Damascus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Damascus
دِمَشق Dimashq

Signum
Agnomina: (Madīnatu 'l-Yāsamīn) Urbs Jasmin
Damascus est in Syriae
Damascus
Coordinates: 33°30′47″N 36°17′31″E / 33.51306°N 36.29194°E / 33.51306; 36.29194
Civitas sui iuris Syria
Gubernoratus Gubernoratus Damascenus, caput
Gubernatio
 - Gubernator Bishr Al Sabban
Area
 - City 105 km2 (40.5 sq mi)
 - Urbana 77 km2 (29.7 sq mi)
Elevation 680 m (2 231 ft)
Multitudo (2009 aest.[1])
 - City 1 711 000
Regio temporis Tempus Europae Orientalis (UTC+2)
 - In aestate (DST) EEST (UTC+3)
Area telephonica Country code: 963, City code: 11
Demonymum Damascene
Situs interretialis Damascus Governorate
Fontes: urbana Damasci regio[2]

Damascus (Arabice دِمَشق Dimashq; Turcice Ottomanice Şām), in Syria late al-Sham (Arabice الشام al-Shām) et Urbs Jasmine (Arabice مدينة الياسمين Madīnat al-Yāsmīn) appellatus, est caput et secunda Syriae urbs post Beroeam. Ambae urbes sunt partes civitatis quattuordecim gubernoratuum. Urbs, una ex veterrimarum orbis terrarum urbium continenter incultarum, est maior culturae religionisque in Levante sedes. Numerus habitantium est circa 1 711 000 (2009 aest.).[1]

Damascus, in Syria meridio-occidentali situs, a Tripoli ad australem versus iacens, est sedes metropolitae 2.6 millionum incolarum (2004) regionis.[3] Regio urbana, geographice se in orientalibus montium Anti-Libanum? radicibus 80 km ad orientem litoris Maris Mediterranei in planitie 680 m supra maris aequor conlocans, clima semiaridum ob effectum umbrae pluvialis habet. Barada Flumen per urbem fluit.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Vetus via Damascena

Nomen Damasci primum in geographico Thutmose III? indice ut T-m-ś-q saeculo 15 a.C.n. apparuit.[4] Urbs Arabice Dimashq al-Shām (دمشق الشام) appellatur, nomen saepe ad Dimashq vel al-Shām ab incolis urbanis aliisque civibus Syriae et hominibus aliarum civitatum Arabicarum redditum. Al-Shām est nomen Arabicum quod 'septentrionalis' et 'Syria' significat; Syria ipsa, praecipue historica Syria Maior, Bilād al-Shām (بلاد الشام 'terra septentrionalis') vicissim appellatur. Etymologia nominis antiqui T-m-ś-q est incerta, sed radix fortasse est praesemitica. Fontes scripti id attestantur ut Dimašqa Accadiane, T-ms-ḳw Aegyptice, Dammaśq (דמשק), Aramaice Vetere, et Dammeśeq (דמשק) Hebraice Biblice. Litterae Accadianae in Epistolis Amarnensibus, ex saeculo 14 a.C.n., inveniuntur. Posteriores nominis litterae Aramaice resh (littera r) importunum saepe comprehendunt, fortasse a radice dr 'domus' motae; unde nomen Darmeśeq Qumranicum, et Darmsûq (ܕܪܡܣܘܩ) Lingua Syriaca scriptum.[5][6] Latina urbis nomen, Damascus, ex Δαμασκός verbo Graeco deducitur, quod ex Aramaice דרמשק 'locus bene inrigatus' ortum est.[7][8]

Situs historici[recensere | fontem recensere]

Moenia et portae Damasci[recensere | fontem recensere]

Vetus urbs Damascena, cuius area est circa 128 hectares,[9] vallis in lateribus septentrionalibus orientalibusque atque in parte lateris meridiani cingitur. Sunt septem portae urbanae exstantes, quarum veterrima ex temporibus Romanis manet. Hae sunt, secundum horologii motum a septentrionibus arcis:

  • Bab al-Saghir (Parva Porta)
  • Bab al-Faradis (Porta Pomarii, vel Porta Paradisi)
  • Bab al-Salam (Porta Pacis), omnibus secundum septentriones Urbis Veteris fines
  • Bab Tuma ("Tuma" vel Porta Thomae) in angulo boreorientali, in Christianum eiusdem nominis quadratum ducens
  • Bab Sharqi (Porta Orientalis) in muro orientali, sola porta cui manet propositum Romanum
  • Bab Kisan in meridio-orientali haec porta nunc occluditur et Cappella Sancti Pauli in structuram aedificata est,
  • Bab al-Jabiya apud aditum ad Souk Midhat Pasha, in meridio-occidentali

Aliis regionibus praeter urbem muro cinctam etiam est nomen portae: Bab al-Faraj et ad meridio-occidentalem urbis partem Bab Mousalla et Bab Sreija.

Templa Christiana in urbe vetere[recensere | fontem recensere]

Situs Islamici in urbe vetere[recensere | fontem recensere]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Central Bureau Of Statistics in Syria: Chapter 2: Population & Demographic Indicators Table 3: Estimates of Population actually living in Syria in 31 December 2009 by Mohafazat and six (in thousands).
  2. Albaath.news Dictum gubernatoris Damasci, Aprile 2010, apud www.albaath.news.sy
  3. Central Bureau of Statistics Syria Syria census 2004
  4. Index I, 13 in J. Simons, Handbook for the Study of Egyptian Topographical Lists relating to Western Asia (Leiden, 1937). Vide Y. Aharoni, The Land of the Bible: A Historical Geography (London, 1967), p 147, no. 13.
  5. "(in Book Reviews) ''Ancient Damascus: A Historical Study of the Syrian City-State from Earliest Times Until Its Fall to the Assyrians in 732 BC.'', Wayne T. Pitard. Review author: Paul E. Dion, ''Bulletin of the American Schools of Oriental Research'', No. 270, Ancient Syria. (May, 1988), p. 98". Links.jstor.org 
  6. "''The Stele Dedicated to Melcarth by Ben-Hadad of Damascus'', Frank Moore Cross. ''Bulletin of the American Schools of Oriental Research'', No. 205. (Feb., 1972), p. 40". Links.jstor.org 
  7. "Online Etymology Dictionary". Etymonline.com 
  8. "Damascus – Wiktionary". En.wiktionary.org. 2010-05-09 
  9. Old Damascus

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Opera Theodisce scripta
  • Immanuel Benzinger: Damaskos 1. In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Band IV,2, Stuttgart 1901, Sp. 2042–2048.
  • Klaus Stefan Freyberger: Das kaiserzeitliche Damaskus. Schauplatz lokaler Tradition und auswärtiger Einflüsse. In: Damaszener Mitteilungen, Band 11, 1999, S. 123-138.
  • Brigid Keenan: Damaskus. Verborgene Schätze im Orient. Stuttgart 2001. ISBN 3-7630-2384-4
  • Hugh Kennedy: The Prophet and the age of the Caliphates. The Islamic Near East from the sixth to the eleventh century. London 1986, ISBN 0-582-49312-9 (engl.)
  • Carmella Pfaffenbach: Damaskus: Von der traditionellen orientalischen Stadt zur kulturell globalisierten Metropole des Südens. In: Günter Meyer (Hrsg.): Die arabische Welt im Spiegel der Kulturgeographie. Veröffentlichungen des Zentrums für Forschung zur arabischen Welt (ZEFAW) Band 1, Mainz 2004, S. 62-69
  • Wayne T. Pitard: Ancient Damaskus. A historical study of the Syrian city-state from earliest times until its fall to the Assyrians in 732 BC. Winona Lake 1995, ISBN 0-931464-29-3 (engl.)
  • Louis Pouzet: Damas au VIIe/XIIIe s. Vie et structures religieuses dans une métropole islamique. Beyrouth 1988.
  • Christian Reder, Simonetta Ferfoglia (Hrsg.): Transferprojekt Damaskus. urban orient-ation (Recherchen, Gespräche, Essays, deutsch/arabisch), Edition Transfer bei Springer Wien-New York 2003, ISBN 3-211-00460-2
  • Jean Sauvaget: Les monuments historiques de Damas. Beirut 1932
  • Frank Rainer Scheck, Johannes Odenthal: Syrien. Hochkulturen zwischen Mittelmeer und Arabischer Wüste, Ostfildern: DuMont, 5. Aufl. 2011, S. 124-171 ISBN 978-3-7701-3978-1
  • Michael Teupel: Damaskus - Syrien. International Travel Books, Hamburg 2008, ISBN 978-3-00-024099-7
  • Theodor Wiegand (Hrsg.): Damaskus. Die antike Stadt (Wissenschaftliche Veröffentlichungen des deutsch-türkischen Denkmalschutz-Kommandos, Heft 4), Berlin 1921
  • Theodor Wiegand (Hrsg.): Damaskus: Die islamische Stadt (Wissenschaftliche Veröffentlichungen des deutsch-türkischen Denkmalschutz-Kommandos, Heft 5), Berlin 1924
  • Nicola Ziadeh: Damascus under the Mamluks. Oklahoma 1964
Commentarii

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Damascum spectant.


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png


Roman numeral 10000 CC DD.svg