Hebraei

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina de gente explicat. Si litteras Novi Testamenti quaeris, vide Epistula ad Hebraeos.

Vide etiam paginam discretivam: Israel

Hebraei (Hebraice עִבְרִי ʿivri) in Vetere Testamento primo Israelitae, postea etiam progenies eorum, Iudaei, appellantur.

Attestatio verbi[recensere | fontem recensere]

Verbum in Bibliis triginta ter invenitur. In Gen 14,13 Abraham sic vocatur. Alioqui plurimum peregrini verbo ad Israelitas denotandas utuntur aut iidem erga peregrinos. Cum peregrini verbo utuntur, despectus exprimitur, cum Israelitae humilitas.[1]

Saepe notio apparet in fabulis de Iosepho patriarcha (Gen 39,14.17; Gen 40,15; Gen 41,12; Gen 43,32), in traditione Exodi (Ex 1,15.16.19; Ex 2,6.7.11.13; Ex 3,18; Ex 5,3; Ex 7,16; Ex 9,1.13; Ex 21,2; Dtn 15,12) et in narrationibus de pugnis cum Philistaeis commissis (1 Sam 4,6.9; 1 Sam 13,3.7*.19; 1 Sam 14,11.21; 1 Sam 29,3).

In Ier 34,9.14 (similiter ac in Ex 21,2 et Dtn 15,12) "Hebraeus" est attributum ad עֶבֶד (operarius, servus). Si verbum etiam in Iona 1,9 legitur, dubium est; versio Graeca (Septuaginta) "servus Dei" (עֶבֶד יהוה) praebet.

Origio et significatio[recensere | fontem recensere]

Neque etymologia neque verbi in Bibliis significatio accurata certae sunt.

  • Quaedam lexica verbum ad nomen Heber (עֵבֶר, Gen 10,24-25; Gen 11,14-17) referunt,quod "filii Heber" (בְּנֵי־עֵבֶר, Gen 10,21) gentem denotaret.[2]
  • Alii arbitrantur nonnullis locis (Gen 14,13; Iona 1,9 et forsitan Dtn 15,12) "Hebraei" idem ac "Israelitae" signficare.[3]
  • In Ex 21,2, Ier 21,2 et forsitan Dtn 15,12 secundum nonnullos exegetas "Hebraei" idem ac "servi" (propter pecunam debitam facti) valet.[4]
  • Multi sunt, qui aliquam relationem inter verbum Hebraicum "Hebraei" (series consonatium: HBR) et verbum ʿApiru esse coniectent. In quibusdam litteris aetatis aeneae exeuntis ex Amarna, Ugarit, Canaan et Aegypto oriundis tamquam ʿApiru (Accadice) vel ʿpr(w) (Aegyptiace) homines appellantur, qui extra societatem degentes penuria coacti mercennarii vel operarii victus quaerebant aut latrones vivebant.[5].
  • Sunt etiam, qui in Ex 2,11.13 et aliis locis vestigia antiquae memoriae maiores Israelitarum ʿApiru fuisse videant. Ronald De Vaux utramque vocem (ʿApiru et "Hebraei") notionem gentium interpretatur, quae ex desertis in terram cultam invaserunt.[6]

Tempore hellenistico verbum "Hebraei" (e lingua Aramaica עבראיא, ʿebrāyā) in linguam Graecam forma Ἑβραῖοι translatum et iterdum pro Israelitis sive Iudaeis adhibitum est. Nomen Lingua Hebraica pro lingua Bibliorum litterarumque Rabbinicarum usitatum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. W. H. Schmidt, Exodus..., p. 29s.
  2. Ut puta dtv-Brockhaus-Lexikon (1982): Hebräer. Vol. 8, Mannheim 1988
  3. H. Donner, Geschichte des Volkes Israel, 1, p. 80ss.
  4. Ita Niels P. Lemche, The „Hebrew Slave“, in: Vetus Testamentum, 25, 1975, p. 129–144
  5. Manfred Weippert, Die Landnahme der israelitischen Stämme in der neueren wissenschaftlichen Diskussion, FRLANT 92, Gottingae: 1967
  6. Ronald De Vaux, Histoire ancienne d'Israël, I, Parisiis 1971, p. 106–112; 205–208

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Herbert Donner: Geschichte des Volkes Israel und seiner Nachbarn in Grundzügen. Grundrisse zum Alten Testament. Bd 4/1, 4/2. Vandenhoeck & Ruprecht, Gottingae 2001. ISBN 3-525-51664-9
  • Werner H. Schmidt: Exodus, Sinai und Mose. Erwägungen zu Ex 1-19 und 24. Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadiae 1983, 1990, 1995. ISBN 3-534-08779-8
  • Nadav Na'aman, "Habiru and Hebrews: The Transfer of a social Term to the literary Sphere," JNES 45 (1986): 278-85.