Crimaea

E Vicipaedia
(Redirectum de Crimea)
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Chersonesus (discretiva)

Locatio Crimaeae in Ucraina
Tabula Crimaeae

Crimaea[1][2] (Ucrainice: Крим; Russice: Крым; Tatarice Crimaeane: Qırım) seu Chersonesus Taurica[1][3] est paeninsula in Ponto Euxino (Mari Nigro), in cuius territorio nunc Ucrainae res publica autonoma Crimaeana et Sebastopolis locantur.

Historia [recensere]

Antiquis Crimaea temporibus Chersonesus et a poetis saepius Tauris (et inde etiam Chersonesus Taurica) nominabatur. Graeci in Crimaeam et regiones vicinas velut Bosporum Cimmerium lacumque Maeotidem inde a saeculo a.C.n. septimo exeunte sedes transtulerunt. In Crimaea, condiderunt has colonias: Chersonesus, Panticapaeum, Theodosia, et al. Spartocus primus sui nominis tyrannus ex gente Archaeanactidum natus Panticapaei regnum Bosporanum condidit, cuius princeps ultimus saeculo p.C.n. quinto fuit Tiberius Iulius Dioptunes.

Dein Crimaea fuit possessio multarum gentium. Ab anno 1441, fuit centralis regni Tatarorum Crimaeanorum pars, quod anno 1783 adiunctum est ab Imperio Russico. Anno 1921, sicut pars Russicae SFSR creata est res publica autonoma Crimaeana, anno 1945 in regionem transformata. Anno 1954, regio ea facta est pars Ucrainae, tunc rei publicae Unionis Sovieticae. Anno 1991, Ucraina declarata est terra sui iuris, et paulo post res publica autonoma restaurata est in Crimaea.

Notae [recensere]

Nexus externus [recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Crimaeam spectant.