Praeconium mercatorium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Praeconia mercatoria sunt nuntii vel adhortationes variis rationibus imaginibus, vocibus sonisque effectae, quibus hominibus passim suadetur ut quasdam merces emant vel quasdam praebitiones pro pretio adhibeant. His similia sunt praeconia aliquid communis utilitatis suadentia aut ad candidatos suffragio fovendos hortantia.

Praeconia mercatoria in publico exponuntur aut per instrumenta amplae communicationis (televisionem, radiophoniam, acta diurna, interrete et cetera) emittuntur ac publicantur.