Gregorius Skovoroda

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gregorius Skovoroda
Григорий (Григорій) Сковорода
Gregorius Skovoroda
Natus 3 Decembris 1722
in vico Černuchi, tunc Imperii Russici, nunc regionis Poltavensis Ucrainae
Obiit 9 Novembris 1794
in vico Ivanovka, nunc Skovorodinovka nominatur, tunc Imperii Russici, nunc regionis Charcoviensis Ucrainae

Gregorius Sabbae filius Skovoroda [1], seu Skoworoda[2] vel Scovoroda[3] (Russice Григорий Саввич Сковорода, tr. Grigorij Savvič Skovoroda; Ucrainice Григорій Савич Сковорода, tr. Hryhorij Savyč Skovoroda; 3 Decembris 17229 Novembris 1794) erat philosophus, scriptor, poeta, musicus et paedagogus Ucrainicus Russicus.

In Academia Kioviensi Mohileana educatus est. Annis 17501753 aut 17471750 peregre colebat, dein ut magister favebat operi. Ab annis fere 1770/1780 vitam philosophi vagi traxit.

Skovoroda commentationes philosophicas, poemata, fabulas et cantiones Russice,[4] Ucrainice,[5] Slavice Ecclesiastice, Latine[5] et Graece[5] scripsit. Opera illa tempore vitae eius in manuscriptis divulgabantur.

Secundum Skovorodam, ratio exsistentiae humanae est suicognitio.

Notae[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gregorium Skovorodam spectant.