Res Publica Carabachiae Superioris

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Լեռնային Ղարաբաղի Հանրապետություն
Vexillum Carabachiae Superioris
Insigne Carabachiae Superioris
Vexillum Insigne
Ազատ ու Անկախ Արցախ
scilicet "Libera Carabachia Superior"

Lingua publica lingua Armeniaca
Gentilicium Anocarabachus-a-um, Orchistenicus-a-um
Caput Stephanopolis (Armeniace Ստեփանակերտ)
Praeses İlham Aliyev
Primus minister Artur Rasizade
Area
 - Tota
 - % aqua

11 458.38 km²
Numerus incolarum
 - Totus (2010)
 - Spissitudo incolarum
locus
141 400
Nummus Manat Azerbaijan (in usu) et Drachma Anocarabacha (solum velut mnemosynum)
Zona horaria UTC + 4
Hymnus nationalis Ազատ ու Անկախ Արցախ
scilicet "Libera Carabachia Superior"
Interretis dominium nullum et aliquando .am in usu
Praefixum telephonicum +994 gestabilibus)

Res Publica Carabachiae Superioris sive Res publica Orchistēnēs (Armeniace Լեռնային Ղարաբաղի Հանրապետություն) est civitas sui iuris, in regione Carabachiae Superioris sive Orchistenae sita, in Transcaucasia, circiter 270 chiliometra a Baku, Atropatenico capite, remota, valde vicina finibus Armeniacis.

Praesertim Armeniaca Carabachiae Superioris regio casus pugnae inter Armeniam et Atropatenen facta est, cum duo pagi facti sunt liberi ex Imperio Russico anno 1918. Postquam Unio Sovietica huius areae dominium susciperet, formatum est Regio Autonoma Carabachiae Superioris sive RACS (Armeniace Լեռնային Ղարաբաղի Ինքնավար Մարզ sive ԼՂԻՄ, Atropatenice Dağlıq Qarabağ Muxtar Vilayəti, Russice Нагорно-Карабахская автономная область sive НКАО) intra Rempublicam Socialisticam Sovieticam Atropatenes, ob Iosephi Stalin arbitrium. Ultimis Unionis Societicae? annis, regio denuo scaena conflictuum inter Armeniacos et Atropatenicos fuit, quod cum Bello Carabachiae Superioris culminavit, durante inter 1988 et 1994.

Die 10 Decembris 1991, dum Unio Sovietica collababatur, referendum in Regione Autonoma Carabachiae Superioris et in vicina regione Sahumiania (Armeniace Շահումյան) effectum est, cuius resultatio declaratio libertatis ex Atropatena et formatio Reipublicae Carabachiae Superioris fuit. Pagus sine agnitione ex ulla organizatione internationali aut pago, Armenia comprehensa, permanet.

Ex anni 1994 ecechiria, pleraque Carabachiae Superioris pars et varias Atropatenicae regiones circumdantes sub coniuncto Armeniacarum copiarum et Virum Armatarum Anocarabacharum dominio permanent. Armeniacae et Atropatenicae gubernationum repraesentantes de pace conditiones tentaverunt, mediante Circulo Minscensi.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Albania Caucasica usque ad 387, ubi intergrata erat Orchistēnē.

Vocabulum Carabachia, Turco-Persicae originis, verbatim "nigrum hortum" significat, e Turcico kara, nigrum significante et Persico bagh, hortum significante. Nomen primum saeculis saeculis tertio decimo et quarto decimo in Georgia et Persia apparuit. Alia theoria nomini Turco-Armeniacam originem, "Magnam Bagciam" significantem, referentem ad regnum Dizaciam, unum componentium Orchistenen (Armeniace Արցախ).

Sub regimine Sovietico, respublica autonomica Russice Нагорный Карабах appellata est, ubi Нагорный "superiorem" sive "montanum" significat. Nec Armenia nec Atropatene hac denominatione hodie utuntur.

In praesenti linguis reipublicae, nomen est crebro Montanae (sive Superioris) Carabachiae sive Horti Nigri Montani translatio:

Armeniaci item regionem cum nomine Արցախ, [ɑɾˈtsʰɑχ] pronuntiato, designant, relato ad decimam Regni Armeniaci provinciam, quod per aliquod temporis integratum est in Albaniam Caucasicam (Armeniace Աղվանք, Graece Ἀλβανία). Dum Urărtuenses inscriptiones (inter saecula IX et VII a.C.n.) eidem regioni nomen Urtekhini evocant, e quo creditur ortum esse antiquum Graecum nomen Ὀρχιστηνή, e quod vicissim ortum est linguae Latinae aliud nomen Carabachiae Superioris, Orchistene.

Historia[recensere | fontem recensere]

Protohistoria[recensere | fontem recensere]

Culturae Cyro-Araxicae extensio (minus obscurata) ostenta in ordine ad subsequentes culturas in hac area, velut Urărtu (magis obscuratum).

Per Aetatem Aeneam Antiquam praesens Orchistēnica regio intra culturae Cyro-Araxicae sphaeram? influxus comprehensa est.

Antiquitas[recensere | fontem recensere]

Regio valde saeculo VIII a.C.n. exeunte in Urărtu integrata est.

Eius originarii incolae, ab autochthonibus et nomadicis tribibus quibus Armeniacum elementum se iunxit constituti, sunt integrati ad Regnum Armeniacum (Armeniace Մեծ Հայք), seu Orontida epocha saeculo quarto a.C.n., seu Artaxiada epocha saeculo secundo a.C.n.. In sinu huius regni, haec regio in historicam provinciam Orchistenam (Armeniace Արցախ) comprehensa est. Urbs Tigranopolis ibi condita est epocha Artaxiada.

Anno 387 Imperium Romanum et Imperium Sassanidicum foedus pacis conclusere, quod attribuit unicuique Armeniae partem. In hoc contextu,? Orchistene et Otena (Armeniace Ուտիք) in Albaniam Caucasicam (Armeniace Աղվանք, Graece Ἀλβανία), Sassanidarum sociam, integratae sunt, quamvis sit possibile Orchistenam Albaniae non iunctam esse usque ad 451. Eadem epocha, armenizationis processus finitus est, cum nullum haud Armeniacum elementum ammodo? identificabile? non esset. Parallele,? regio Christianismum efflorescere vidit, agente Ecclesia Apostolica Armeniaca et praesertim Mesrobo Mashtots (Armeniace Մեսրոպ Մաշտոց), qui sic Monasterii Amarae (Armeniace Ամարաս) primam Armeniacam scholam aperuit.

Anno 451, post Proelium Avarayrense (Armeniace Ավարայրի ճակատամարտ), multi Armeniaci nobiles in montes et silvas parum pervias recepti sunt, praesertim in Orchistenam, quae locus Persiae resistendae facta est.

Medium Aevum[recensere | fontem recensere]

A saeculo septimo in saeculum nonum, Transcaucasia a Calīphātu recta est; Orchistenici principes saeculo septimo sub superanorum Siuniorum influxu erant. Saeculo nono autem ineunte, Sahlus Simbadi (Armeniace Սահլ Սմբատյան Եռանշահիկ) et Isaias Moysis (Armeniace Եսայի Աբու-Մուսե Եռանշահիկ), principes Armeniaci, in Arabes rebellionem facientes, Quinque (Armeniace Խաչենի իշխանություն) et Dizaciam (Armeniace Դիզակ), principatus liberos in Orchistēna, statuerunt; ex Quinque posteri Orchistēnēn usque ad saeculum undevicensimum et usque ad regionis integrationem in Imperium Russicum gubernaverunt. Duo principatus regna saeculo decimo exeunte facti sunt. Quinque divisum est inter quattuor filios ab Hasane I Magno, mortuo anno 1201, in eius abdicatione anno 1182. Armeniaci principes relativa Mongolum benevolentia gavisi sunt, quia, quamquam eis terras eorum dempsere, postea tamen eis restauratae sunt a domo Ovium Nigrarum (Turcice Karakoyunlu, Atropatenice Qaraqoyunlu, Turcomannice Garagoýunly, Persice قراقویونلی et Armeniace Կարակոյունլու) sub Dzahane Sacho (Persice جهان شاه) post 1441, titulo melici.

Epocha Persica[recensere | fontem recensere]

Chanatus Carabachiae tabula secundum Russicam tabula anni 1902.

Melicatus postea in Persiam Safavidam incorporati sunt; Abbas I Magnus (Persice شاه عباس بزرگ) praeterea eorum autonomiam agnovit. Collapsa dynastia Safavida et in Transcaucasiae Oriente intervenientibus Ottomanis, melicatus post Davidis Bek rebellionem brevi libertatis tempore inter 1722 et 1730 fruerunt.

Nadir Sachus (Persice نادر شاه) postea etiam regionis autonomia intra Chanatus Carabachiae compages firmat. Anno 1747, Pana Ali Chanus Dzavansir (Persice پناهعلی‌خان جوانشیر, Atropatenice Pənah Əli Qarabağlı), Turcomannicae stirpis dux, nihilominus maximum emolumentum obtinuit e Nadiris Sachi caede, cui ut officiarius meruit, et e cruenta successione quae secuta est ut agnosceretur chanis Carabachiae ab Adile Sacho. Pana Ali Chanus Iranianam suzerenitatem anno 1748 repellit. Cuius filius Abraham Chalil Chanus suum opus finivit transigendo cum ultimorum melicatuum autonomia qui nunquam eius auctoritatem agnoscerent. Regio est nihilominus denuo capta ab Irania penes Agham Machometum Chanum Quadzarem (Persice آغا محمد خان قاجار).

Chanatus temporarie a Russis occupatus est, per Expeditionem Russicam in Persiam anni 1796, antequam denuo ab Iranianis capta sit.

Epocha Russica[recensere | fontem recensere]

Susae (Armeniace Շուշի et Atropatenice Şuşa) post suorum Armeniacorum incolarum trucidationem.

Imperium Russicum regionem anno 1805 per Bellum Russo-Persicum inter annos 1804 et 1813 annexuit; annexio confirmata est per Foedus Anthocēpiae (Armeniace Գյուլիստանի պայմանագիր, Persice عهدنامه گلستان, Russice Гюлистанский мирный договор), die 12 Octobris 1813 obsignatum. Regio est integrata anno 1868 in Gubernationem Thesauropolitanam (Atropatenice Елисаветпольская губернiя).

Post Res Novas Russicas, Orchistēnē rixa inter Rempublicam Democraticam Armeniacam et Rempublicam Democraticam Atropatenicam facta est. Britanni, qui regionem post primum bellum mundanum regebant, accepere attamen Atropatenici gubernatoris nominationem; ex anno 1919, evenere Armeniacorum caedes. Die 22 Augusti 1919 regionis repraesentantes temporarie Atropatenicam auctoritatem accepere, exspetantes definitivum quaestionis consultum -quod numquam veniret- per Deliberationem Lutetiae. Paulo postea, Martio 1920, Armeniaci Susae (Armeniace Շուշի et Atropatenice Şuşa) incolae trucidati sunt, quod Armeniaci exercitus adventum adduxit.

Tempus Sovieticum[recensere | fontem recensere]

Atropatene Aprili 1920 sovietizata est, et Armeniacae copiae se e regione Maio recipere debuere. Bolsevici deinde potestatem in Armenia et Novembre 1920 suscepere et Rempublicam Socialisticam Sovieticam Armeniacam creant. Praesenti Iosepho Stalin, Caucasicum grapheum Commissionis Centralis Factionis Bolsevicae, antea Armeniae favens, Orchistēnēs coniunctionem Reipublicae Socialisticae Sovieticae Atropatenicae die 4 Iulii 1921 decrevit. Eodem tempore, territorium a 94 centesimis Armeniacorum incolebatur. Anno 1923 constituta est Regio Autonoma Carabachiae Superioris sive Orchistēnēs, ab Armenia "androne Atropatenico" separatum, ergo cum Armeniacis incolis.

Per sexaginta annos, status nihil evolutus est usque ad 1988 cum, perestroikam nacta, regio se die 20 Februarii 1988 secessa declaravit. Post censum 1989, super 189 000 incolarum (quorum 41 000 Atropatenici) 145 500 Armeniaci sic in Atropatenico corde vivebant. Die 15 Iunii 1988 Atropatene Orchistēnēn suo territorio coniugere depoposcit. Violentae res eodem tempore et in Armenia et in Atropatena erumpere. Interneciones Armeniacorum causavere plurimas centenas victimarum Sumgayiti (Atropatenice Sumqayıt), postea anno 1990 in Baku.

Bellum et status praesens[recensere | fontem recensere]

Monumentum commemorativum (autocurrus armatus T-72) prope Asceran (Armeniace Ասկերան et Atropatenice Əsgəran).

Unione Sovietica collapsa anno 1991, libertatem Atropatenēs et Armeniae de facto provocavit. Hac occasione, Orchistēnē etiam suam libertatem die 2 Septembris 1991 post referendum proclamavit, quod Atropatenen ut eius statutum autonomiae sublatum sit adduxit. Ad denuo suscipendum dominium super Orchistēna, Bakuenses auctoritates copias in Orchistēnēn misere. Inter 1990 et 1992, catastrophē humanitaria post obsidionem ab Atropatena impositam accidit. Armeniaci se comparavere ad se defendendos et, Armenia iuvante, Orchistēnēs incolae Atropatenicos propulsaverunt. Conflictus inter Armeniacos et Atropatenicos numerosas victimas causavere et accidere numerosae trucidationes.

Hic status et ut Vires Armatae Orchistēnēs (Armeniace Լեռնային Ղարաբաղի Հանրապետության Պաշտպանության Բանակ) Atropatenici territorii districtus caperent adduxit Concilium Salutis Consociationis Nationum ut adoptaret quattuor resolutiones anno 1993.

Maio 1994, ecechiria obtenta est et dehinc negotiationes de finali conflictus resolutione organizantur intra compagem Circuli Minscensis, a Francia, Russia et Civitatibus Foederatis condirecti.

Geographia physica[recensere | fontem recensere]

Tabula topographica Orchistēnēs.

Orographia[recensere | fontem recensere]

Orchistēnē sive Carabachia Superior super Boreorientali Oropedii Armeniaci (Armeniace Հայկական լեռնաշխարհ) lacinia sive Oropedio Carabachiae et in Caucasi Minoris (Armeniace Փոքր Կովկաս, Atropatenice Kiçik Qafqaz Dağları, Georgice მცირე კავკასიონი et Russice Малый Кавказ) Austroriente sita est; circumdatur Oriente Araxis et Cyri planitiebus. Media altitudo 1 100 metrorum est et altissima culmina sunt Mons Murovdagensis (Armeniace Մռավի լեռնաշղթա), 3340 metrorum altus, et Mons Cirsensis, 2725 metrorum altus.

Hydrographia[recensere | fontem recensere]

Praecipua flumina Araxes (Armeniace Արաքս), Vorotan (Armeniace Որոտան), Acera, Tartarus (Armeniace Թարթառ) et Quinque sunt.

Clima[recensere | fontem recensere]

Clima mite temperatumque est. Media temperatura 11 °C est quae quotannis inter 22 °C Iulio et -1 °C Ianuario fluctuat. Media praecipitatio 70 centimetra in aliquibus regionibus attingere potest et nebula est circiter 100 dierum pro anno.

Flora[recensere | fontem recensere]

Circiter 2000 genera plantarum in Orchistena sunt, et amplius 36 centesimae civitatis silvas habent. Vita vegetabilium in tesqua praesertim semidesertica vegetatio est, dum alpagii et tundrae ambitus super silvam in oropediis et montibus inveniri possunt.

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Orchistēnē democratia praesidialis est. Potestas exsecutiva penes praesidem est, qui primum ministrum nominat et missum facit. Conventus Nationalis Orchistēnēs (Armeniace ԼՂՀ Ազգային ժողով) unicamerale parlamentum est. Quod triginta tres membra quinquenni perihodo? electa habet. Praesens praeses Baco Sahakian est. Proxima praesidialia comitia die 19 Iulii 2012 habita sunt.

Respublica Orchistēnēs Systema polycommaticum habet; ex 2009, Freedom House, organizatio in Civitatibus Foederatis condita, Rempublicam Orchistenicam supra Armeniam et Atropatenen prout iura civilia et politica collocat. Tres organizationes ante anni 2012 comitia membra in parlamento habebant: Factio Democratica Orchistenica duodeviginti, Patria Libera (Armeniace Ազատ Հայրենիք) octo, et foedus Motus 88 (Armeniace Շարժում 88) tria membra. Nullius factionis candidatorum numerus etiam comitia cum prosperitatis aliquo participant; anno 2005, octo ex triginta tres membris Convento Nationali prospere suam sedem sine ullo cursu publico sub ullius statutae factionis politicae vexillo in republica.

Constitutio[recensere | fontem recensere]

Die 3 Novembris 2006, illius temporis Reipublicae Orchistenicae praeses Arcadius Ghukasyan decretum obsignavit quod referendum de adumbrata Orchistenica constitutione exsequeretur. Quod habitum est die 10 Decembris eiusdem anni inter Orchistenicos cives, qui maximo pondere novae constitutioni suffragati sunt. Secundum officiales praeliminarias? resultationes,? cum participatione? 87.2 centesimarum, 98,6 centesimae suffragatorum constitutionem probaverunt. Cuius primus articulus Orchistēnēn "suverenam,? democraticam, legitimam et socialem civitatem" describit. Amplius centum internationales haud gubernativos observatores et diurnarii comitia inspexere et sententiam positivam eis dederunt, dicentes ea secundum magnum internationale exemplar habita esse.

Electio Suffragia %
Pro 77 279 99,28
Contra 554 0,72
Invalida et vacua suffragia 556
Tota suffragia 78 389 100
Adscriptus numerus suffragatorum et participatio 90 077 87 02
Fons: Direct Democracy

Comitia autem ab internationali communitate praesertim ob actiones contra leges damnaverunt. Unio Europaea, OSCE et GUAM referendum reiecere. Unio Europaea se "referendum constitutionale evenisse scire" nuntiavit, sed solum pactam decisionem inter Atropatenen et ethnice Armeniacos ad perennem solutionem adducere posse reiteravit. Secundum Secretarii Generalis Consilii Europae Theodorici Davis verba, comitia "non agnoscentur . . . et nulla consequentia igitur est."

Affirmatione, organozationis OSCE praeses in munere Carolus De Gucht comitia potentialiter nociva processui in cursu arbitrii de conflictu nominavit, quem, dixit, "visibilem progressum" ostendisse et in "fausta commissura" esse. Hic eventus etiam a Turcia impugnatus est, quae traditionaliter Atropatenae favet propter ethnice Turcicas radices et propter historicas tensiones cum Armenia.

Rationes externae et agnitio internationalis[recensere | fontem recensere]

Ministerium Rerum Externarum in Stephanopoli fundatur. Respublica Orchistēnēs quinque permanentes Missiones et Grapheum Informationis Socio-Politicae in Francia moderatur. Missiones Permanentes Reipublicae Orchistēnēs in Armenia, Australia, Francia, Germania, Russia, et Civitatibus Foederatis sunt et una Mesanatolicis civitatibus Beryti conditis. Grapheorum proposita Reipublicae positiones de variis quaestionibus ostendere, informationem praebere, et pacis processum promovere sunt.

Respublica Orchistēnēs Communitatis pro Democratia et Iuribus Nationum (Russice Сообщество за демократию и права народов), communiter "Consortionis Civitatum Haud Agnitarum" nuncupatae, membrum est.

Orchistēnēs libertas, die 2 Septembris 1991 proclamata, ab internationali communitate non agnita est, exceptis Abascia, Alania Meridionali et Transtyria.

Praeterea, Domus Repraesentatium Rhodensis Insulae die 17 Maii 2012 resolutionem ut Praeses et Congressus Statunitenses hanc libertatem agnoscerent postulantem adoptavit. Quam secuta est Domus Repraesentantium Massachusettae die 6 Augusti 2012.

Agnitionis quaestio etiam in Uraquaria examinatur.

Res militares[recensere | fontem recensere]

Exercitus Defensionis Orchistēnēs (Armeniace Լեռնային Ղարաբաղի Հանրապետության ինքնապաշտպանության բանակ) officialiter die 9 Maii 1992 statutus est, velut defensio contra Atropatenen. Bene successit in pugnando contra Atropatenicum exercitum usque ad ecechiriam diei 12 Maii 1994. In praesenti Exercitus Defensionis Orchistēnēs in circiter 18 000 et 20 000 officiariorum et militum consistit. Nihilominus, solum 8 500 Orchistenicorum civium ut Exercitus Defensionis Orchistēnēs milites merent; aliqui 10 000 ex Armenia orti sunt. Sunt etiam inter 177 et 316 autocurruum armatorum, inter 256 et 324 vehiculorum proelii et inter 291 et 322 manuballistarum et mortariorum. Armenia arma et alias militares necessitates Orchistenae praebet. Complura Exercitus Armeniaci tagmata directe in Orchistenica zona super capto Atropatenico territorio distendunt.

Exercitus Defensionis Orchistēnēs Proelium Susae anno 1992 pugnavit, quod Andronis Lasinensis (Armeniace Լաչինի միջանցք) aperturam inter Rempublicam Armeniacam ac Orchistēnēn anno 1992 et Marthapolitanae primae aciei defensionem inter 1992 et 1994 involvebat.

Minae terrestris[recensere | fontem recensere]

Scholaria folia muralia in Orchistēna pueros de minis et armis explosivis non displosis educantia.

Orchistēnica regio una regionum cum maximo minarum? numero in antiqua Unione Sovietica consideratur. Minae? e 1991 in 1994 ab ambabus partibus pugnantibus in Bello Carabachiae Superioris conditae sunt. Consociatio Nationum et Civitates Foederatae Americae minarum? numerum in Orchistena in 100 000 aestimaverunt. Fuere multi civiles mortui resultantes e minis? terrestribus. Programma Consociationis Nationum pro Evolutione 123 homines necatos esse et 300 minis? terrestribus prope controversam Orchistēnēs inclavaturam vulneratos esse asseruit, postquam anni 1994 ignistitium sex annorum conflictum inter ethnice Armeniacas et ethnice Atropatenicas vires finivit. Britannica organizatio non gubernativa deminatoria HALO Trust unica organizatio in Orchistena deminationem conducens est.

Divisiones administrativae[recensere | fontem recensere]

Reipublicae Orchistenicae tabula suas provincias indicans.
1: Sahumiania, 2: Marthapolitania,
3: Asceran, 4: Martunipolitania, 5: Hadrutum,
6: Susa, 7: Quasatagia.
Stephanopolis non ostenditur.

Respublica Orchistēnēs octo divisiones administrativas habet. Inter cuius territoria sunt antiquae regionis Autonomae Carabachiae Superioris (RACS) districtus quinque, districtus Sahumiania in Republica Socialistica Sovietica Atropatenica quae penes Atropatenen et districtus septem circum antiquum OACS qui penes Reipublicae Orchistēnēs vires.

Post Reipublicae Orchistēnēs declarationem libertatis, Atropatenica gubernatio OACS dissolvit et districtus pro eo creavit. Proinde, aliquae Reipublicae Orchistēnēs divisiones ad Atropatenicos districtus correspondent, dum aliae dissimiles fines habent. Comparativa praesentium Reipublicae Orchistēnēs divisionum et correspondentium Atropatenicorum districtuum tabula inferius est:

Numero in mappa Provincia Orchistenica Latine Provincia Orchistenica Armeniace Districtus ad Atropatenen corresponden(te)s Caput Latine Caput Armeniace In antiquo RACS
3 Asceran Ասկերան Chocalyum, Agdami portio Asceran Ասկերան Ita
5 Hadrutum Հադրութ Martunitopiae Meridies, Dzabrayilum, Fuzuliae portio Hadrutum Հադրութ Partim
2 Marthapolitania Մարտակերտ Calbadzari Oriens, Tartari Occidens, Agdami portio Marthapolis Մարտակերտ Partim
4 Martunipolitania Մարտունի Martunitopiae Septemtrio, Agdami portio Martunipolis Մարտունի Partim
7 Quasatagia Քաշաթաղ Lasinum, Gubadlyum, Zangilanum Lasinum Բերդձոր Non
1 Sahumiania Շահումյան Goramboyi Meridies, Calbadzari Occidens Calbadzarum Քարվաճառ Non
6 Susa Շուշի Susa Susa Շուշի Ita
8 Stephanopolis Ստեփանակերտ Chocalyum Stephanopolis Ստեփանակերտ Ita
Orchistēnē Atropatene
Praecipuae urbes in Republica Orchistenica.

Respublica Orchistēnēs Sahumianiam vindicat, quae non ad Regionem Autonomam Carabachiae Superioris pertinebat. Sahumianiae repraesentantes libertatem iuxta cum Orchistena declaraverunt et Reipublicae Orchistēnēs proclamatio regionem Sahumianiam intra suos fines includit. Orchistēnēs dispar, Sahumiania penes Atropatenen manet.

Additionales Atropatenici districtus penes Orchistenicum exercitum sunt et nunc pertinent ad Rempublicam Orchistēnēs: Lasinum, Gubadlyum, Zangilanum, Dzabrayilum, Calbadzari non minus quam Agdami et Fuzuliae partes. Ceterum, Orientales Marthapolitaniae et Martunipolitaniae fines penes Atropatenen sunt, velut tota Sahumiania.

Antiqua Regio Autonoma Carabachiae Superioris
Districtus Area (km2) Penes Rempublicam Orchistēnēs (km2)  %
Asceran 928 928 100
Hadrutum 679 679 100
Marthapolitania 1 705 1 305 76,5
Martunipolitania 792 632 79,8
Susa 280 280 100
RACS 4 384 3 824 87,2
Reipublicae Socialisticae Sovieticae Atropatenicae districtus dissimiles eorum qui in OACS
Goranboyi Meridionalis pars 558 0 0
Calbadzarum 1 936 1 936 100
Lasinum 1 835 1 835 100
Gubadlyum 802 802 100
Zangilanum 707 707 100
Dzabrayilum 1 050 1 050 100
Fuzulia 1 390 462 33,2
Agdamum 1 150 842 73,2
Atropetene 8 870 7 634 86,1

Signa civitatis[recensere | fontem recensere]

Orchistēnēs vexillum nationale.
Orchistēnēs insigne.

Vexillum nationale ortum est ex Armeniaco vexillo cum albo schemate adito. Regionis incolas et Armeniacam hereditatem et Orchistēnēn Armeniacam inclavaturam symbolizat. Schema etiam Armeniacorum tapetorum schematibus simile est.

Insigne in coronata aquila consistit. In cuius pectore scutellum cum panoramate cordillerae super Orchistenico vexillo verticaliter disposito est. Super quo sunt duo capita petrea; "Avus et Avia" (Armeniace Տատիկ և Պապիկ) monumenti "Nos Sumus Nostri Montes" (Armeniace Մենք ենք մեր սարերը) in Stephanopoli, Orchistēnēs caput. Aquila ungulis varios agrarios fructus, velut triticum et uvas prehendit. Imago circulari taenia cum inscriptione Armeniace dicente "Respublica Orchistēnēs Carabachiae Superioris" completur.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Praecipua via lata Stephanopoleōs, Orchistēnici capitis.

Anno 2002 numerus incolarum Anocarabachicorum 145 000 erat, quorum 95 centesimae Armeniaci ethnous et 5 centesimae aliorum ethnōn sunt. Martio 2007, localis gubernatio suum numerum incolarum 138  000 crevisse nuntiavit. Annuus index natalium relatus est inter 2200 et 2300 pro anno, incrementum circiter 1500 anno 1999.

Ex OSCE relatio, Martio 2011 emissa, numerum incolarum in "septem territoriis circum Orchistēnēn captis" 14 000 esse aestimat et "non fuisse significativum incolarum incrementum e 2005" asserit.

Usque ad 2000, solida nationis migratio negativa erat. Primo anni 2007 dimidio, 1 010 natalia et 659 mortes relata sunt, cum solida emigratione 27.

Secundum aetatis circulos: 15 700 (0–6), 25 200 (7–17) 75 800 (18–59), et 21 000 (60+).

Numerus incolarum pro provincia est secundum tabulam inferiorem:

Provincia Orchistenica Numerus incolarum Anno
Stephanopolis 53 000 2007
Asceran 17 400 2007
Hadrutum 12 300 2009
Marthapolitania 19 000
Martunipolitania 23 200
Sahumiania 2 800
Susa 5 000 2009
Quasatagia 9 800

Numerus incolarum Orchistēnēs:[1][2]

Anno Numerus incolarum Urbanorum Ruricolae Index natalium Index mortis Incrementum solidum Immigratio solida
2000 134 400 68,4 66,0 16,6 8,8 7,7 16,1
2001 135 700 68,7 67,0 17,0 7,9 9,1 11,5
2002 136 600 69,3 67,3 16,0 9,1 6,9 4,9
2003 137 000 69,1 67,9 15,0 9,0 6,0 1,3
2004 137 200 69,8 67,4 15,3 9,5 5,8 −2,6
2005 137 700 70,5 67,2 14,6 9,2 5,4 1,7
2006 137 700 70,8 66,9 15,3 9,0 6,3 −3,2
2007 138 800 71,6 67,2 15,4 8,8 6,6 −1,4
2008 139 900 72,7 67,2 17,3 9,4 7,9 2,6

Linguae[recensere | fontem recensere]

E sua libertate anno 1991, lingua Armeniaca erat de facto unica lingua publica in Republica Orchistena adhibita, sed ex vigente Constitutione Reipublicae Orchistenes Decembre 2007, etiam de iure est. Attamen Constitutio suo articulo 15º omnium linguarum usum statuit quae usitatae sunt inter incolas. Aliae huius zonae linguae Atropatenica et Curdica sunt.

Religio[recensere | fontem recensere]

Plerique Armeniaci incolae in Republica Orchistēnēs Christiani sunt et ad Ecclesiam Apostolicam Armeniacam pertinent quae Ecclesia Orthodoxa Orientalis est.

Aliquae Orthodoxae Orientales et Evangelicae denominationes etiam sunt; inter alias religiones Iudaismus est. Nihilominus, militares auctoritates omnem Christianam sectariam activitatem in Orchistena vetavit, quoniam eae pacifismum inter incolas praedicant.

Monasterium Montis Thesauri (Armeniace Գանձասարի վանք) historicum monasterium in Orchistena est. Aliud est Monasterium Collis (Armeniace Դադիվանք sive Խութավանք) quod aedificatum est inter saecula nonum et tertium decimum. Orchistenicae gubernationis propositum Monasterium Montis Thesauri intra UNESCO Mundanae Hereditatis indicem includere est.

Cathedralis Christi Salvatoris (Armeniace Ղազանչեցոց Եկեղեցի), inter 1868 et 1888 aedificata, est ecclesia Armeniaca sita Susae, in Orchistena. Praecipua cathedralis et primaria sedes dioeceseōs Orchistēnēs intra Ecclesiam Apostolicam Armeniacam.

Sursum in colle e cathedrali Susae Ecclesia Viridis (Armeniace Եկեղեցի), anno 1847 aedificata, est.

Monasterium Amaras (Armeniace Ամարաս վանք),saeculi IV, monasterium a primo Armeniaco sancto, Sancto Gregorio Illuminatore, conditum erat, qui Armeniam, in mundo primam Christianam civitatem anno 301, baptizavit. Amaras primam scholam hospitio accepit ubi Sanctus Mesrobus Mashtots, abecedarii Armeniaci inventor, hanc novam scripturam alumnos saeculo V docuit. Monasterium Amaras in provincia Martunipolitania, districtu Martunitopia, est.

Monasterium Tsitsernavancense (Armeniace: Ծիծեռնավանք), saeculi IV, optime praeservatum Armeniacae basilicae exemplum cum tribus navibus est. Monasterium in provincia Quasatagia est.

Monasterium Elisei Apostoli (Armeniace Եղիշէ Առաքեալի վանք), inter saecula saecula quintum et tertium decimum, Sanctum Eliseum, Orientalium Armeniacarum terrarum evangelizatorem, commemorat. Ecclesia sepulturae loco prodest saeculi V Regis Vachagano II Pio, notissimo repraesentanti intra Orientalium Armeniacirum monarcharum lineam Arransahicam. Monasterium in provincia Marthapolitania situm est.

Monasterium Collis sive Sancti Dadii (Armeniace Դադիվանք sive Խութավանք), saeculi tertii decimi, maximum monasterium in Caucaso esse dicitur. Occidentale Cathedralis Memorialis Collis frontiscipium unum Armeniacorum latissimorum lapidariorum sive in lapide inscriptorum textuum fert. Monasterium Sancto Dadio, Apostoli Thaddei discipulo, dicatum est qui Evangelium in Orchistena saeculo I praedicavit. Sancti Dadii sepulcrum ab archaeologis anno 2007 inventum est. Monasterium in provincia Sahumiania est.

Monasterium Gtidzavancense (Armeniace Գտիչի վանք), saeculi tertii decimi, adumbrationis lineamenta impertita cum architecturali Mediaevalis Armeniaci capitis Abnici (Armeniace Անի) genere habet. Monasterium in provincia Hadruto situm est.

Monasterium Briyegtzense, saeculi tertii decimi quod defixos staurolithous (Armeniace խաչքար) sive unica Armeniaca memorialia cum caelatis crucibus densat. Monasterium in provincia Martunipolitania situm est.

Monasterium Trium Infantium (Armeniace Երից Մանկանց Վանք), saeculi septimi decimi, notum est quia hospitio accipit sedem adversarii Orchistenes cleri contra Sanctam Sedem Montis Thesauri. Monasterium in provincia Marthapolitania situm est.

Ecclesia Sancti Narsis Magni situm est in Martunipoli urbi, in Orchistena. Dicatur claro Catholico Armeniaco Sancto Narsi Magno.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Socioeconomicus Reipublicae Orchistēnēs status conflictu magnopere affectus est. Adventicia autem collocationes pecuniae venire incohunt. Plerorumque capitalium aleae origo ex Armeniacis Armeniam, Russiam, Civitates Foederatas, Franciam, Australiam, Iraniam, et Orientem Medium incolentibus veniunt.

Praeprimis telecommunicationum campus cum Karabakh Telecom evolutus est, collocatis millioninus dollariorum in telephonia cellulari, ducta a Libanensi societate.

Cupri fodinae et aurariae e 2002 progressae sunt, evolutis et incohatis operibus in Heyvalorum (Armeniace Դրմբոն) congestibus. Propemodum inter 27 aut 28 milia tonnarum (ponderis liquidi) concentratorum producitur cum medio cupri contento inter 19 et 21% et auri contento inter 32 et 34 g/t.

Argentarium systema etiam florens cum Artsakhbank, civitatis argentaria, et Armeniacis argentariis numero est. Respublica in praesenti drachma Armeniaca utitur.

Viticultura et agriculturalium productorum elaboratio, praesertim vinum (i.e. vini stipatio, potiones vinosae, coniaci alcohol) una priorizatarum directionum oeconomicae evolutioni est.

Periegesis[recensere | fontem recensere]

Respublica Orchistēnē industriam periegeticam ad Armeniam et Diasporam Armeniacam aspectam evolvit. Respublica ponderis incrementum periegetarum per ultimos aliquot annos ostendit, quod adhuc crescit propter multos Orchistenicos culturales locos. Sunt octo deversoria in Stephanopoli. Agentura evolutionis Orchistēnēs 4 000 periegetarum Rempublicam Orchistēnēn anno 2005 visisse dicit. Numerus usque ad 8 000 anno 2010 ellatus est, exclusis salutatoribus ex Armenia. Agentura cum Agentura Armeniaca Evolutionis Periegeticae collaborat quia Armenia unica via est qua periegetae (praesertim Armeniaci) ad Orchistēnēn accedere possunt. Ministerium Rerum Externarum Orchistēnēs de continua salutatorum expansione per Reipublicae Orchistēnēs geographiam informat.

Carmirsuca (Armeniace Կարմիր Շուկա et Atropatenice Qırmızı Bazar).

"Agentura Armeniaca Evolutionis Periegeticae" Erevani velut organizatio non gubernativa in Republica Armenia ad promovendum adhuc plurimum periegeseōs in Orchistena statuta est. Quae operatorium periegeticorum, procurationum itinerum et diurnariorum regionem tegentium parationes faciunt, et deversorii diaconias, emptiones, trophodosiam, centra recreationis praebet.

Inter periegeticas attractiones sunt:

Inter periegeticas attractiones sunt:

Semitae Dzanaparis pars.

Vectura[recensere | fontem recensere]

Infrastructura vecturae conflictu nocitum notabiliter per ultimos aliquot annos melioratum est: inter Carabachiam Superiorem et Carabachiam Inferiorem autovia sola vecturalis systematis evolutionem valde facilitavit.

Autovia inter Hadrutum, Stephanopolin, Asceran et Marthapolin, 169 chiliometra longa, ab autochthonibus vitalis Orchistēnēs linea nominatur. 25 milliones dollariorum per Operis Fundati Panarmeniaci Hayastan telethonia donati viae constructioni assignati sunt.

Via inter Erevanum, Armeniacum caput et Stephanopolin, Orchistenicum caput, nunc fere quattuor horas in vicem antiquarum octo aut novem capit.

Unicus civilis aëroportus in Republica Orchistenica, circa octo chiliometra Oriente e capite situs, clausus est e belli principio amplius 20 annos abhinc. Nihilominus, gubernatio instat cum propositis denuo aperiendi aëroportus ineunte 2011, et circiter 1 billionem drachmarum Armeniacarum (2.8 milliones dollariorum Statunitensium) ad reconstruendum ex indefinitis "fontibus caritativis" collegit. Novum aëroportuarium terminale aedificare et aërodromum parare exeunte 2009 coepit. Orchistēnē regularem volatuum diaconiam solum cum Armenia saltem propinquo futuro habitura esse exspectatur. Irresolutus status directam aëriam communicationem cum aliis civitatibus impossibilem facit.

Inter Stephanopolin et Erevanum volatus e nuper renovato Aëroportu Stephanopolitano a publica aërilinea, Artsakh Air, effecti erunt, quae anno 2012 incepit. Aërilineae Artsakh Air classis aëronautica in tribus pyrauloplanis viatorum CRJ200 in Canada factis consistet.

Educatio[recensere | fontem recensere]

Educatio in Orchistēna obligatoria et gratuita usque ad duodeviginti annorum aetatem est. Systema educativum ex antiquo Unionis Sovieticae systemate hereditatem capit.

Orchistēnicum appartus scholaris graviter propter conflictum nocitum est. Sed Orchistēnica gubernatio cum considerabili Armeniaco auxilio et Diasporae Armeniacae donationibus multas scholas reconstruxit. Respublica circa 250 scholas variarum magnitudinum habet, e quibus amplius 200 per regiones iacen. Studentium numerus amplius 20 000 aestimatur, e quibus fere dimidium in capite Stephanopoli est.

Universitas Orchistēnēs coniunctis Orchistenicae et Armeniacae gubernationum conatibus condita est, cum praecipuo campo in Stephanopoli. Universitariae aperturae caerimonia die 10 Maii 1992 celebrata est.

Universitas Erevani Dispensationis etiam ramum in Stephanopoli aperuit.

Cultura[recensere | fontem recensere]

"Nos Sumus Nostri Montes" (Armeniace Մենք ենք մեր սարերը) a Sergio Baghdasaryan est monumentum in Stephanopoli situm. Haec sculptura ample de facto signum libertatis Reipublicae Carabachiae Superioris habetur. Est e tofo magnum monumentum veterum Armeniacorum, viri feminaeque, sculptorum super saxo, qui montani Carabachiae incolae repraesentat. Etiam "Tatik yev Papik" (Տատիկ և Պապիկ) Armeniacā Orientali nuncupati. Haec sculptura prominens in Carabachiae Superioris insigni excellit.

Museum Civitatis Orchistēnēs historicum Reipublicae Anocarabachicae museum est. Situm Viā Sasunsti David 4 in Stephanopoli, museum antiquorum artefactorum et Christianorum manuscriptorum collectionem offerit. Etiam sunt res hodiernas, e saeculo undevicensimo in eventibus belli mundani secundi et ex belli Anocarabachici.

Orchistēnē propriam musicae popularis speciem habet. Quia Orchistenica res facta est Armeniaca res, Orchistenica musica amplius per totum orbem mundanum promota est.

Etiam velut conflictus Orchistenici resultatio, quoque est nationalisticorum carminum series quae ab et Orchistenicis et Armeniacis et Diasporae Armeniacae artificibus fiunt ad favendum Orchistenico "independentistico" motu et apospasmata de Orchistenicis militaribus expeditionibus comitantur. Haec abundantiter inveniri in populares interretiales situs tales YouTube etc. possunt, cum alacribus disceptationibus pro aut contra Orchistēnēn quas haec taeniae visificae fere semper generant.

Publicationes[recensere | fontem recensere]

Azat Artsakh diarium publicum in Republica Orchistēna est.

=Artes athleticae[recensere | fontem recensere]

Artes athleticae in Republica Orchistēna a Ministerio Orchistenico Culturae et Iuventutis ordinantur.

Pediludium populo gratissimum in Orchistena manet. Stephanopolis bene constructum pedilusorium stadium habet. Novo decennio 200, Orchistenicae turmae aliquas Armeniacas ligas? in Republica Armeniaca participare coeperunt. Etiam curae sunt aliae artes athleticas, inter quas canistriludium et follis volatilis. Velificatio in Marthapolitania colitur.

Orchistenici gymnici etiam cum repraesentativis turmis athletisque Ludos Panarmeniacos (Armeniace Համահայկական խաղեր), Armeniaco capite Erevani organizatos, participant.

Feriae et dies festi[recensere | fontem recensere]

Die Nomen Latinum Nomen Armeniacum Notae
Pridie Kalendas Ianuarias et Kalendis Ianuariis Annus Novus
6 Ianuarii Christi Natalis Սուրբ Ծնունդ
20 Februarii Dies Revivificationis Orchistēnēs
8 Martii Dies Mulierum Կանանց միջազգային օր
7 Aprilis Maternitas et Dies Pulchritudinis
24 Aprilis Dies Memorialis Genocidii
Kalendis Maiis Dies Solidaritatis Laboratorum
9 Maii Dies Victoriae, Virum Armatarum et Liberationis Susae
28 Maii Dies Primae Reipublicae Armeniacae
Kalendis Iuniis Dies Puerorum
29 Iunii Dies Memorialis Militum Caducorum et Perditorum in Actione
2 Septembris Dies Libertatis
7 Decembris Dies Memorialis Terraemotus Armeniaci
10 Decembris Dies Referendi de Independentia
10 Decembris Dies Constitutionis

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs interretiales officiales:

Media:

Alia