Ecclesia Apostolica Armena

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Palatium Catholici in Echmiadsin

Ecclesia Apostolica Armena[1] est ecclesia vetus orientalis, cui hodie 16 000 000 fideles (Christiani Armeni et Turcae) in duobus Catholicatibus (Echmiadsin, Catholicatus Ciliciae), duobus Patriarchatibus (Hierosolyma, Constantinopolis) et circiter 30 dioecesibus, quarum novem in Armenia sitae sunt, adhaerent.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Apostolica Armena, antiquissima ecclesia sui iuris, originem Apostolicam sibi vindicat. Apostoli Iudas Thaddaeus et Bartholomaeus primo saeculo exeunte in Armenia evangelium nuntiasse, communitates Christianas condidisse, tandem martyrium passi esse traduntur. Quod religio Christiana populo Armeno ab apostolis data est, ecclesia se "Apostolicam" nominat. Etiam nomen "Ecclesia Gregoriana" in usu est, quod a patrono populi Armeni, Gregorio Illuminatore, repetit. Ubi anno 301 (secundum alios 316) rex Trdat III a Gregorio ad Christianesimum conversus religionem Christianam publicam fecit, Armenia prima mundi civitas Christiana facta est.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen Ecclesiae Armenae saepissime invenitur, sicut in Conciliationis Ecclesiae Armenae Cvm Romana Ex Ipsis Armenorvm Patrvm, Et Doctorvm Testimoniis ... (Romae 1650), notio "Apostolica" apud Armenos originem Apostolicam significat (vide infra).


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!