Harpastum XV

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: Harpastum

Ludus harpasti inter Francogalliam et Hiberniam

Harpastum XV lusoribus (Anglice: Rugby union, vel in linguis multis potius Rugby 15) est ludus quo duae turmae quindecim hominum folle ovato utentum ludunt. Primo Angliae luditur saeculo XIX, nunc etiam clarus ludus in civitatibus Consortiatis, Francia, Italia atque Argentina est.

De folle[recensere | fontem recensere]

Harpasti follis ovatus est, longitudine 30 cm, parvo orbe 60 cm magnoque 75 cm.

De campo[recensere | fontem recensere]

harpasti campus

Harpasti campus est rectangulum herbosum longitudine 100 m maxima latitudineque 70 m maxima divisusque in partes aequales duas. Quaecumque pars ipsa divisa est in partes duas per lineam 22 m a linea posteriori sitam.

Duo pali, altitudine minima 3,4 m distantesque 5,60 m, stant in extremis partibus campi et assere transverso altitudine 3 m junguntur.

De proposito[recensere | fontem recensere]

Propositum huius ludi est magis numerare quam turmam adversariam. Numerandi quattuor modi sunt:

Temptatio (try): 5 numeri (Manu follem imponere humi post lineam adversariam)
Conversio (conversion): 2 numeri (Temptatione facta, licet turmae dua puncta addere follem pede iacendo inter palos. Sic conversa temptatio septem numeros praebit)
Recussus (kick): 3 numeri (Follem post recussum pede icere ut inter palos iacta sit)
Poena (pemalty): 3 numeri (Peccato facto, licet turmam oppressam satisfieri eodem modo conversionis, id est follem pede iacendo inter palos)

De lusoribus[recensere | fontem recensere]

Lusores harpasti XV

Quiscumque lusor numerum et nomen proprium habet:

locus acies numerus nomen
ANTERIOR acies 1a 1 & 3 pilae (sinistra & dextra)
       =      = 2 talus
       = acies 2a 4 & 5 pessuli (sinister & dexter)
       = acies 3a 6 & 7 laterales (sinister & dexter)
       =      = 8 octavus
POSTERIOR verticula 9 medius proelii
       =      = 10 medius volans
       = acies 3/4a 11 & 14 alae (sinistra & dextra)
       =      = 12 & 13 centra (primum et alterum)
       = acies posterior 15 posterior

Ut fieri solet, lusores numeris 1 ad 8 praesidium curant dum lusores numeris 10 ad 15 impetum. Itaque lusores anteriores crassiores sunt ut adversarios retinant, dum lusores posteriores velociores esse solent.

De legibus[recensere | fontem recensere]

Harpasti leges multissimae sunt, quibus ludus ille saepe implicatus obscurusque videtur. Hic tantum praecipuae exponentur.

  • Omnibus corporis partibus follem licebit tibi ferre, jacere, icereque.
  • De folle jaciendo
    • Numquam follis prae te cadet.
    • Numquam follem prae te manibus jacies.
    • Numquam ad socium prae te stantem follem trades.
    • Si unquam talia peccata feceris, proelio (vide "de actionibus") increpabis.
  • De adversario tangendo
    • Numquam adversarium qui follem non tenet impedies.
    • Omnibus modis adversarium qui follem tenet licebit tibi sistere, nisi eum icendo.
    • Si unquam talia peccata feceris, poena (vide "De proposito") increpabis.

De nonnullis actionibus propriis[recensere | fontem recensere]

Praecipuae sunt actiones duae harpasto propriae: proelium et ptactus.

De proelio[recensere | fontem recensere]

Si follis a lusore prae se jacitur (vide "de legibus"), peccatum istud a proelio corrigitur.

8 lusores anteriores uinuscujusque turmae obsistunt sicut ostendunt imagines infra. "Medius proelii" follem apponit in proelium et duo "lusorum fasces" propellunt ut follem capiant.

Proelii dispositio.
Proelium inter turmas Africanorum Australium (viridem) et Samoensium (caeruleam).

De tactu[recensere | fontem recensere]

Si follis ex campo exit, reiicitur a turma quae non foris eum jecerat.

Ab 2 usque ad 8 lusores uniuscujusque turmae acies constituunt distantes 1m atque "talus" manu follem jacit inter duas acies.

Tactus turmae Cambriensum (rubra) contra turmam Anglorum (alba).

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Harpastum XV spectant.