Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas bona

Hispania

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vide etiam paginam fere homonymam: Hispania Romana
Wikidata-logo.svg Hispania
Res apud Vicidata repertae:
Hispania: insigne
Hispania: vexillum
Continens: Europa
Territoria finitima: Andorra, Portugallia, Marocum, Gibraltar, Francia, Foedus Arabicum
Locus: 40°0′0″N 3°0′0″W
Caput: Matritum
Nomen officiale: Španělské království, Reino de España, Королівство Іспанія, Kingdom of Spain

Gubernium

monarchia parlamentaria
Princeps: Philippus princeps Asturiarum
Praefectus: Petrus Sánchez
Consilium: Cortes Generales
Iudicium: Supreme Court of Spain, Constitutional Court of Spain
Situs interretialis

Populus

Numerus: 46 528 024
Sermo publicus: Lingua Hispanica
Zona horaria: UTC+1, UTC+2, UTC, UTC+1
Moneta: Euro

Commemoratio

Hymnus nationalis: Marcha Real
Praeceptum: Plus ultra

Sigla

ISO ES, ESP, 724; IOC ESP
Dominium interretiale: .es
Praefixum telephonicum: +34
Siglum autoraedarum: E
Communitatum autonomarum Hispaniae tabula.

Hispania[1] (Hispanice: España) sive Regnum Hispaniae (Hispanice: Reino de España) est civitas sui iuris in paeninsula Iberica, parte Europae Occidentalis ubi Lusitania quoque est. Rectionis forma est monarchia constitutionalis. Numerus incolarum est 46 733 038.[2]

Geographia[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Geographia Hispaniae

Sitae sunt Hispaniarum terrae aeque ac Lusitania et Gibraltar, provincia Britanniarum Regni in Iberica paeninsula inter 36° et 43,5° gradus latitudinis septentrionalis et inter 9° occidentalis et 3° orientalis gradus longitudinis (exceptae sunt Baliares, Canariae Insulae, Septa et Rusadir). Septimarum partium regnum Hispaniae sextas continet. A boreo-occidente Pyrenaeus mons Hispanias ab Francogallia et civitatula Andorrae divisit.

Praeter hos tractus etiam insulae Baliares et Canariae in Oceano Atlantico sitae et oppida iuxta oras Africae nomine Septa atque Rusadir regno patent. Oppidum Hispanicum Iulia Livica ubique Francogallia cingitur.

Hispania sita est in paeninsula Iberica, cuius regio media est planitia ampla (Hispanice Meseta Central. Sunt in Hispania tria magna flumina: Durius, Anus et Tagus. Hac in planitie situm est Matritum, caput et maxima Hispaniae urbs.

Mons Carpetanus (Sistema Central) planitiem dividit in duas partes, planitiem septentrionalem et planitiem meridionalem. Planities etiam finitima est montibus Cantabricis, montibus Ibericis (Sistema Iberico) et Saltibus Castulonensibus (Sierra Morena).

Hiberus flumen, quod per Vallum Iberi fluit, inter Montem Ibericum et Pyrenaeos, est longissimum Hispaniae, vallis autem fecundissima. Summa huius vallis est urbs Caesaraugusta.

Regio Baetica in valle Baetis iacet, infra saltum Castulonensem, cuius litus orientale est frequentissimum apud regiones Valentia, Catalonia, et Murcia.

Fluminum Hispaniae permulta sunt, et secundum regiones dissimiles.

Historia[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Historia Hispanica

Isidorus Hispalensis Hispaniam sic adlocutus est:

Omnium terrarum, quaeque sunt ab occiduo usque ad Indos, pulcherrima es, o sacra, semperque felix principum, gentiumque mater Hispania. Jure tu nunc omnium regina provinciarum, a qua non Occasus tantum, sed etiam Oriens lumina mutuat. Tu decus, atque ornamentum orbis, illustrior portio terrae: in qua gaudet multum ac largiter floret Geticae gentis gloriosa fecunditas.

Hispania hodierna terras circumplectitur ex antiquis provinciis Romanis Hispania Tarraconensi, Baetica, et parte Lusitaniae Romanae. Fuerunt a Visigothis captae usque ad annum 711, cum Mauri eos superaverunt.

Regnum Hispanum de facto conditum est cum anno 1469 Reges Catholici Hispaniae Isabella I regina Castellae (14511504) et Ferdinandus II Rex Aragoniae (14521516) matrimonio iuncti sunt. Haec civitas a coniunctione personae regis constituta rite appellata est Monarchia Hispanica.

De iure Regnum Hispanum anno 1700 conditum est, cum Carolo II defuncto, Philippus V, rex qui diadema impositum est, regnum creavit e regnis Castellae, Legioni, Aragoniae, Valentiae, et Comitatibus Catalaunicis.

Die 28 Octobris 1982 factio Socialistica Philippus González duce suffragium parlamenti vicit.

Communitates Autonomae[recensere | fontem recensere]

Hispania est divisa in septendecim communitates autonomas, quae cunctae quinquaginta provincias continent.

Urbes[recensere | fontem recensere]

Vide Index Urbium Hispaniae

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Flag of Europe waving.svg
Porta Unionis
Europaeae

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hispaniam spectant.
Hispania : politica
Reges ducesque civitatis Hispaniae (1874–)
Ministri rectionum Hispanicarum Mariani Rajoy 2011–2018
Arms of Spain.svg
Alphonsus Alonso (2014) • Michael Arias Cañete (2011–2014) • Fatima Báñez • Maria Dolores de Cospedal (2016–2018) • Raphael Catalá (2014–2018) • Alphonsus Dastis (2016–2018) • Georgius Fernández Díaz (2011–2016) • Romanus Escolano (2018) • Iosephus Manuel García-Margallo (2011–2016) • Isabel García Tejerina (2014–2018) • Aloysius de Guindos • Anna Mato (2011–2014) • Enneco Méndez de Vigo (2015–2018) • Christophorus Montoro • Dolores Montserrat (2016–2018) • Petrus Morenés (2011–2016) • Álvaro Nadal (2016–2018) • Anna Pastor (2011–2016) • Marianus Rajoy • Albertus Ruiz-Gallardón (2011–2014) • Soraya Sáenz de Santamaría • Enneco de la Serna (2016–2018) • Iosephus Manuel Soria (2011–2016) • Iosephus Ignatius Wert (2011–2015) • Ioannes Ignatius Zoido (2016–2018)