Czernihovia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne Czernihoviae

Czernihovia,[1] Czernigowia,[2] Czernichovia,[3] seu Tzernogavia[3] (Ucrainice: Чернігів, tr. Černihiv ; Russice: Чернигов, tr. Černigov), urbs est in Ucraina, in dextra fluminis Desnae ripa sita, metropolis regionis Czernihoviensis. Sedes industriae, portum, aeroportum, et stationem ferriviarum habet. Ibi sunt quaedam instituta studiorum, scholae technicae, musea, theatrum, et nonnulla monumenta historiae culturaeque. Fere 297 milia hominum urbem incolunt (anno 2010).

Historia[recensere | fontem recensere]

Templum Christianum orthodoxum, Czernihoviae fine saeculi duodecimi–initio saeculi tredecimi constructum

Czernihovia est urbs antiqua, primo memorata anno 907. Saeculo nono fuit metropolis unius gentium Slavicarum orientalium, Severiani, seu, secundum Sigismundi de Herberstein Rerum Moscoviticarum Commentarios,[2] Seweri nominatae. Saeculo nono exeunti, urbs inclusa est in regno Ruthenico. Saeculis decimoduodecimo fuit magni valoris sedes industriae commerciaeque. Saeculis undecimotertio decimo fuit metropolis ducatus Czernihoviensis. Anno 1239, Mongolo-Tartari urbem destruxerunt. Saeculo quarto decimo, urbs adiuncta est a Magno Ducatu Lituaniae. Anno 1503, facta est pars regni Moscoviensi. Anno 1611, occupata est a Polonia, et anno 1654 denuo in Russiam inclusa est. Ab anno 1797, urbs, nunc situs commerciae regionis, fuit metropolis guberniorum Imperii Russici. Post detritum imperii illius, urbs facta est pars Ucrainae, cuius regionum metropolis est ab anno 1932. Tempore Belli Magni Patrii copiae Germaniae Czernihoviam occupabant ab 9 Septembris anni 1941 ad 21 Septembris anni 1943; multas eversiones affecerunt urbi illi, quae post bellum restaurata est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. I. Hofmannus, Lexicon Universale, tom. I., p. 1072.
  2. 2.0 2.1 S. Herberstein, Rerum Moscoviticarum Commentarii.
  3. 3.0 3.1 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) html pdf

Fontes[recensere | fontem recensere]