Syracusae

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Syracusae (discretiva)

Wikidata Syracusae
Res apud Vicidata repertae:
Syracusae: insigne
Syracusae: insigne
Civitas: Italia
Locus: 37°4′9″N 15°17′15″E
Numerus incolarum: 116 244
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Siracusa

Gestio

Praefectus: Francesco Italia
Procuratio superior: Consortium Liberum Municipale Syracusanum

Geographia

Superficies: 207.78 chiliometrum quadratum, 898 hectarium
Territoria finitima: Abola, Melillis, Netum, Priolus, Solarinum, Candicattinum Balnei, Xiridia, Palatiolum de Acris

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Holmiae Municipium, Corinthus, Herchiae, Perusia

Tabula aut despectus

Syracusae: situs
Syracusae: situs
Syracusae
Urbem Syracusas maximam esse Graecarum, pulcherrimam omnium saepe audistis. Est, iudices, ita ut dicitur.

Syracusae[1][2][3][4] (-arum, f.; alia nomina: Siracusia;[2] Italiane: Siracusa; Sicule: Sarausa; Graece: Συρακοῦσαι) sunt Urbs Italiae et municipium circiter 122 320 incolarum. Sitae sunt in Regione Sicilia et in Consortio Libero Municipali eiusdem nominis partes capitis agunt. Urbani Syracusani[3][2] [5][6] (etiam: Syracusii[3][7], Siracusani[2]) appellantur.

Sententia[recensere | fontem recensere]

Sententia urbis est: S.P.Q.S - Senatus PopulusQue Syracusanus.

Historia[recensere | fontem recensere]

Syracusarum antiquarum figura.

Urbs ab Archia, viro Corinthio, in insula Ortygia expulsis Siculis secunda parte octavi saeculi a.C.n. condita est[8]. Syracusanis multa bella adversus Graecos et Poenos gerebantur. Utrique in Sicilia ante Romanorum adventum colonias condiderant. Annis 415-13 a.C.n. Syracusani de salute civitatis certare debueruntː nam una cum Selinuntiis Segestanos bello opprimebant cum illi legatos Athenas miserunt auxilium petitum. Athenienses Siciliae imperio suo maritimo subiungendae cupidine moti magnum exercitum Nicia duce miserunt qui castra ad litus portus maioris Syracusanorum posuerunt. Paulum afuit quin tota urbs circumvallaretur. Saluti fuerunt Lacedaemonius dux Gylippus et hoplitae a Corinthiis et Boeotiis ceterisque sociis missi. Praeterea cum Syracusae tunc democratice regerentur Hermocrates, vi acer et peritus, et in consiliis belli et in contionibus popularibus feliciter praepollebat. Ita victoria penes Syracusanos fuit et anno 413 a.C.n. exercitum hostium delendo terminos imperialismo Atheniensi imposuerunt. Simul ex illo bello Syracusae una e potentissimis civitatibus Graecis -immo fortasse potentissima- factae erant tam peritia nova belli et confidentia et numero navium quam mox etiam divitiis[9]. Saepe tamen cum Poenis bella de dominatione in Sicilia gerebant. Cum Romani in Siciliam pervenirent, Syracusae a Romanis vindicatae causa fuerunt belli Punici primi. Post ea bella Poeni ex urbe discesserunt et Syracusae neque iam Graecae neque Poenicae factae sunt, sed Romanae.

21 Maii 878 urbs a Saracenis capta est. Anno 1803 Ioannes Godofredus Seume Syracusis visitatis de itinere opus famosum Spaziergang nach Syrakus pepigit.

Hodie Syracusae ad rem publicam Italianam pertinent.

Aedificia egregia[recensere | fontem recensere]

Clari cives[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Catholica Romana[recensere | fontem recensere]

Ecclesiae Catholicae Romanae Syracusis sedes episcopalis metropolitana eiusdem nominis[6] est.

Fractiones, vici et loci in municipio[recensere | fontem recensere]

Fractiones[recensere | fontem recensere]

Arenella, Belvedere, Cassibile, Fontane Bianche, Ognina, Santa Teresa Longarini Scalo, Targia.

Loci[recensere | fontem recensere]

Penisola della Maddalena (Isola, Plemmirio, Terrauzza),

Muncipia finitima[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomi d'Italia - AAVV, De Agostini
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3}
  3. 3.0 3.1 3.2 Castiglioni, Aloisius; Mariotti, Scaevola. Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino. Quarta editio a Petro Georgio Parroni curata (Taurini, 2007).}
  4. http://www.dizionario-latino.com/dizionario-italiano-latino.php?lemma=SIRACUSA100
  5. http://www.dizionario-latino.com/dizionario-italiano-latino.php?lemma=SIRACUSANO100
  6. 6.0 6.1 Cf. "Archidioecesis Syracusana" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  7. http://www.dizionario-latino.com/dizionario-italiano-latino.php?lemma=SIRACUSANO100
  8. Thucydides VI.3.2. Strabo, Geographica VI.2.4
  9. Thucydides, De bello Peloponnesiaco, libri VI-VII

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Syracusas spectant.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Capita provinciarum metropoleonque Italiae

Abellinum • Aesernia • Agrigentum • Alexandria Statiellorum • Ancona • Andria • Aquila • Ariminum • Aristianis • Arretium • Asculum Picenum • Aternum • Augusta Taurinorum • Baretium • Barium • Barolum • Bauzanum • Bellunum • Beneventum • Bergomum • Bononia • Brixia • Brundisium • Bugella • Caesena • Campus Bassus • Caralis • Carbonia • Carraria • Caserta • Catacium • Catana • Comum • Consentia • Cremona • Croton • Cuneum • Drepanum • Ecclesiae • Ferraria • Firmum Picenum • Florentia • Forum Livii • Fovea • Frusino • Genua • Goritia • Grossetum • Hasta Pompeia • Henna • Imperia • Interamna Nahars • Interamna Praetutia • Labro • Lanusei • Latina • Laus Nova • Leucum • Luca • Lupiae • Macerata • Mantua • Massa • Mathera • Mediolanum • Messana • Modicia • Mutina • Neapolis • Nissa • Novaria • Nugor • Olbia • Panormus • Papia • Parma • Patavium • Perusia • Pisae • Pisaurum • Pistorium • Placentia • Portus Ilii • Portus Naonis • Potentia • Pratum • Ragusia • Ravenna • Reate • Regium • Regium Lepidi • Rodigium • Roma • Salernum • Sassaris • Savo • Sena Iulia • Spedia • Sullurium • Sundrium • Syracusae • Tarentum • Tarvisium • Teate • Templum • Tergeste • Tridentum • Turenum • Urbinum • Utinum • Venetiae • Verbania • Vercellae • Verona • Vibo Valentia • Vicetia • Villaxidrum • Viterbium