Colocasia esculenta

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Colocasia esculenta (taro)
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Monocotyledones
Ordo: Alismatales
Familia: Araceae
Genus: Colocasia
Species: C. esculenta
Binomen
Colocasia esculenta
(L.) Schott

Colocasia esculenta, vel taro (-onis, com. gen.) (ex lingua Tahitiana et aliis linguis Polynesiis), rarius kalo (ex lingua Havaiana), est planta florens familiae Aracearum, quam homines in zonis tropicis excolunt praecipue holus radicale propter cormos esculentos, et secundarie holus frondosum. Habetur una ex primis mundi plantis cultis.[1] Ea ad Alocasiam, Caladium, et Xanthosomam arte conectitur, plantas saepissime pro ornamento excultas, et sicut plantae illorum generum in variis linguis appellatur auris elephantis.

Planta incocta est toxicarius propter calcii oxalatum,[2][3] sed partes plantae coctae venenum exstinguunt.[4]

Nomina[recensere | fontem recensere]

Taroni et speciebus Xanthosomis domesticatis ubique sunt usus similes sed multa nomina, non exceptis callaloo et coco vel cocoyam. Insulis Vitiensibus, verbum verbo Polynesio cognatum est dalo (enunciatum ndalo). In Kenya, taro Anglice arrowroot appellatus est; in lingua Kikuyu, ndŭma; in nonnullis civitatibus Maris Caribaei, dasheen, nomen fortasse ex lingua Francica de Chine 'de Sina'. Alterum nomen Caribaeum est eddoe, quod videtur cultivarietates cormis parvis denotare, et Asianas plantae origines memorat. Cypri in insula, taro kolokassi appellatus est, nomen simile nomini Romano, colocasia, quod autem ad 'fabam Aegyptiam' perstringit.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. new-agri.co Country profile: Samoa, New Agriculturist Online.
  2. http://www.weird-food.com/weird-food-vegetable.html
  3. http://www.aspca.org/site/PageServer?pagename=pro_apcc_toxic_tarovine
  4. The Morton Arboretum Quarterly, Morton Arboretum/University of California, 1965, p. 36.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Taro climate apud Green-Seeds.com (quomodo taronem colere)
  • Taveuni Taro apud fijitaro.com (taronis culti negotium Vitiensis)

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Hao, Sean. 2006. "Rain, pests and disease shrink taro production to record low." Honolulu Advertiser (2 February 2), C1.
  • Stephens, James M. 1994. Dasheen—Colocasia exculenta (L.) Schott. Fact Sheet HS-592 in serie edita ab Horticultural Sciences Department, Florida Cooperative Extension Service, Institute of Food and Agricultural Sciences, Universitatis Floridensis. May. [1]
  • Viotti, V. 2004. Honolulu Advertiser (16 Martii).
  • Wagner, W. L., D. R. Herbst, et S. H. Sohmer. 1999. Manual of the Flowering Plants of Hawai‘i. Editio retracta. Vol. 2, p. 1357. Honolulu: University of Hawai‘i Press et Bishop Museum Press.


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!