Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Russia Kioviensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Russia Kioviensis saeculo undecimo

Russia Kioviensis[1] (Russice Киевская Русь, tr. Kievskaja Rus' ; Ucrainice Київська Русь, tr. Kyjivs'ka Rus' ) est nomen, quo civitas libera Russica (Ruthenica) antiqua, in Europa Orientali sita, Kioviam ut metropolim suam habens (ab anno 882), a saeculo undevicesimo appellatur.

Civitas illa, unio politica gentium Slavicorum orientalium (atque nonnullarum gentium Finno-Ugricarum et Balticarum) sub potestate ducum dynastiae Ruricidarum, a fine saeculi noni ad medium saeculi tredecimi exsistebat. Tempore potestatis suae maximae a Mari Baltico et fontibus Duinae fluvii in septentrione ad Pontum Euxinum in meridie, et a Tyra fontibusque Vistulae fluminis in occidente ad paeninsulam Tamanensem (ad orientem Bospori Cimmerii sitam) in oriente terras tenuit. Fine saeculi decimi, cum Vladimirus I Magnus dux Kioviensis erat, religionem Christianam ut officialem accepit. Gradatim, ad medium saeculi duodecimi, civitas Russica (Ruthenica) antiqua in multos ducatus sui iuris dissoluta est. Kiovia tamen usque ad annos invasionis Mongolo-Tatarorum (12371240) ut urbs principalis Russiae (Rutheniae) aestimabatur, et ducatus Kioviensis in possessione collectiva ducum Russicorum manebat.

Notae[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Russiam Kioviensem spectant.