Latinitas nondum censa

Petrus Porošenko

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Petrus Porošenko Monaci anno 2010 a Catharina Möbius pictus

Petrus Alexii f. Porošenko, litteris Cyrillicis Петро Олексійович Порошенко (natus die 26 Septembris 1965 in oppido Bolhrad Ucrainae) est societatum mercatoriarum director. Die 25 Maii 2014 Ucrainae praeses electus est.

Vinniciae in urbe educatus, Petrus Porošenko est alumnus Universitatis Kioviensis ubi rebus oeconomicis studuit. Deinde granorum cacao mercator et mox fabricae socolatariae director operam dedit. Ab anno 1998 legatus est ad parlamentum Ucrainense. Minister rerum externarum annis 2009-2010 meruit, primá ministrá Iulia Tymošenko, et minister rerum oeconomicarum breviter anno 2012, primo ministro Nicolao Azarov.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]