Urbs Paulistana
Urbs Paulistana[1] sive Sanctus Paulus[2][3] seu Paulopolis[2][4] (Lusitanice: São Paulo) est maxima et opulentissima inter urbes Brasiliae et caput civitatis foederalis eiusdem nominis. In hac civitate sunt supra 10 milliones habitantium. Sanctus Paulus etiam est maxima urbs Americae Meridionalis. Altitudo media est circa 760 metra.
Urbs anno 1554 condita est quando pater Nobrega primam missam Catholicam Romanam celebravit regione Paulista. Initio saeculi XX, urbs crevit adventu industriarum et populorum ex aliis nationibus, praesertim ex Italia. Hodie Sanctus Paulus numquam non dormit, nec noctu. Urbs semper est plena vitae a magno motu autocinetorum et hominum. Habet etiam multos motus artium, ut musicae et theatri. Nox sua possidet innumeros locos ubi viri mulieresque gaudent; illa etiam possidet multa scelera et saepe est periculosa.
Urbs divisa est in quinque partes, quae sic appellantur: Pars Septentrionalis, Pars Centralis, Pars Meridionalis, Pars Occidentalis, et Pars Orientalis. Pars Centralis est antiquissima partium, et ibi etiamnum stat Collegium conditum saeculo XVI, quod est primum aedificim urbis.
Urbs habet ferriviam subterraneam, quae ex novem linearum composita est, et transportare potest plus quam quattuor milliones personarum quottidie.
Index |
Loci et viae notabiles[recensere]
Districtus[recensere]
| Urbs Sancti Pauli | |
|---|---|
| Vexillum: | |
| Sigillum: | |
| Brasilia | |
| Status Sancti Pauli | |
| Gentilitium: | Paulistanus sive Paulopolitanus |
| Condita die: | 25/01/1554 |
| Area: | 1 523 km² (IBGE/2003) |
| Numerus incolarum: | 11 677 019 (IBGE/2000) |
| PDB: | US$ PPP 225 000 miliarda (2006) |
| Sententia: | Non ducor, duco |
Commeatus[recensere]
Incolae noti[recensere]
- Olavus de Carvalio (1947 - vivus) diurnarius relator et philosophus Brasiliensis
Societates Pedilusoriae[recensere]
Notae[recensere]
- ↑
Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove) - ↑ 2.0 2.1 Davidis Morgan Lexicon Anglico-Latinum, nondum editum.
- ↑ Cf. "Archidioecesis Sancti Pauli in Brasilia" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
- ↑ Cf. "Universitas Catholica Paulopolitana"
| Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes! |