Sciamhaevum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Sciamhaevum[1] seu Siamhaevum[2] seu Sanghaevum[3][4] (Sinice: 上海, Pinyin: Shànghǎi) est maxima urbs Sinarum quae ad os fluminis Caerulei sita est.

Hodie inter maximas regiones metropolitanas Sinarum constat, supra viginti milionum incolarum habens. Urbs ut municipium statu provinciae Sinensis administratur.

Urbs incepit ut oppidum textilium pisciumque. Urbs, ob eius portús locum prosperum, fuit inter paucos qui foedus Nanchinense anno 1842 patefecit, ut commercium cum occidentalibus civitatibus libere haberetur. Saeculo undevicensimo urbs crescit in nexum commercialem maximi momenti inter occidentem et orientem.

Urbs autem hunc locum maximi momenti ammisit dum Sinae sub systemate communistico saeculo XX regitur. At ob reformas politicas oeconomicasque a Deng Xiaoping introductas Sanghaevum iterum annis 1990 crescit in internationalem commercii sedem. Anno 2005 quidem Sanghaevum factum est maximus mundi portus onerarius.

Pinacotheca [recensere]

Nexus externi [recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sanghaevum spectant.

Notae [recensere]

  1. Fortasse pronuntiatu ecclesiastico: http://www.catholic-hierarchy.org/diocese/dshan.html
  2. Davidis Morgan Lexicon Anglico-Latinum, nondum editum.
  3. Ecce loci interretiales hodierni sicut Nuntii Latini
  4. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png