Bibliotheca Nationalis (Vanuatu)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Bibliotheca Nationalis Vanuatuana est bibliotheca nationalis civitatis Vanuatus. Bibliotheca, intra Locum Culturalem Vanuatuanum Portu Vilae sita, 15 000 fere libros habet et pro rarae et eximiae civitatis materiae receptaculo et bibliotheca publica est.[1][2] Mense Aprile 2004 constituta est.[3]

Bibliotheca duas habet conlationes singulares, unam Vanuatui et unam aliis Insulis Pacificis dicatam.[4] Circa quingentas res raras de Vanuatu prolatas habet, praecipue congeriem librorum rarorum.[3] Inter suas res raras et eximias sunt res anthropologicae et archaeologicae, opera artis et referentiae artium, tabulae autobiographicae et biographiae, magnus operum de linguis Vanuatuanis grex, historiae missionum, traditiones orales, tabulae culturales, historicae, et politicae, commentarii diurni, diaria, et periodica.[4]

Anne Naupa est bibliothecarius principalis.[3][4] Mense Novembre 2013, bibliotheca novum aedificium instruere coepit.[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

Coordinata: 17°44′43″S 168°19′03″E / 17.7452°S 168.3175°E / -17.7452; 168.3175


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!
stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!