Cutis
Cutis est systema integumentarium Vertebratorum quod superficiem corporis tegit et multa alia officia perficit. Non solum inter species alias color cutis differt, sed etiam in eadem specie varius est (puta colores differentes inter nationes humanas).
In cute sunt glandulae (Amphibiorum mucosae, Avium uropygii glandulae, Mammalium sudoriparae, quae sudorem ferunt ut corpus calorem amittat, quod phaenomenon perspiratio sensibilis appellatur), vasa sanguinea et nervi (Mammalibus etiam musculi).
Supra cute eminent denticuli (Chondrichthyibus) aut squamae (Osteichthyibus, Reptilibus autem scuta) vel pennae (Avibus) aut pili (Mammalibus, inter quos Homo naevos quoque habet).
Depressiuncula cutis in buccis sita gelasinus appellatur.
Morbi cutis [recensere]
Gravis morbus cutis hominis est melanoma malignum. Propter viridem bilis colorem cutis hominum gravi morbo iecoris laborantium saepe flava fit (vide icterum).
Vide etiam [recensere]
| Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes! |