Propontis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula Propontidos
Propontis a satellite vista

Propontis (-idis vel -idos, f.) (Graece: Προποντίς; Turcice: Marmara Denizi, Lingua Neograeca: Μαρμαρα̃ Θάλασσα vel Προποντίδα) est mare internum Pontum Euxinum a Mari Aegaeo separans, sicut et partem Turciae asiaticam a parte europaea separat. Fretum Bospori Propontidem cum Ponto Euxino, Dardanellae cum Mari Aegaeo coniungunt.

Indicia fundamentalia[recensere | fontem recensere]

  • Superficies: 11 350 km2
  • Ambitus: circiter 1 000 km
  • Salinitas media: 22 partes per mille (22 S‰ ); salinitas Ponto Euxino paulo superior est, sed tantum duas partes Oceanorum) efficit.

In Propontide 23 insulae sunt, in duas turmas subdivisae:

De nomine[recensere | fontem recensere]

Vox "Propontis" e verbis Graecis προ (ante) et ποντ- (mare) formata est: Propontis secundum litteram "ante mare" (sc. Pontum Euxinum) est. Nomen recens ("Mare Marmoris") a marmore deductum est, quod in insula Proconneso ab antiquitate usque ad hunc diem gignitur.