Roman numeral 10000 CC DD.svg

Slovacia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Slovacia
Res apud Vicidata repertae:
Slovacia: insigne
Slovacia: vexillum
Continens: Europa
Territoria finitima: Polonia, Ucraina, Hungaria, Austria, Cechia
Caput: Posonium

Gubernium

Princeps: Andreas Kiska
Praefectus: Robertus Fico
Consilium: National Council of Slovakia

Populus

Numerus: 5 426 252
Sermo publicus: Lingua Slovaca
Zona horaria: UTC+1, UTC+1, UTC+2, Europe/Bratislava
Moneta: Euro

Commemoratio

Hymnus nationalis: Nad Tatrou sa blýska

Sigla

ISO SK, SVK, 703; IOC SVK
Dominium interretiale: .sk
Praefixum telephonicum: +421
Siglum autoraedarum: SK

Slovacia[1] sive Slovakia (-ae f.) civitas mediterranea in Europa est, cuius caput Bratislava (Slovace Bratislava) sive Posonium (Hungarice Pozsony) nuncupatur. Usque ad annum 1918, quo primum bellum universale confectum est, haec regio regi Hungariae subdita est; at illo ipso anno Slovacia pars Bohemoslovaciae nuperrime conditae una cum Bohemia, Moravia, parte Silesiae, Ruthenia Subcarpathanea facta est. Sed ab anno 1939 usque ad annum 1945 Res Publica Slovaca exstabat, quae altero bello omnium gentium confecto rursus simul cum supra dictis terris praeter Rutheniam Subcarpathaneam, quam Unio Sovietica occupavit, in Bohemoslovacia coniuncta fuit. Deinde ab anno 1968 usque ad annum 1992 Res Publica Slovaca et Res Publica Bohemica unam Foederativam Rem Publicam Bohemoslovacam conformabant, quae anno 1993 divisa est in partes duas, quarum una "Res Publica Slovaca" sive "Slovacia", altera vero "Res Publica Bohemica" sive "Cechia" appellatur.

Geographia[recensere | fontem recensere]

  • Bratislavia sive Posonium - caput rei publicae
  • Slovacia una ex parte locis planis iuxta Danubium positis, altera vero ex parte regionibus montuosis formatur. Mons altissimus enim, c.n. "Gerlachovský štít", 2665 metra super mare altus est.

Flumina[recensere | fontem recensere]

Montes[recensere | fontem recensere]

Urbes magni momenti[recensere | fontem recensere]

  • Bratislavia sive Posonium - Slovace Bratislava;Theodisce: Preßburg; Hungarice: Pozsony
  • Neosolium - Slovace Banská Bystrica; Theodisce: Neusohl; Hungarice: Besztercebánya
  • Cassovia - Slovace Košice; Hungarice: Kassa
  • Tirnava - Slovace Trnava; Hungarice: Nagyszombat
  • Nitria - Slovace Nitra; Hungarice: Nyitra
  • Solna - Slovace Žilina; Hungarice: Zsolna
  • Mercatoria - Slovace Handlová; Hungarice: Nyitrabánya
  • Popradium - Slovace Poprad; Theodisce: Deutschendorf; Hungarice: Poprád

Alia oppida[recensere | fontem recensere]

Euroregio[recensere | fontem recensere]

  • euroregio Carpathia
  • euroregio Carpathi Alba
  • euroregio Ister-Granum

Cultura[recensere | fontem recensere]

Scientia[recensere | fontem recensere]

Educationis[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Civitates sociae Unionis Europaeae
Slovacia : politica