Sinan Architectus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: Rasid al-Din Sinan

Sinan (a sinistra parte, sceptrum tenens, si recte distinguitur) in miniatura Ottomanica anni 1579 depictus qui anno 1566 monumentum sepulcrale Suleimani I aedificatum curat; e libro Lokman, Tarih-i Sultan Süleyman (Bibliotheca Chester Beatty Eblanae)

Sinān, litteris Arabicis سنان (natus, si recte censent eruditi, circa annum 1490 in oppido Ağırnas prope Caesaream in Cappadocia; mortuus 17 Iulii 1588 Constantinopoli) quinquaginta annos fuit principalis Imperii Ottomanici architectus et machinator, qui se sultanis Selimo I, Suleimano Magnifico, Selimo II, et Muradi III accommodavit. Sinan inter primos architectos omnium temporum numeratur; vulgo notus est nomine compendiario Mimar Sinan, scilicet "Sinan architectus".

Origo et nomen[recensere | fontem recensere]

Nativitas Sinan in oppido Ağırnas pro certo habetur; ibidem enim ipse fontem construere iussit; incolis huius oppidi anno 1573 in Cyprum remoturis, iussu sultani Selimi II familia Sinan exempta est et in oppido eius natali manere permissa.[1] Sed nec diem neque annum natalitiae Sinan scitur. Notitiae de familia eius lacunosae et partim discrepantes, et in scriptis amici eius, poetae Sai Mustafa Çelebi,[2] et in eiusdem Sinanis epistularum commercio, littera fundatoria (Vakfiye) atque epitaphio sepulcri reperiuntur.[3][4] Satis constat familiam religioni Christianae haesisse linguaque Turcica locutam,[5][6] sed an e populo Armenio sive Graeco sive etiam Turcico haud liquet. Pater nomen Abdülmennan gessit; iuvenis enim, inter annos 1512 et 1514, in corpore Ianissariorum inductus, nomine et patronymico Sinan bin Abdülmennan inscriptus est (vide et imaginem nostram). Nomen Sinan religionem Islamicam proclamat (Arabice plenius sinān al-dīn "pilum fidei"); id igitur adsumpserit quo tempore inter Ianissarios receptus huic religioni se convertit. Praenomen natale Yusuf i.e. Iosephus sine certitudine proponitur.[7] Annis posterioribus in munere atque officio fungendo titulis insignibus ut puta Koca Mimar Sinan Ağa[8] (lingua Turcica sui temporis: Koca Mi‘mār Sinān Āġā, قوجو معمار سنان آغا) ornatus est.

Nomen Sinanis et testificatio conversionis ad religionem Islamicam e Tuhfet-ül Mimarin a Sai Mustafa Çelebi conscripto: "Sinān bin ʿAbdüʾl-Mennān [...] ʿAbdullāh oġlı" (Archivum Palatii Topkapı Constantinopoli, D 1461/4 (TM) fol. 4b, vv. 7 et 8)
Adumbratio systematis aquae distribuendae nomine Kırkçeşme (Constantinopoli) mensuris instructa a Sinane, ut putatur, sub annum 1560 confecta (Bibliotheca Musei Palatii Topkapı Constantinopoli, H.1815)
Aspectus in sepulcrum Sinan

Vita et opus[recensere | fontem recensere]

In oppido natali forsitan latomus factus est. Per collectione puerorum (devşirme) praeter modum serotina Constantinopolim vectus, faber eruditus est et in manu tironum Ianissariorum exercitatus. An Rhodum in insulam duce Selimo I militaverit haud liquet, sed decenniis sequentibus plerisque sultani Suleimani Magnifici excursionibus interfuit (Calderamum, Damascus, Cairus, Belgradum, Mohacium, Vindobona, Tauris, Bagdatum, Corcyra, Apulia, Moldavia, etc.) eo modo multas et varias traditiones aedificandi cognoscens. Anno 1538, suadente ut videtur patrono Damat Çelebi Lütfi Paşa sultani Suleimani Magnifici ministro, officium architecti aulae Ottomanicae principalis (mimarbaşi) adsumpsit (praedecessore Ali Acemi) et annos quinquaginta, usque in 1588, retinuit. Iussu sultanorum ipsorum designavit aedificia varia sed praesertim mescitas notabilissimas, et inter primas Mescitam Principis (Şehzade Camii) Constantinopoli ad filium nuper mortuum sultani Suleimani commemorandum anno 1543 designare incepit, anno 1548 confecit; mox maximam Mescitam Suleimaniam eadem in urbe surgentem, anno 1550 inceptam, anno 1557 perfectam.

Omne aedificavit aedificium maius in imperio, plusquam trecentas structuras, inceptis minoribus—sicut multis Alcorani scholis (Turcice: sibyan mektebs)—exclusis. Opus eius summum fastigium artis Ottomanicae habetur.[9] Ex omnibus aedificiis a Sinan constructis id quod summo artificio factum habetur esse Mescita Selimia in urbe Hadrianopoli.

Mescita Selimia, a Sinan Hadrianopoli anno 1575 aedificata
Mescita Principis (Şehzade Camii) Constantinopoli a Sinan anno 1548 aedificata

Fontes vitae et operis Sinan[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Rogers (2006) p. 11
  2. Crane et al. (2006)
  3. Necipoğlu (2005) pp. 147−152
  4. Rogers (2006) pp. xv-xvi
  5. Rogers (2006) p. 11
  6. Necipoğlu (2005) pp. 129−131
  7. Necipoğlu (2005) pp. 131-132
  8. Cafer Çelebi: Risale-i-mimariye. 1623
  9. Sheila S. Blair et Jonathan M. Bloom, The art and architecture of Islam - 1250-1800 (New Haven, 1995) p. 218

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

De fontibus
  • Howard Crane, Esra Akin, Gülru Necipoğlu, Sinan's Autobiographies: Five Sixteenth-Century Texts. Lugduni Batavorum 2006
  • Sai Mustafa Çelebi, Book Of Buildings: Tezkiretü'l Bünyan Ve Tezkiretü'l-Ebniye. Memoirs of Sinan The Architect. Koç Kültür Sanat Tanıtım, 2004. ISBN 975-296-017-0.
De vita et opere
Aliae encyclopaediae

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Mille Paginae.png