Staurolithos

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Staurolithōn exempla ex urbe Dzulfa, qui nuperrime ab Atropatena destructi sunt
Staurolithos in Vologasopoli

Staurolithos[1] (-u m.) (Armeniace: Խաչքար) est funerarius cippus sculptus qui typice in Armenia et Orchistena invenitur.

Definitio[recensere | fontem recensere]

Communissimus aspectus est crucis, rare cum crucifixo, cum parvo rosone aut disco solari in inferiori parte. Reliquum foliorum lineamentis, uvarum racemis aut abstractis lineamentis impleri solet. Aliquando etiam est corona cum Biblicis personis aut sanctorum figuris.

Propositum[recensere | fontem recensere]

Causa communissima ad erigendum staurolithon propriam animam salvare est, sed etiam erecti sunt ad commemorandam militarem victoriam, ad aedificandas ecclesias, propter amores non corresponsos et ad vitandas calamitates naturales.

Historia[recensere | fontem recensere]

Primi staurolithoi digni notatui saeculo IX apparuere, tempore Armeniacae renascentiae post liberationem ab Arabibus. Typicus staurolithos antiquissimus tempus referens sculptus est anno 879, quamquam ante hoc tempus erant rudes staurolithoi. Gorneae (Armeniace; Գառնի) erectus, dedicatus est reginae Katranidae, regis Asoti I Bagratunii uxori. Apex sculptoricae artis relativae ad staurolithon evenit inter saecula XII et saeculum XIV, et postea decrevit haec ars, invadentibus Mongolibus, saeculo XIV exeunte. Nihilominus haec eadem ars recuperata est saeculis XVI et XVI, quamquam non attactus est artistici saeculi XIV apices. Traditio est viva usque ad hodiernum tempus, revera staurolithōn sculptores artifices in aliquibus Erevani partibus videri possunt.

Hodie restant circiter 40 000 staurolithōn, maior quorum pars per territorium sparsa est, dum ei donationem subnotantes intra monasteriorum muros aedificari solet. Inter staurolithous qui optima huius artis exempla sunt:

Aliquae bona staurolithōn exempla in Museum Historicum Erevanensis prope cathedralem Vologasopoleōs (Armeniace; Վաղարշապատ) translata sunt. Locus Armeniacus hospitio maximum staurolithōn numerum accipiens est campus staurolithōn, antiquum coemeterium circiter cum 900 staurolithōn variarum perihodorum et variorum generum Norati (Armeniace; Նորատուս), super Occidentalibus Laci Nigri ripis. Maxima staurolithōn collectio in mundo iampridem prope antiquae Dzulfae (Atropatenice; Culfa) ruinas inveniri poterat in Naxuana, Atropatenica inclavatura in Armeniaco territorio. Exeunte anno 2005 emersere nuntii et photographemata e testium partibus quae Atropatenicos milites voluntarie cipos funerarios destruere ostendebant. Recentiora photographemata totum coemeterium evastatum esse et in eius locum aedificatum esse campum exercitationis militaris revelavere.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]