Statistica
Statistica (-ae, fem.), seu Graeco modo statistice, est scientia eorum qui res examinant quoad de magnis multitudinibus agitur. Nomen provenit a statu, quod verbum Latina recenti civitatem dicit. Saeculis septimo decimo et duodevicensimo, magistratus de civitatibus plus plusque res datas conligere coeperunt. Nostra quoque aetate, res datae de oeconomia, de populo, de societate, de mundo naturali conliguntur, et modiis statisticis sicut, exempli gratia, methodo quadratorum minimorum investigantur.
Saeculo undevicensimo, auctor statisticam ita descripsit[1]:
- Theoria Statistices continet perscrutationem cum rerum ad Statisticam pertinentium eamque efficientium, tum legum, ad quas res Statisticae in certum ordinem redigi possunt. Ex quo duae procedunt partes, quarum quae priori muneri satisfacit, critica nobis dicitur, quae ordinem iustum docet, systematica adpellatur.
Nostra aetate, statistica descriptiva a statistica inductiva distinguitur.
“Statistica est scientia,” ait, “quae tradit res datas, ex quibus, quantum civitates scopum suum et internum et externum tempore manifestato attigerint, solide cognosci potest. Atque primum quidem,” inquit, “de interno civitatis statu dicendum erit, tum de externo, quoniam omnis civitatum auctoritas apud alias respublicas semper nititur virium internarum copia, firmitate et robore, civium animis cultis patriaeque studiosis.”
[recensere] Nota
[recensere] Bibliographia
- Best, Joel. 2001. Damned Lies and Statistics: Untangling Numbers from the Media, Politicians, and Activists. University of California Press. ISBN 0-520-21978-3.
- Desrosières, Alain. 2004. The Politics of Large Numbers: A History of Statistical Reasoning. Convertit Camille Naish. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. ISBN 0-674-68932-1.
- Hacking, Ian. 1990. The Taming of Chance. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-38884-8.
- Klotz, Ernestus. 1821. Theoriae Statistices particula prima: Theoria Statistices tamquam scientiae.
- Lindley, D. V. 1985. Making Decisions. Ed 2a. John Wiley & Sons. ISBN 0-471-90808-8.
- Schnabel, Georg Norbert. 1841. Generalstatistik der europäischen Staaten.(Ex aedibus) Braumüller & Seidel.liber apud books.google.com.
- Tijms, Henk. 2004. Understanding Probability: Chance Rules in Everyday Life. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-83329-9.