Alexander Manzoni

E Vicipaedia

Alexander Manzoni a Francisco Hayez pictus
Alexander Manzoni a Francisco Hayez pictus

Alexander Franciscus Tomasus Manzoni (17851873) fuit praeclarus scriptor, poeta, et vir publicus Italicus.

[recensere] Vita

Manzoni Mediolani natus est die 7 Martii 1785. Putatur Manzoni filium non esse patris publici Petri Manzoni sed Ioannis Verri, fratris illustris scriptoris Petri Verri.

Etiam nepos praeclari scriptoris Caesaris Beccaria, Manzoni Mediolani et Lugani studuit. Postquam amans matri eius Iuliae Beccariae obiit, apud matrem Lutetiae migravit, ubi usque ad annum 1810 vixit. Anno 1808, Enrichetta Blondel in uxorem duxit. Illo tempore, is ad religionem Catholicam se convertit.

Magnam partem operum eius Manzoni inter annum 1810 et 1830 scripsit. Insequentes annos matre, uxore, filiisque orbatus est, quamquam anno 1837 Theresiam Borri in secundam uxorem duxit.

Anno 1862, senator novi Regni Italiae creatus est. Mediolani obiit die 22 Maii 1873.

[recensere] Opera sua

  • Osservazioni alla morale cattolica (18181819)
  • Inni Sacri
  • Aprile 1814 (poesis)
  • Marzo 1821 (poesis)
  • 5 Maii (Italice: Il 5 maggio), poesis morti Napoleonis dicata;
  • Il Conte di Carmagnola (tragoedia)
  • Adelchi (tragoedia)
  • Promissi Sponsi (Italice: I promessi sposi), fabula et versio anterioris huius fabulae qui "Fermo e Lucia" appellata erat
  • La storia della colonna infame
  • Della lingua Italiana (18301835)

[recensere] Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Manzoni spectant.
Instrumenta personalia