

Georgia apud lineam divisoriam inter Europam et Asiam intra Caucasi regionem sita est. Quia eius territorium plerumque Caucasi Maioris meridie est, Georgia culturaliter historiceque Europae pars esse generatim putatur.

Georgia montana et subtropica natio est, 69 700 km2 lata (cum Abasciā et Alaniā Meridianā). Natio communes limites terrestres cum nationibus quattuor habet: cum Russiā septemtrione (723 km), cum Atropatēnā oriente (322 km), cum Armeniā meridie (164) et cum Turciā autroccidente (252 km). Occidente, natio finitima Ponto Euxino est. Hodie, Georgia cum independentistis in provinciis Abasciā et Alaniā Meridianā confligit, dum autroriente gubernatio Atropatēnica in suum territorium Complexum Monasticum Davidis Garedzensis (Georgiane დავითგარეჯის სამონასტრო კომპლექსი et Atropatenice Keşiş dağ məbədi) integrare reclamat, ex Unionis Sovieticae collapsione anno 1991.

Georgia una e tribus nationibus Transcaucasiae, regionalis Caucasi divisionis, cum Atropatēnā et Armeniā, est. Natio praecipue montana est, sed sunt nationis regiones aliis amoenitatibus depictae, sicuti Oropedio Dzavachetico[22] (Georgiane ჯავახეთის ზეგანი), apud limites Armeniacos. Septemtrione autem limites Russici veri naturales limites sunt qui componuntur magno iugo montium, Caucaso Maiore (Georgiane დიდი კავკასიონი; Russice Большой Кавказ; et Atropatenice Böyük Qafqaz Dağları), oppositione cum Caucaso Minore (Georgiane მცირე კავკასიონი; Armeniace Փոքր Կովկաս; et Atropatenice Kiçik Qafqaz Dağları), meridionalem nationis partem occupante. Tertium et quartum summum altissimum e Caucaso in Georgiā invenitur: Schara (Georgiane შხარა), 5 058 chiliometra alta; et Casbekius (Georgiane ყაზბეგი et Ossetice Сæна), 5 047 chiliometra altus.

Gurges Corvi-Kruberi (Georgiane კრუბერის გამოქვაბული et Russice Пещера Крубера-Воронья), in Abasciā sita, profundissimus naturalis gurges cognitus in mundo est. Qui 2000 metra profunditatis superat.

Cavealis urbis Vardziae (Georgiane ვარძია) despectus cum valli Cyri fluminis infra.

Urbes, villagia et communitates rurales plerumque in altitudinibus conduntur, exceptis eis conditis apud Pontum Euxinum, talibus Dioscuriade[23] (Georgiane სოხუმი; Abasce Аҟәа; Armeniace Սուխում; et Russice Сухум sive Сухуми), Phaside[24] (Georgice ფოთი) et Bathei[25] (Georgiane ბათუმი). Sic, caput Tiphlis (Georgiane თბილისი) in mediā altitudine 572 metrorum situm est, dum aliquae villagia in altissimis Caucasi montibus sita sunt, quod ad eorum accessum difficilem reddit et ea inducunt in autarchiam et reliquae nationis dissimilem culturam, hereditatem antiquorum temporum et paganorum credibilium ex Antiquitate. Ex unā parte, hic status nationis incolis proderat: reverā, cum Georgia grassationum, vastationum et invasionum terra per totam suam historiam fuisset, qui montes incolebant se liberabant ex eis et quamobrem conservantur aliquae religiosa aedificia trahentia originem a Superiore Medio Aevo.Urbes, villagia et communitates rurales plerumque in altitudinibus conduntur, exceptis eis conditis apud Pontum Euxinum, talibus Dioscuriade[26] (Georgiane სოხუმი; Abasce Аҟәа; Armeniace Սուխում; et Russice Сухум sive Сухуми), Phaside[27] (Georgice ფოთი) et Bathei[28] (Georgiane ბათუმი). Sic, caput Tiphlis (Georgiane თბილისი) in mediā altitudine 572 metrorum situm est, dum aliquae villagia in altissimis Caucasi montibus sita sunt, quod ad eorum accessum difficilem reddit et ea inducunt in autarchiam et reliquae nationis dissimilem culturam, hereditatem antiquorum temporum et paganorum credibilium ex Antiquitate. Ex unā parte, hic status nationis incolis proderat: reverā, cum Georgia grassationum, vastationum et invasionum terra per totam suam historiam fuisset, qui montes incolebant se liberabant ex eis et quamobrem conservantur aliquae religiosa aedificia trahentia originem a Superiore Medio Aevo.

Georgia numerosis fluminibus et cursibus aquarum transitur. Praecipuum Cyrus[29] vel Cyrrhus[30] vel Corius[31] (Palaeograece ὁ Κῦρος; Turcice Kura; Georgice მტკვარი; Atropatenice Kür; Armeniace Կուր; Curdice rûbara kur‎) est quod cursum 1 515 chiliometra longum habet et cuius fons Turciae boreoriente est, antequam caput Georgicum Tiphlem transeat et Mare Caspium in Atropatēnā influat. Sunt quoque alia ponderis flumina talia Alazani (Georgiane ალაზანი et Atropatenice Qanıx) et Phasis[32] (Georgiane რიონი et Palaeograece Φᾶσις). Verumtamen eorum nullum navigabile est. E decennio 200 ergasteriis hydroelectricis instructa sunt.

Clima[recensere | fontem recensere]

Ponti Euxini litus in occidentali Georgiā, cum Batheos lineā caelesti in horizonte.

Georgiae clima subtropicum occidente et mediterraneum oriente est. Caucasi Maioris iugum variationes moderat quia saepto contra frigidos ventos e septemtrionem venientes prodest. Calidus et umidus Ponti Euxini aër faciliter in occidentales litorales planities intrat. Clima secundum distantiam a Ponto Euxino et altitudinem variat. In litorali Ponti Euxini longitudine, ex Abasciā in Turcicos limites, et in regione Colchide dictā (intestinis litoris terris humilibus), dominantes climatis subtropici characteres alta uligo et fortes praecipitationes (e 1 000 in 2 000 mm per annum, Ponti Euxini portus Bathys[33] 2 500 mm per annum accipit) sunt. Plurimas arecacearum varietates in his regionibus crescunt, ubi temperatura media e 5 ºC hieme in 22 ºC aestate transit. Orientales Georgiae planities a Ponti Euxini affectionibus montibus clima continentalius offerentibus proteguntur. Temperatura aestate mediā inter 20 et 24 ºC est, hieme inter 2 et 4 ºC. Uligo levior et media pluviometria inter 500 et 800 mm per annum est. Clima alpinum in orientalibus occidentalibusque montibus est, inter 2 100 et 3 600 m, non minus quam in semiaridā regione super oropedio Cambysis[34] (Georgiane იორი et Atropatenice Qabırlı) austroriente. Altā altitudine, praecipitationes aliquando ter maiores quam in orientalibus planitiebus sunt et nix et gelu per totum annum adsunt.

Terrae motūs[recensere | fontem recensere]

Terrae motūs et delabacula montanis in zonis praecipua minatio vitae et bonis sunt. Ex antiquissimis historicorum seismicae activitatis vestigiis in Georgiā unum suum originem ab anno 1088 trahit, cum terrae motus urbes et fortalitias destruxit, Georgio II rege; quod prodesset, apud alia, praetexto dimittendi eius proximo anno. Nuperius, citari potest terrae motus Goridis[35] (Georgiane გორი) anno 1920 aut delabacula in Azariā[36] (Georgiane აჭარა) anno 1989 quae milia hominum Georgiae autroccidente moverunt. Anno 1991, duo delabacula multa villagia in mediā septemtrionali Georgiā et in Alaniā Meridianā destruxerunt.

Biodiversitas[recensere | fontem recensere]

Propter altum prospectum et demissam latitudinem, Georgia domus circiter milibus specierum vertebratorum (330 avium, 160 piscium, 48 reptilium et 11 amphibiorum) est. Magnorum carnivororum numerus silvas incolat, ursi arctoi, lupi, lynces et pardi Ciscaucasici. Phasianus Colchicus endemica Georgiae avis est quae late introducta est per reliquum orbem terrarum sicuti praecipua caro ferina. Specierum invertebratorum numerus altissimus esse consideratur sed data per altum publicationum numerum distribuuntur. Aranearum catalogus in Georgiā, verbi gratiā, 501 specierum includit.

Parum amplius 6 500 specierum fungorum, inclusis lichenis formā speciebus, e Georgiā perscriptae sunt, sed hic numerus procul a completo abest. Verus totus nuerus fungicarum specierum in Georgiā apparentium, inclusis nondum perscriptis speciebus, proximus est ut maior sit, datā plerumque acceptā aestimatione ut solum 7% omnium fungorum usque adhuc in toto orbe terrarum inventae sint. Quamquam expeditae informationis quantitas adhuc minima est, primus conatus ad aestimandum fungicarum endemicarum specierum numerum in Georgiā factus est et 2 595 specierum ad tempus identificatae sunt sicuti possibiles endemicis nationis. 1 729 specierum vegetalium perscriptae sunt e Georgiā consociatione cum fungis. Verus vegetalium specierum in Georgiā apparentium numerus proximus ut substantialiter maior sit est.

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Aedificii Parlamenti Georgiani conspectus noctu.

Ex anni 1991 Aprili independens et Consilii Europae membrum e die 27 Augusti anni 1999, Georgia respublica praesidentialis est. Autumno autem anni 2007, orthodoxus patriarcha monarchiam constitutionalem restaurare proposuit, quod prosperitatis aliquod apud oppositionis lineas accepit, quae moleste auctas praesidis Michaelis Saakašvili potestates ferebat. Hic ultimus se magnae Caucasicae dynastiae, Bagratidarum, membrum esse indicavit et munerum possessionem super Davidis Constructoris sepulcro instruxit. Alaniae Meridianae et Abasciae eventūs postea hanc ideam in recessum relegavere.

Potestas exsecutiva a praeside, Georgio Margvelašvili e 17 Novembris anni 2013, repraesentatur, qui eligitur quinquennio. Primus Minister, Georgius Kvirikašvili, e 30 Decembris anni 2015, praecipuas potestates habet.

Potestas legisfera a Parlamento Georgiae (Georgice საქართველოს პარლამენტი) habetur, a 150 deputatorum quattuor annorum mandato electorum compositum.

Tribunal Supremum maximam iudicialem potestatem constituit. Quod a iudicibus a Parlamento, praeside commendante, quattuor annorum mandato electis componitur. Etiam est Tribunal Constitutionale.

Rationes externae[recensere | fontem recensere]

Integrationi in CFAS favens folium murale Tiphli.

Georgia bonas rationes cum suis directis vicinis (Armeniā, Atropatēnā et Turciā) sustinet et membrum est Nationum Unitarum, Consilii Europae, Syndicatūs Mercaturae Mundanae, Consociationis Cooperationis Oeconomicae Ponti Euxini, Organizationis Securitati Coöperationique in Europa Favendis, Communitatis Electionis Democraticae, GUAM Consociationis Evolutionis Democraticae et Oeconomicae et Argentariā Asianā Evolutionis. Georgia etiam politicas, oeconomicas et militares rationes cum Iaponiā, Uraquariā, Coreā Meridianā, Israële, Taprobanā, Ucrainā et multis aliis nationibus sustinet.

Crescens Civitatum Foederatarum et Unioni Europaeae pondus in Georgiā, praesertim per propositam adscriptionem in Unionem Europaeam et Consociationem ex Pacto Atlantico Septentrionali, Statunitense militare auxilii programma Exercitandi et Instruendi et oleiductūs Bacuae, Triphlis et Pyramopoleōs constructionem crebro Triphlis relationes cum Moscuā tetendit. Georgiana decisio favendi suae praesentiae in coalitionis viribus in Iraco praecipuum inceptum fuit.

Georgia in praesenti operatur ut ipsa plena sodalis Consociationis ex Pacto Atlantico Septemtrionali sit. Augusto anni 2004, Georgiana Propositio Individualis Actionis Sodalitati (Anglico acronymo IPAP) officialiter Consociationi ex Pacto Atlantico Septemtrionali oblata est. Die 29 Octobris anni 2004, Concilium Atlanticus Septemtrionalis consociationis CFAS Georgianam Propositionem Individualis Actionis Sodalitati approbavit, et Georgia in secundum Integrationis Euro-Atlanticae gradum moveri perrexit. Anno 2005, propter Praesidis Georgiani decisionem, civitatis commissio instituta est ad implendam Propositionem Individualis Actionis Sodalitati, quae interministerialem circulum a Primo Ministro ductum praesentat. Commissioni munus ut Propositionis Individualis Actionis Sodalitati impletio coördinaretur et regeretur assignatum est.

Die 14 Februarii anni 2005, foedus de Sodalitate pro Pace (Anglico acronymo PfP) inter Georgiam et CFAS vigescuit, quare internuntius Caucaso Meridionali Georgiae assignatus est. Die 2 Martii anni 2005, foedus obsignatum est comparatione ut hospes natio iuvaret et CFAS vires et operarii transirent. Inter 6 et 9 Martii anni 2009, temporarius taxatorius grex ad implendam Propositionem Individualis Actionis Sodalitati (Anglico acronymo IPAP) Tiphlem venit. Idibus Aprilibus anni 2006, disceptatio de taxationis relatione de implendā Propositione Individualis Actionis Sodalitati in CFAS Praetorio, intra formam 26+1, habita est. Anno 2006, Parlamentum Georgianum rogationi unanimiter suffragatum est quae Georgiam in CFAS integrari deposcebat. Plerique Georgiani et Georgiani politici nisum CFAS sodalitati faventem defendebant.

Georgius W. Bush primus munus sustinens Statunitensis praeses qui nationem visitavit factus est. Via ad Aëroportum Internationalem Tiphlis ducens abhinc agnominata est Via Lata Georgius W. Bush. Die 2 Octobris anni 2006, Georgia et Unio Europaea coniunctam propositionem de consenso textu referente ad Propositionem Actionis inter Georgiam et Unionem Europaeam intra Programma Europaeum Vicinitatis obsignavere. Propositio Actionis formaliter sessione Concilii Coöperationis inter Unionem Europaeam et Georgiam die 14 Novembris anni 2006 Bruxellis approbata est.

Res militares[recensere | fontem recensere]

Georgiani milites in Afganiā.

Georgianae res militares in vires terrestres et aërias ordinantur. Coniunctim Vires Armatae Georgianae nuncupantur. Virium Armatarum Georgianarum missio muneraque in Constitutione Georgiae, Georgianā lege de Defensione et Strategiā Militari Nationali, et internationalibus foederibus quibus Georgia obsignatoria est fundantur. Per Ministri Defensionis ductum auctoritatemque diriguntur.

Georgia propemodum mille militum a CFAS ductis Viribus Internationalibus Auxilii et Securitatis (Anglico acronymo ISAF) in Afganiā contribuit, quod eam fecit maximam nationem contributoriam copiarum per capita missioni. Anno 2015, unus et triginta milites mortui sunt, omnes in expeditione Harxianae (Afganice et Darice هلمند), et 435 vulnerati sunt, inclusis quinque et triginta amputatis.

Legum exsecutio[recensere | fontem recensere]

In Georgiā, legum exsecutio a Ministerio Rerum Internarum conducitur et praebetur. Recentibus annis, Sectio Vigilum Circuitorum Ministerii Rerum Externarum Georgiae radicalem transformationem experta est, cum vigiles nunc aliquae praecipua munera quibus antea dicatae independentes agenturae fungerentur absorbuissent. Apud nova munera quibus vigiles funguntur sunt limitum securitas et telonialia munera et contractam securitatis provisio; hoc ultimo munere dedicati "vigiles securitatis" fungitur. Explorationis collectio pro nationali securitate nunc Servitii Exploratorii Georgiani responsalitas est.

Anno 2005, Praeses Michael Saakašvili totam vigilum viatoriorum vim (circa 30 000 vigilum numerantem) Vigilum Nationalium Georgianorum propter corruptionem dimisit. Nova vis tunc subsequenter per novos tirones constructa est. Ministerii Rerum Externarum Statunitensis Institutum Internationale Narcoticorum et Rerum Exsecutoriarum Legum auxilium conatibus exercitationis praebuit et monitoriā aptitudine agere pergit.

Nova vis Patruli primum aestate anni 2005 ad commutandos vigiles viatorios, vim de pervulgatā corruptione accusatam, introducta est. Vigiles numeri emergentiae 002 diaconiam anno 2004 introduxerunt.

Religio[recensere | fontem recensere]

Anno 326, Christiana Georgiana Iberiam ad fidem Christianam convertit.

Urbes et oppida[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009.
  2. Georgian Biodiversity Database, ubi dicitur "Helodrilus cartlicus."
  3. Nouveaux mémoires de la Société Impériale des Naturalistes de Moscou, ubi dicitur "Iam vero Iberorum gens discreta est a Cachetiae incolis Arago amne, e Chewssurorum finibus a Caucasiis montibus defluente,"
  4. Cretaceous Actaeonellid Gastropod from the Western Hemisphere ubi dicitur paginā 86 "Trochactaeon gulistanense . . . Occurrence.-USSR (Transcaucasus)."
  5. Ökumenisches Heiligenlexikon, Einleitung Oktober XI ubi dicitur "(...) Tempore chalifi Abd-allah, cuius imperio subdita erat Georgia seu Carthlia ,(...)"
  6. History of Armenia: From B. C. 2247 to the Year of Christ 1780 ..., Volumen 1
  7. Polybii Historiarum Tomi VIII Pars I
  8. Vicipaedia Anglica
  9. Corpus Scriptorum Historiae Byzantinae, Volumen 9, Pars 2
  10. Ökumenisches Heiligenlexikon, Einleitung Oktober XI, ubi dicitur "(...) Tempore chalifi Abd-allah, cujus imperio subdita erat Georgia seu Carthlia ,(...)"
  11. Vicipaedia Georgica
  12. Chronicon orientale, Latinitate donatum ab Abrahamo Ecchellensi Syro
  13. Vicipaedia Neograeca
  14. Vicipaedia Neograeca
  15. Ökumenisches Heiligenlexikon, Einleitung Oktober XI ubi dicitur "(...) Tempore chalifi Abd-allah, cujus imperio subdita erat Georgia seu Carthlia ,(...)"
  16. Linnaea: Ein Journal Für Die Botanik in Ihrem Ganzen Umfange, Volumen 15 ubi dicitur "In deserto Caraia inter flumen Cyrum et Cachetiam sito, in Cachetia et in Armenia"
  17. Index locorum in Russia
  18. Orbis Latinus
  19. Vicipaedia Hispanica
  20. Orbis Latinus
  21. Vicipaedia Hispanica
  22. Bibdigital ubi dicitur "(...) var. c) dzawacheticus Ronn. (...) Distr. Achalkalaki (Dzavachetia) prope pag. Gorelovka (...)"
  23. en:Sukhumi#History
  24. Vicipaedia Hispanica
  25. Vicipaedia Anglica
  26. en:Sukhumi#History
  27. Vicipaedia Hispanica
  28. Vicipaedia Anglica
  29. William Smith, ed., Dictionary of Greek and Roman Geography (Londinii, 1854), lemma 'Cyrus'
  30. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon Universale (1698), lemma 'Cyrrhus, melius Cyrus'
  31. Dr. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (1909), lemma 'Corius'
  32. Victionarium
  33. Vicipaedia Anglica
  34. Encyclopaedia Iranica ubi dicitur "CAMBYSENE (Latin form of Gk. Kambysēnē) (...) took its name from the Cambyses (modern Iori) river (...)."
  35. Orbis Latinus
  36. cf. Neograece Αζαρία

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!