Rap
E Vicipaedia
Musica rapiana[1] sive musica rappistica[2] (ex Anglico rap, quod Latine circiter blaterare sonat) est genus musicum. Acroamata rapiantia celeriter loquuntur, verba modo quasi poetico quasi lyrico rhythmice integrantes. Qui musicam rapianam conficit rapianus (Anglice rapper) vocatur; unde verba recentiora Latina rapio, rapianus, rapicus, etc. Inter rapianos notissimos invenies Eminem, 50 Cent, Sir Mix-a-Lot, Snoop Dogg, 2Pac, et greges Beastie Boys (inter cuius musicos Adam Yauch fuit), Public Enemy, Run-DMC, N.W.A., Bushido, PSY, Sean T et Cypress Hill.
Qui carmina stylo rappiano Latine componunt [recensere]
Notae [recensere]
- ↑ rapianus est adiectivum in Ephemeridi adhibitum
- ↑ Berard, Vita Nostra (anni 2010 editio), vol. 1, p. 88:
- Thōmās: Quid dē mūsicā Rap?
- Iūsucēs: Em, plērumque nec multum mihi placet mūsica rappistica, praeter forsan paucōs cantūs. Mihi placent genera classicum et vibrivolvēns et iassiācum necnōn et ars mūsica Iaponica trālāticia.
Nexus externus [recensere]
- Imago cantoris Latine rapiandi, cuius gregi est nomen Ista, apud Der Spiegel Online, 8 Augusti 2008 (Theodisce)
| Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes! |