Gekkonidae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gekkonidae
Aetas fossilium: 50 Ma - Recent, putatively as early as 110 Ma[1]
Phelsuma laticauda laticauda
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Reptilia
Ordo: Squamata
Subordo: Bifurcata
Infraordo: Gekkota
Familia: Gekkonidae
Gray, 1825
Subfamiliae

Aeluroscalabotinae
Eublepharinae
Gekkoninae
Teratoscincinae
Diplodactylinae

Gekkonidae sunt familia Squamata magnitudinibus parvis ac mediis (et Varanidarum gratia et ampliis), in regionibus caeli calidi per orbem terrarum endemica. Eis solis inter Squamatis vox est, et eae ad similibus communicandum utuntur. Circa duo milia specierum exstant, et verisimile est multas iam inventas iri. Nomen gekko, e quo familia nuncupata est, verbum Indonesium onomatipoeicum est, cum vocem eorum Animalium imitatur.

Pes Gekkonidarum vitrum rectum ascendit

Omnes Gekkonidae, subfamilia Eublepharinarum exclusa, palpebris carent, et potius habent membranam perlucidam oculum tegentem, quam ad purgandam lingunt. Multae species se defendentes materiem foedam olfactu et faeces adversus oppugnatores eiciunt, multaeque species caudas defensionis causa demittunt—ratio autotomia appellata. Plurimae species ob proprios pulvinulos pedis celebratae sunt, qui cuius gratia eis licet superficies terites rectasque ascendere, et adeo tecta umbratilia facile transire (vis Waalsiana huic facilitati adiuvare putatur). Hanc proprietatem plures homines noverunt qui zonas torridas habitant, et Gekkonidas benignos hospites quasique familiares domi accipiunt, etiam quia Insectis vescuntur, Culicidis inclusis.

Nota est maxima species, Hoplodactylus delcourti, uno ex specimine farto in cella musei Massiliae in Francogallia condito descripta, et uno observatione confirmata in loco agresti anno 1870. Haec species, 60 cm longa, fuit endemica in Nova Zelandia, ubi in vernaculis habitabat silvis. Probabiliter exstincta facta est cum multis harum insularum faunis saeculo undevicensimo exeunte, cum novae species invadentes, sicut Ratti et Mustelae, in terram tempore colonizationis Europaeae introductae essent. Minimum familiae membrum Sphaerodactylus ariasae, 16 mm tantum longa, in parva insula ante litus Reipublicae Dominicanae anno 2001 reperta est.[2]

Taxinomia[recensere | fontem recensere]

Familia Gekkonidarum divisa est in quinque subfamilias, quae permulta genera continent.

Uroplatus fimbriatus vitro adhaerescit.
Lygodactylus luteopicturatus, in urbe Dar es Salaam Tanzaniae

Cladogramma[recensere | fontem recensere]

Nonnullae species, olim inter Gekkonidas collocatae, hodie in varias familias distributae sunt nuper creatas; secundum Vidal et Hedges (2005) vera Gekkonidarum phylogenesis est:

─o Bifurcata Vidal & Hedges, 2005
 ├─o Gekkota
 │ ├─o Pygopodomorpha Vidal & Hedges, 2005
 │ │ ├── Pygopodidae
 │ │ ├── Carphodactylidae
 │ │ └── Diplodactylidae
 │ └─o Gekkomorpha Vidal & Hedges, 2005
 │   ├── Eublepharidae
 │   └─┬─┬── Phyllodactylidae
 │     │ └── Gekkonidae Gray, 1825
 │     └── Sphaerodactylidae
 └─o Unidentata Vidal & Hedges, 2005

Gekkota (Gekkonidae similiaque) linguam bifidam habent, ergo inter Bifurcata ponuntur, sed dentes ovi duos habent, non unum, ergo extra Unidentata sunt.

Gekkonidae communes[recensere | fontem recensere]

thumb

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Foramina in cute saepe ad classificandum adhibentur.


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Arnold, E.N., & Poinar, G. (2008). "A 100 million year old gecko with sophisticated adhesive toe pads, preserved in amber from Myanmar (abstract)". Zootaxa .
  2. Ross Piper, Extraordinary Animals: An Encyclopedia of Curious and Unusual Animals (Greenwood Press, 2007).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Forbes, Peter. 2005. The Gecko's Foot—Bio Inspiration: Engineered from Nature. Londini: 4th Estate. ISBN 0-00-717990-1.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gekkonidas spectant.