Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas nondum censa

Iosephus Stalin

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Iosephus Stalin
Res apud Vicidata repertae:
Iosephus Stalin: imago
Iosephus Stalin: subscriptio
Nativitas: 6 Decembris 1878; Gori
Obitus: 5 Martii 1953; Kuntsevo Dacha
Patria: Imperium Russicum, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica, Unio Sovietica
Nomen nativum: იოსებ ჯუღაშვილი

Iosephus Bessarionis filius Stalin (Georgiane: იოსებ ბესარიონის ძე სტალინი; Russice: Иосиф Виссарионович Сталин, tr. Iosif Vissarionovič Stalin), vero nomine Džugašvili (ჯუღაშვილი, Джугашвили), natus 21 Decembris 1879[1] aut 6 Decembris 1878 Goride[2], mortuus Moscuae 5 Martii 1953, erat dictator Unionis Sovieticae.

Vita[recensere | fontem recensere]

Iosephus Džugašvili, pseudonymum Stalin (de verbo сталь 'chalybs') accepturum, natus est Goride[3] in urbe Georgiae (quae illo tempore pars Imperii Russici erat), filius sutoris Bessarionis Jughashvili uxorisque Catharinae Geladze. Anno 1894 studium suum in quadam schola religiosorum huius urbis complevit. Dein in seminario Orthodoxo in urbe Tripheli (nunc capite Georgiae) studebat; e quo anno 1899 exclusus est.

Iosephus Stalin anno 1942

Rerum novarum suasor post annum 1903 bolsevicus factus est, eius causa quotiens arrestationibus et exsiliis adfectabatur.

Post res novas Octobres in Russia factas annis 1917 ad 1922 investigator popularis (i.e. 'minister') rerum gentilium fuit. Anno 1922 factus est generalis Comitatus Medius Factionis Communisticae secretarius, quod officium ad mortem administrabat. Vladimiro Lenin mortuo Stalin inter quattuor annos vim apprehendit. In pugna de summa auctoritate gesta aemulos suos vicit et illos ut plurimum delevit, deinde imperio potebat Unionis Sovieticae. Vi capta hostes suos ex illa pulsit, e. g. Leonem Trotski.

Stalin multa coercitiones perfecit. Res gesta eius extrema prima fuit anno 1932: Agricolas Unionis Sovieticae in praedia collectiva (vulgo kolchozy) adire iussit. Eo facto paene vim suam amisit (dies partis communisticae anno 1934). Itaque terrorem fecit; cuius culmen, Ježovščina vocatum (secundum nomen Nicolai Ježov, tunc comissarius popularis rerum internarum), annis 1937 et 1938 erat. Finis terroris solum post annos 19391940, post mortem Nicolai Ežov (qui etiam supplicium sumpsit), fit.

Stalin vidit bellum unum novum venturum, itaque servandae causa Unionis Sovieticae cum dictatore Germaniae Hitler pactum fecit, ut bellum inter ambas terras non fieret. Stalin ipse bellum contra Finniam, "Bellum Hiemale" vocatum, gerere voluit fiendae zonis servandae causa Leninopoli?. Cum Finnia bene pugnaret, Unio Sovietica vicit in hoc bello. Bellum maximum autem Stalini erat contra Germaniam ab Adolpho Hitler ductam. Die 22 Iunii anni 1941 exercitus Germanicus Unionem Sovieticam offendit bellum, illic Bellum Magnum Patrium nominatum, incipiens. Tempore belli Stalin, qui initio monitus tamen nullum fecit, depressione venit, fuit supremus omnium copiarum Unionis Sovieticae praefectus.?

Stalin mortuus est 5 Martii 1953.

Hodie opera dictatoris Stalin pessima a multis videntur, sed opiniones variae sunt: alii dicunt Stalin scelerum suorum causa malum fuisse; alii dicunt Stalin bonum fuisse victoriae super Germanos causa. In Unione Sovietica iam anno 1956 (in concilio vicensimo Factionis Communisticae Unionis Sovieticae)Stalin damnatus, sed aevo Brežneviano Stalin reputatus est. In Sinis, Mao Zedong statuit operum Stalin 70% bonum, 30% mala fuisse.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Hanc diem Stalin ipse indicavit postquam potestate suprema functus est, sed verus dies 18 Decembris 1878 est.
  2. Orbis Latinus
  3. Orbis Latinus

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Documenta fere contemporanea
De vita et opere
  • Boobbyer, Phillip. 2000. The Stalin Era. Routledge. ISBN 0-7679-0056-1.
  • Brackman, Roman. 2001. The Secret File of Joseph Stalin: A Hidden Life. Frank Cass Publishers. ISBN 0-7146-5050-1.
  • Brent, Jonathan, et Vladimir Naumov. 2004. Stalin's Last Crime: The Plot Against the Jewish Doctors, 1948–1953. HarperCollins. ISBN 0-06-093310-0.
  • Conquest, Robert. 1986. The Harvest of Sorrow: Soviet Collectivization and the Terror-Famine. University of Alberta Press. Paginae selectae
  • Montefiore, Simon Sebag. 2007. Young Stalin. Weidenfeld & Nicolson. ISBN 978-0-297-85068-7.
  • Montefiore, Simon Sebag. 2004. Stalin: The Court of the Red Tsar. Novi Eboraci: Alfred A. Knopf. ISBN 1-4000-4230-5; ISBN 1-4000-7678-1
  • Murphy, David E. 2006. What Stalin Knew: The Enigma of Barbarossa. Yale University Press. ISBN 0-300-11981-X.
  • Overy, R. J. 2004. The Dictators: Hitler's Germany and Stalin's Russia. W. W. Norton & Company. ISBN 0-393-02030-4.
  • Roberts, Geoffrey. 2002. Stalin, the Pact with Nazi Germany, and the Origins of Postwar Soviet Diplomatic Historiography.
  • Roberts, Geoffrey. 2006. Stalin's Wars: From World War to Cold War, 1939–1953. Yale University Press. ISBN 0-300-11204-1.
  • Tucker, Robert C. 1992. Stalin in Power: The Revolution from Above, 1928–1941. W. W. Norton & Company. ISBN 0-393-30869-3.
  • Wettig, Gerhard. 2008. Stalin and the Cold War in Europe. Rowman & Littlefield. ISBN 0-7425-5542-9.
Specialia

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographica
Encyclopaedica
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iosephum Stalin spectant.
Opera et documenta
Historica et apologetica
Coat of arms of the Soviet Union.svg
Vladimirus Lenin 1912 • Iosephus Stalin 1929 • Georgius Malenkov 1953 • Nicetas Chruščëv 1953 • Leonidas Brežnev 1964 • Georgius Andropov 1982 • Constantinus Černenko 1984 • Michael Gorbačev 1985


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!