Bergomum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Bergomum
Bergamo
Insigne Bergomi
Imago Bergomi

Ostium novum et urbs alta

Nomen lingua loci: Bèrghem
Administratio
Terra: Flag of Italy.svg Italia
Regio: Langobardia
Provincia: Bergomas
Indicia fundamentalia
Coordinata: 45° 42′ 0″ Sept., 9° 40′ 0″ Ort.
Altitudo: 249 m m supra mare
Area: 39,6 km² km²
Incolae: 121'137 (31 Decembris 2012)
Spissitudo: 3048 per km²
Res aliae
N. cursualis: 24100
Praefixum: 035
Zona temporalis: UTC+1
ISTAT-Regio: 016024
N. tributarius: A794
Nota autocineti: BG
Nomen incolarum: Bergomates, Bergomenses
Patronus: Sanctus Alexander, martyr
Dies sollemnis: 26 Augusti
Charta
Commune
Situs communis in Italia
Pagina interretialis

Bergomum (-i, n.) (Italiane: Bergamo) Urbs Italiae et municipium circiter 120 694 incolarum, caput Provinciae Bergomensis, in Langobardia regione est. Incolae Bergomi Bergomates seu Bergomenses appellantur.

Bergomum est urbs circiter 121,000 incolarum, divisum in partes duas, quarum veterem quae urbs alta (Italiane: città alta) appellatur supra collem, novam quae urbs infima (Italiane: città bassa) est sub colle.

Insignia[recensere | fontem recensere]

Geographia[recensere | fontem recensere]

Bergomum in infimis collium radicibus, apud Praealpes et Sari vallem, situm est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Antiquo Aevo[recensere | fontem recensere]

Circiter saeculum VI a.C.n. Tusci occupaverunt atque communiverunt regionem Bergomascam.

Ad annum 550 a.C.n. regio capta est a Gallis Cenomanis, qui effrenate vastaverunt et caedes perfecerunt. Nomen urbis fit "Berghèm," ab Antiquo Germanico "Berg," collis et "Hem," domus. Ergo traducendum est "domus in colle."

Circiter annum 400 a.C.n., Galli Senones, Brenno ducente, venerunt ad Berghèm. Sed eodem tempore dux Romanus Torquatus Manlius erat illic. Is provocavit Brennum ad singularem certamen et vicit. Dicitur Brennum dedecore se in flumen praecipitasse. Sic Bergomasci facti sunt subiecti Romae. Incepit Bergomi longa aetas felicitatis prosperitatisque. Urbi nomen "Bergomum" impositus est; quod fuit floridum municipium munitum, cum paene decem milia incolarum.

Cum C. Iulius Caesar proposuit edictum, quo Transpadani in civitatem recepti sunt, Bergomasci etiam facti sunt cives Romani (anno 49 a.C.n.).

Primi Christiani Bergomi apparuerunt inter secundum et tertium saeculum p.C.n.

Anno 303 sanctus Alexander, nunc patronus Bergomi, mortuus est martyr.

Aevo Medio[recensere | fontem recensere]

Saeculo V, post Romani Imperii Occidentale casum, Barbari populaverunt urbem semel atque iterum: anno 402 Alarici Gothi, circiter 450 Attilae Hunni, deinde Vandali atque Byzantini.

Saeculo VI Bergomum fit magnum ducatum Langobardorum, una Brixia atque Tridentum. Primus Langobardus Bergomi dux fuit Wallari (Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, II, XXXII|[…] Langobardi per annos decem regem non abentes, sub ducibus fuerunt. Unuisquisque enim ducum sua civitatem obtinebat: Zaban Ticinum,Wallari Bergamum, Alichis Brexiam, Eoin Trientum, Gisulfus Forumiuli).

Anno 774 Carolus Magnus vicit Desiderium. Ita Bergomum factum est caput Francorum comitatus (primus comes fuit Auteramus).

Novo Aevo[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1428 usque ad annum 1797, Bergomum ad Respubblicam Venetiae pertinuit.

Clari cives[recensere | fontem recensere]

Bergomi olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi illustres viri atque mulieres:

Alii praeclari incolae in hac civitate vixerunt.

Scholae et Universitas[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Catholica Romana[recensere | fontem recensere]

Bergomi est sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae cui nomen Dioecesis Bergomensis, et praesens episcopus est Franciscus Beschi.

Ludi athletici[recensere | fontem recensere]

Atalanta est turma pediludi urbis Bergomi.

Municipia finitima[recensere | fontem recensere]

et altera.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bergomum spectant.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!