Roman numeral 10000 CC DD.svg

Iaculatio

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iaculatrix.

Iaculatio[1][2] sive iactus iaculi[2] est e ludis gymnicis campestribus unus, quo sive iaculator sive iaculatrix iaculum quam longissime icere conatur. Decretum est in certaminibus hodiernis, ut iaculum virorum longitudine 2,6—2,7 metrorum et pondere 800 grammatum sit; in certaminibus autem feminarum metrorum 2,2—2,3 et 600 grammatum. In certaminibus finalibus plerumque duodeni iaculatores incipiunt et tribus iactibus perpetratis horum octoni optimi etiam ter iciunt.

Iaculatio in ludis Olympicis hodiernis inde a primis Olympiis anni 1896 certatur.

Qui longissime iaculum iecerint[recensere | fontem recensere]

Viri[3] Iohannes Železný 98,48 m 25 Maii 1996 Iena, Germania
Mulieres[4] Barbora Špotáková 72,28 m 13 Septembris 2008 Stutgardia, Germania

Iaculatores noti[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Reijo Pitkäranta, Suomi-latina-suomi-sanakirja: Lexicon Finnico-Latino-Finnicum, sub voce keihäänheitto (Helsinki 2002).
  2. 2.0 2.1 Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok, Editio secunda anni 2009, sub voce "spjutkastning"
  3. Rerum status anno 2015
  4. Rerum status anno 2015