Urbanizatio

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Numerus (centesimis indicatus) populorum, qui vitam urbanam suam fecerunt (2006).

Urbanizatio est extensio vitae urbanae, cum rustici in oppida et urbes habitatum commigrant. Statistici numero centesimarum urbanizationem definiunt, et quidem, quanta pars incolarum alicuius regionis in urbibus habitent, indicant. In gradu urbanizationis aestimando haec definitio urbis inductu Nationum Unitarum data est: regio urbana est, si saltem 20 000 incolarum habet. Secundum praedictionem Nationum Unitarum initio anni 2008 datam in conspectu erat, ut in fine eiusdem anni dimidium hominum mundi in regionibus urbanis habitaret.[1]

Urbanizatio modernizationi, industrializationi, et rationalizationi sosiologicae arte conexa est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. International Herald Tribune, 26 Feb. 2008.