Fridericus I (imperator)

E Vicipaedia
(Redirectum de Fridericus I Barbarossa)
Salire ad: navigationem, quaerere
Fridericus I

Fridericus I, propter colorem rubrum barbae "Barbarossa" Italice appellatus, Latine Aenobarbus, natus est in Germania anno 1122, mortuus est in Anatolia (hodie Turcia) die 10 Iunii 1190 dum expeditionem sacram gerebat.

[recensere] Vitae

Fridericus Rex Romanorum die 4 Martii 1152 Francofurti ad Moenum electus et 9 Martii Aquisgrani coronatus est. Fuit successor patrui eius Conradi III, qui 15 Februarii eiusdem anni mortuus erat.

Mense Octobri 1154 Fridericus in Italiam ivit et Papiae rex Italiae coronatus est.

Viterbii Fridericus papam Hadrianum IV occurrit cui illustrem emendatorem ecclesiae Arnaldum Brixiae tradire fecit ut Arnaldus Romae necaretur.

Die 18 Iunii 1155 Fridericus Imperator Sacri Romani Imperii coronatus est. Die 14 Novembris 1158 a Dieta Imperii Campis Roncaliis apud Mediolanum habita ius magistratus urbium omnium nominandi accepit.

Anno 1162 Fridericus praeclaram et opulentam urbem Italiae Mediolanum diruit.

At Papa Alexander III urbes Italiae contra imperatorem tam fortiter sustinuit ut novam urbem anno 1168 in Pedemontio conditam incolae Alexandriam ad honorem eius appellaverunt. Die 29 Maii 1176 apud Lenianum (Italice Legnano), vico Mediolano proximo, Societas Lombardiae (Italice Lega Lombarda) imperatorem profligavit.

Die 24 Iulii 1177 Venetiae imperator Fridericus et papa Alexander III pacem inter se conciliaverunt.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!
Imperatores Romani Sacri et Reges Romanorum
Wappen röm.kaiser.JPG

Carolus MagnusLudovicus PiusLotharius ILudovicus IICarolus CalvusCarolus CrassusGuido SpoletensisLambertus SpoletensisArnulphus CarintiaeLudovicus CaecusBerengarius ForoiuliensisOtto I MagnusOtto IIOtto IIIHenricus IIConradus IIHenricus IIIHenricus IVHenricus VLotharius IIIConradus IIIFridericus I BarbarossaHenricus VIOtto IVFridericus IIHenricus (VII)Conradus IVGuilielmus ab Hollandia • (Alphonsus Castellae) • Ricardus a CornwalliRudolphus IAdolphus a NassauAlbertus IHenricus VIILudovicus IV BavaricusCarolus IVVenceslaus a LuxemburgioRupertus Comes PalatinusIodocus a MoraviaSigismundus a LuxemburgioAlbertus IIFridericus IIIMaximilianus ICarolus VFerdinandus IMaximilianus IIRudolphus IIMatthiasFerdinandus IIFerdinandus IIIFerdinandus IVLeopoldus IIosephus ICarolus VICarolus VII AlbertusFranciscus I StephanusIosephus IILeopoldus IIFranciscus II

Instrumenta personalia
Spatia nominalia
Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis