Placentia
Vide etiam paginam discretivam: Placentia (discretiva)
| Placentia | |
|---|---|
| Piacenza | |
|
Ecclesia Sancti Sixti |
|
| Nomina Latina alia: | Plasentia |
| Nomen lingua loci: | Piasëinsa |
| Administratio | |
| Terra: | |
| Regio: | Aemilia-Romania |
| Provincia: | Placentina |
| Indicia fundamentalia | |
| Coordinata: | 45° 3′ 0″ Sept., 9° 42′ 0″ Ort. |
| Altitudo: | 61 m supra mare |
| Area: | 118 km² |
| Incolae: | 103 487 (2012) |
| Spissitudo: | 806 per km² |
| Res aliae | |
| N. cursualis: | 29 100 |
| Praefixum: | 0523 |
| Zona temporalis: | UTC+1 |
| ISTAT-Regio: | 033032 |
| N. tributarius: | G535 |
| Nota autocineti: | PC |
| Nomen incolarum: | Placentini |
| Patronus: | Sanctus Antoninus |
| Dies sollemnis: | 4 Iulii |
| Charta | |
| Pagina interretialis | |
Placentia (-ae, f.) (vel Plasentia) (Italiane: Piacenza) est Urbs Italiae et municipium circiter 103 500 incolarum, in Regione Aemilia-Romania (Aemilia) sita et caput Provinciae Placentinae. Urbani Placentini appellantur.
Urbs apud flumen Padum sita est.
Haec urbs est statio in via Francigena, quae peregrinos Romam ducit. In itinerario Sigerici, Fidentia, cum nomine Placentia, submansio XXXVIII fuit.
Index |
Insignia [recensere]
-
Urbs nomisma aurea causa Unificationis Italiae
Ecclesia Catholica Romana [recensere]
Placentia, cum Bobio, sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae est, et praesens episcopus est Ioannes Ambrosio. Nomen sedis episcopalis Dioecesis Placentina-Bobiensis est.
Historia [recensere]
Urbs a Romanis cum Cremona apud aliam ripam Padi ut castrum condita est anno 218 a.C.n. Quam statim, Hannibale transeunte in campo Padano, Galli Boiani seditiosi comminantur.
Proelium Placentiae opposuit anno 456, Avito et Ricimero imperatoribus. Vicit autem Ricimer. Avito parcuit et eum fieri episcopum Placentiae sivit.
Anno 1095, fuit sedes concilii Placentiae, ex quo oritur prima pugna Crucis.
Ab anno 1545, Placentia ad Ducatum Parmae et Placentiae pertinuit.
Anno 1796, Napoleo Bonaparte ducem Austriae Beaulieum fallit et transit Padanum in Placentia die 7 Maii, quod annona potiri eum sinit, cogere Beaulieum signa vertere, et in proelio Lai Pompeiae die 10 Maii vincere. Napoleo Placentiam Rei Publicae Cispadanae (postea Rei Publicae Cisalpina et ab anno 1802 Rei Publicae Italiae appellatae) coniunxit.
Post cladem Napolonis anno 1815, Ducatus Parmae et Placentiae restitutus est, sed anno 1860 Placentia Regno Sardiniae (ab anno 1861 Regno Italiae) coniuncta est.
Praeclari cives [recensere]
Placentiae olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi praeclari viri atque feminae, inter eos:
- Iulius Maria Della Somaglia, cardinalis secretarius status
- Iacobus Maria Radini-Tedeschi, episcopus
- Georgius Armani, clarissimus sumptuosorum vestum factor et officinarum magister.
Fractiones [recensere]
- Borghetto,
- Gerbido,
- I Vaccari,
- La Verza,
- Le Mose,
- Montale,
- Mortizza,
- Mucinasso,
- Pittolo,
- Roncaliae,
- San Bonico,
- Vallera.
Municipia finitima [recensere]
- Ad Padum (Italiane: Calendasco),
- Caput Ursi (Italiane: Caorso),
- Casellae Landorum (Italiane: Caselle Landi) (LO),
- Corno Giovine (LO),
- Gossolengo,
- Gragnano Trebbiense,
- Podenzano,
- Pontenure,
- Rottofreno,
- San Rocco al Porto (LO),
- Santo Stefano Lodigiano (LO).
Vide etiam [recensere]
- Aemilia-Romania,
- Aemilia,
- Provincia Placentina,
- Ducatus Parmensis et Placentinus
- Via Francigena,
- Urbes Italiae.
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Placentiam spectant. |
Pinacotheca [recensere]
Notae [recensere]
| Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes! |
