Pera Palatium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Frontispicium Deversorii "Pera Palatii", in urbe Istanbuli.

Deversorium cui nomen Pera Palatium (turcice Pera Palas Oteli), est deversorium historicum quattuor stellarum in urbe Istanbuli.

Constructum est anno 1892 ad usum viatorum traminis cui nomen "Oriens Express". Situm est in tribu Beyoğlu quae tempore imperii Byzantini vocabatur graecanice Pera.

In hoc deversorio Agatha Christie, scriptrix Britanna rerum criminalisticarum celebris, dicitur scripsisse fabellam milesiam cui titulus Nex Orientis Express.

Pera Palatium sicut Deversorium Sacher Vindobonae, vel Deversorium Negresco Nicaeae, vel Deversorium Ritz Lutetiae et Deversorium Astoria Bruxellis , numeratur inter famosissima et lautissima deversoria historica.