Portus Vila

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Portus Vila
—  Caput  —
Despectus in urbem ex aere

Vexillum
[[Fasciculus:Formula:Location map Vanuatu|250px|Portus Vila est in Formula:Location map Vanuatu]]
<div style="position: absolute; z-index: 2; top: Expression error: Unrecognized punctuation character "[".%; left: Expression error: Unrecognized punctuation character "[".%; height: 0; width: 0; margin: 0; padding: 0;">
[[Fasciculus:Formula:Location map Vanuatu|6x6px|link=|alt=]]
Portus Vila
Locus in Vanuatu
Coordinates: 17°45′S 168°18′E / 17.75°S 168.3°E / -17.75; 168.3Coordinata: 17°45′S 168°18′E / 17.75°S 168.3°E / -17.75; 168.3
Civitas sui iuris Formula:Vexillum data Vanuatu
Provincia Provincia Shefa
Insula Efate
Gubernatio
 - Praefectus Ulrich Sumptoh
Multitudo (2009)
 - Total 44 040
Regio temporis VUT (UTC+11)

Portus Vila, breviter Vila, est caput et maxima urbs Vanuatuana. Numerus civium in censu recentissimo inscriptorum fuit 44 040,[1] 50 centesimis plus quam in priore censu (29 356 anno 1999). Anno 2009, habitantes urbani fuerunt 18.8 centesimae numeri hominum omne in civitate habitantium.

Urbs, in litore meridiano insulae Efate in Provincia Shefa sita, est media civitatis pars oeconomica et commercialis. Praefectus est Ulrich Sumptoh, socius Union Factionum Moderatarum, Ianuario 2014 creatus; legatus est Leimara Malachi, socius Factionis Vanua'aku.[2]

Historia[recensere | fontem recensere]

Regio ab urbe occupata a Melanesianis nonnulla milia annorum. Autumno 2004, Teouma, expeditio archaeologica], coemeterium viginti quinque sepulcra triginta sex sceletum hominum culturae Lapitae continens effodit. Fragmenta operis fictilis in situ inventa ex saeculo tredecimo a.C.n. supersunt.

Mense Maio 1606, primi Europaei in insulam advecti sunt, a Petro filio Fernandi de Quirós et Ludovico Vas de Torres ducti. Saeculo undevicensumo, cum insulae Novae Hebrides appellarentur, Britannici oeconomicum zonae imperium possederunt, sed ante 1880 exeuns, Francici momentum oeconomicum auferebantur; haec transitio videri possunt in cuius plantationibus et cuniculis niccoli Novae Caledoniae. Ferdinandus Chevillard, civis Francicus, terram prope Portum Vilam emere et colere coepit, ut in locum arboribus consitum Francicum in insula converteretur. Potius, conversa est in municipium Franceville, quod libertatem die 9 Augusti 1889 declaravit, sed libertas solum usque ad Iunium anni insequentis duravit. Quae prima fuit civitas se administrans quae suffragium universale sine distinctione sexus vel phylae tractavit. Quamquam numerus civium illo tempore in 500 fere insulanis indigenis consistit, cum minus quam quinquaginta albis, solum albis munus sustinere licuit. Unus ex praesidibus creatis fuit R. D. Polk, civis Americanus natu et cognatus Iacobi K. Polk, praesidis Civitatum Foederatarum.[3]

Post 1887, territorium coniunctum a Francia et Britannia administratum est. Haec civilitas rite facta est anno 1906 nomine Condominii Anglo-Francici. Per secundum bellum mundanum, Port Vila fuit castrum aerium Civitatum Foederatarum et Australiae. Anno 1987, Uma, typhon marinus, urbem severe laesit. Terraemotus validus Ianuario 2002 magnum detrimentum in capite et regionibus circumiacentibus effecit.

Oeconomia et transportatio[recensere | fontem recensere]

Port Vila est civitatis portus maximi moment et locus mercaturae civitatis. Aeroportus internationalis, Bauerfield (sigillo VLI) etiam in urbe situs est. Air Vanuatu praesidium in Domu Vanuatuana Portu Vila habet.[4] Industriae maiores in urbe sitae sunt agricultura et piscatus. Periegesis res magni momenti fit, praecipue ex Australia et Nova Zelandia. Fuerunt plus quam 50 000 peregrinatores anno 1997.

Vanuatu est refugium a vectigalibus, et res pecuniaria inter gentes externas Portu Vilae est pars oeconomiae magni momenti. Vanuatu in auxilio externo iam dependet, cuius plurimum ab Australia et Nova Zelandia venit, quamquam auxilium annis recentioribus etiam a Re Publica Sinarum venit. Nova Zelandia pecuniam repraesentavit ad exercendos medicos ex communitate loci electos, tum primo anno post qualificationem partem eorum stipendiorum persolvit. Australia pecuniam consultatoribus repraesentavit ut medio valetudinario urbano operam darent. Circa 35.7 centesimae rerum exportatarum a Portu Vila exeunt, et 86.9 centesimae rerum importatarum in Portum Vilam adveniunt.

Demographica[recensere | fontem recensere]

Numerus civium est 45 000 fere; plerumque Melanesiani, cum nonnullis Polynesianis, Asianis, Australianis, et Europaeais, praecipue Francicis et Britannicis.

Lingua[recensere | fontem recensere]

Bislama est in usu inter omnes ut lingua quotidiana. Praeterea, Anglica et Francica longe lateque diffunduntur. Aliae linguae indigenae in urbe etiam in usu sunt.

Religio[recensere | fontem recensere]

Christianitas est praepollens religio per urbem et civitatem, a plus quam 90 centesimis hominum accepta. Maxima denominatio est Ecclesia Presbyteriana in Vanuatu, a tertia civium parte accepta. Ecclesia Catholica et Ecclesia Melanesiae (Anglicana) etiam sunt quotidianae, utrique circa 15 centesimae. Ecclesia Cathedralis Sacri Cordis est hodierna ecclesia cathedralis Ecclesiae Catholicae Romanae, Portu Vilae sita, sedes Dioecesis Portus Vilae,[5] sacro cordi dicata.[6]

Clima[recensere | fontem recensere]

Clima Portus Vilae est tropicum, cui sunt tempus siccum ac tempus humidum et calidum. Pluvia est circa 2360 millimetra per annum. Mensis humidissimus Aprilis, mensis siccissimus September est. Sunt 113 dies humidi per annum medium. Regioni sunt venti anniversarii ex meridiorientali. Temperaturae minime per annum variant, et alta extrema est 34 C (93.2 F). Augustus, mensis frigidissimus, altum medium 24 C (75.2 F) et humilem medium 18 C (64.4 F) habet. Februarius, mensis calidissimus, altum medium 29 C (84.2 F) et humilem medium 23 C (73.4 F) habet. Altus extremus Portus Vilae est 12 C (53.6 F). Humiditas saepe est alta.

Cultura et species[recensere | fontem recensere]

Caput civitatis species varias offert. Sunt nonnulla monumenta, exempli gratia locus Parliamenti oppositus, ubi duo translaticii imaginum pali et monumentum dentes sullos effingens videri possunt. Templum Presbyterianum Portus Vilae est aedificium admirabile, adversus Saeptum Libertatis situm. Pictura muralis multis coloribus praedita videri potest in aedificio administrationis adversus forum. Alia pictura notabilis est in facie loci postalis. Curia urbana est aedificium oblongum et visu digna in colle in media urbe situm.

Locus Culturalis Vanuatuana, situs Musei Nationalis Vanuatani, ad Hortos Saralana invenitur pro aedificio parlamenti nationalis, prope Bibliothecam Nationalem et Malvatumauri (Nationale Principum Concilium Vanuatuanum). Haec institutio est locus magni momenti pro conservatione et amplificatione variorum culturae civitatis elementorum. Artifacta culturae priscae ex nonnullis insulis in museo exhibentur. Locus est situs Archivi Audiovisualis Nationalis, collectionis documentorum a saeculo undevicensimo exeunte ad tempus hodiernum maximi momenti.

Educatio[recensere | fontem recensere]

Portus Vila est unus ex locis Universitatis Pacifici Meridiani, institutionis educationnis a decem civitatum Pacificarum una possessae. Campus Vanuatuanus est sola universitatis schola iurisprudentia, et linguas docet.

Heredium mundi[recensere | fontem recensere]

Portus Vila Augusto 1999 fuit locus ubi habitus est 2nd World Heritage Global Strategy Meeting for the Pacific Islands Region, conventus UNESCO magni momenti. Una ex maioribus rebus quae ad Vanuatum et regionem spectavit stabilitas climatis fuit, num hereditas submarina in indice hereditatis orbis terrarum UNESCO inscribi deberet.[7]

Constituentiae[recensere | fontem recensere]

Portus Vila est una ex duodevicesimis constituentiis in Vanuatu, quae sex socios Parlamenti elegit. Post comitia anni 2008. Legati parlamentarii sunt:[8]

Socius Factio
Abel David Societas Pastorum
Eduardus Natapei Factio Vanua'aku
Maximus Carlot Korman Factio Republicana Vanuatuana
Moana Carcasses Kalosil Confoederatio Viridis
Patricius Crowby Manarewo Factio Coniuncta Nationalis
Radulphus Regenvanu Liber

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Scaenae urbanae:

Urbes sorores[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vanuatu National Statistics Office 2009, The 2009 Vanuatu National Population And Housing Census, Government of Vanuatu, Port Vila.
  2. "New mayor for Vanuatu's Port Vila", Radio New Zealand International, 27 Ianuarii 2014.
  3. "Wee, Small Republics: A Few Examples of Popular Government," Hawaiian Gazette, 1 Novembris 1895, 1.
  4. "Contact Us." Air Vanuatu.
  5. "Cathédrale du Sacré-Coeur". GCatholic.org .
  6. (Francice) Les Missions catholiques. 1938. p. 294 .
  7. Second World Heritage Global Strategy Meeting for the Pacific, Portu Vilae (Vanuatu), 24–27 Augusti 1999.
  8. "Members of the 9th Legislature of Parliament", Parliament of Vanuatu.
  9. "Port Vila strengthens sister agreement with Luganville". Vanuatu Daily Post. 26 Septembris 2012 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Portum Vilam spectant.


Roman numeral 10000 CC DD.svg