Litterae Vanuatuanae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Litterae Vanuatuanae, opera scripta et a litteris oralibus distincta, in Vanuatu decennio 197 exeunte coepisse dici possunt, pars generalis artium evolutionis ab indigenis in paene omne regione Pacifica illo tempore factarum.[1]

Anno 1968, Universitas Pacifici Australis condita, cuius principalis campus in Suva capite civitatis fuit, litteras Vitianas, et latiore artes Insulanorum Pacificorum, excitavit. Curricula et officinae in scriptura creante institutae sunt. Societas Artium Pacifici Australis, in universitate anno 1973 condita, litteras Insulanorum Pacificorum, plerumque poemata et fabulas breves, in periodico Pacific Islands Monthly protulit. Anno 1974, societas Mana Publications, domum editoriam,? deinde anno 1976 Mana, periodicum artium et litterarum, instituit.

Scriptura[recensere | fontem recensere]

Gratia Molisa (1946–2002) fuit poeta feminista et fortasse principalis litterarum persona Vanuatuana.[2] Periodicum The Australian eius poemata appellavit "mordacem commentarium socialem de vita in Vanuatu patriarchali et postcoloniali."[3][4] Et Anglice et Bislamaice scripsit.

Theatrum[recensere | fontem recensere]

Conspicuus praeterea in scaena litteraria Vanuatuana est Wan Smolbag (Bislamaice, 'unus saccus parvus' significans), theatricus communitatis grex, anno 1989 conditum; qui ludos Anglice et Bislamaice componit et perfungitur, res educationis plerumque tractans, sicut prohibitio malariae et SIDA, animus paratus typhonum marinorum, violentia domestica. Ex Community Aid Abroad, Consociatione Mundiali Sanitatis, et Communitate Pacifica (olim Commissione Pacificae Australis), Wan Smolbag pecuniam accepit ut officinas theatricas in Aotearoa, Australia, Insulis Cook, Vitiis, Papua Nova Guinea, Insulis Salomonis, et Tonga profiteri posset.[5] Gregis ludi per regionem in pelliculis pro educatione obtineri possunt.[6][7][8] Hoc theatrum, suis verbis, adhibet "drama ut res hominibus nuntiet, homines de rebus docet, disputationes publicas de impedimentis salutis hodiernae, modorum vivendi, circumiectuum, rerumque administrationis adhortetur."[9]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. John Lynch et France Mugler,"English in the South Pacific," University of the South Pacific.
  2. John Lynch et France Mugler,"English in the South Pacific," University of the South Pacific.
  3. Anglice: "a biting social commentary on life in patriarchal, post-colonial Vanuatu."
  4. "Voice of Vanuatu's women", The Australian, 1 Februarii 2002.
  5. Vilsoni Hereniko, "[Music and Theater:] The Pacific Islands," Australia and the Pacific Islands, ed. Adrienne L. Kaeppler et J. W. Love (Novi Eboraci et Londinii: Garland Publishing, 1998), p. 233.
  6. "Wan Smolbag Theatre: Working with Communities through Drama", UNESCO, 4 Aprilis 2005.
  7. John Lynch et France Mugler,"English in the South Pacific," University of the South Pacific.
  8. Veronica McCarthy,"Wan Smol Bag", Al Jazeera, 29 Ianuarii 2007.
  9. Situs publicus, www.wansmolbag.org (Wan Smolbag Theatre).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]