Latinitas nondum censa

Factio Communistica Unionis Sovieticae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Factio Communistica Unionis Sovieticae
Коммунистическая партия Советского Союза
Hammer and sickle.svg
Conditus est 1898 ut Russica Social-Democratica Operaria Factio
Solvitus est 1991
Ideologia Communismus
Civitas URSS

Factio Communistica Unionis Sovieticae (Russice: Коммунистическая партия Советского Союза, tr. Kommunističeskaja partija Sovetskogo Sojuza) vel breve FCUS (Russice: КПСС, tr. KPSS) erat sola et regnatrix factio politica Unionis Sovieticae.

Historia[recensere | fontem recensere]

Hac in domo erat prima sessio Factionis Russicae Social-Democraticae Operariae, anno 1898.

Anno 1898 condita est "Russica Social-Democratica Operaria Factio" (Российская социал-демократическая рабочая партия, Rossijskaja social-demokratičeskaja rabočaja partija, breve РСДРП, RSDRP), quae anno 1903, in congressu suo secundo, divisa est in "bolsevicos" (большевики, bol'ševiki), a Vladimiro Lenin ductos, et "mensevicos" (меньшевики, men'ševiki). Factio illa, cuius dux fuit Lenin, "Russica Social-Democratica Operaria Factio (bolsevicorum)" (Российская социал-демократическая рабочая партия (большевиков), Rossijskaja social-demokratičeskaja rabočaja partija (bol'ševikov), breve РСДРП(б), RSDRP(b)) nominabatur, et anno 1917 facta est regnatrix in Russia, Revolutionis Octobris causa. Ab anno 1918 nomen factionis huius fuit "Russica Communistica Factio (bolsevicorum)" (Российская коммунистическая партия (большевиков), Rossijskaja kommunističeskaja partija (bol'ševikov), breve РКП(б), RKP(b)).

Anno 1922 creata est Unio Sovietica, et anno 1925 Russica Communistica Factio (bolsevicorum) facta est "Totius Unionis Factio Communistica (bolsevicorum)" (Всесоюзная коммунистическая партия (большевиков), Vsesojuznaja kommunističeskaja partija (bol'ševikov), breve ВКП(б), VKP(b)). Anno 1952 haec factio renominata est "Factio Communistica Unionis Sovieticae".

Anno 1991, Unio Sovietica dissoluta, Factio Communistica Unionis Sovieticae officiale dimissa et prohibita est. Anno 1993, ut successor huius factionis, condita est "Unio Factionum Communisticarum — Factio Communistica Unionis Sovieticae" (Союз коммунистических партий — Коммунистическая партия Советского Союза, Sojuz kommunističeskich partij — Kommunističeskaja partija Sovetskogo Sojuza, breve СКП-КПСС, SKP-KPSS).

Factionis Communisticae Unionis Sovieticae duces


Fontes[recensere | fontem recensere]