Latinitas bona

Teate

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Teate
Chieti
Insigne Teatis
Imago Teatis

Cathedralis Sancti Iustini

Nomen lingua loci: Chijtë
Administratio
Terra: Flag of Italy.svg Italia
Regio: Aprutium
Provincia: Teatina
Indicia fundamentalia
Coordinata: 42° 21′ 0″ Sept., 14° 10′ 0″ Ort.
Altitudo: 330 m supra mare
Area: 58 km²
Incolae: 53 642 (2011)
Spissitudo: 865 per km²
Vici: Villa Soccetum (Italiane: Brecciarola)
Res aliae
N. cursualis: 66100
Praefixum: 0871
Zona temporalis: UTC+1
ISTAT-Regio: 069022
N. tributarius: C632
Nota autocineti: CH
Nomen incolarum: Teatini (Theatini)
Patronus: Sanctus Iustinus
Dies sollemnis: 11 Maii
Charta
Commune
Situs communis in Italia
Pagina interretialis

Teate[1] (-is, n.), vel Theate[2] vel etiam Teate Marrucinorum[3] (Italiane: Chieti) est urbs et municipium Italiae, circiter 53  642[4] incolarum, caput provinciae Teatinae in Regione Aprutio. Incolae Teatis Teatini appellantur. Vetus urbs supra collem montem Fiscellum prospicientem aedificata est, nova autem urbs in planitie iuxta Viam Tiburtinam Valeriam conglobatur. Antiqui mediaevalis urbis vici quos nove aedificiorum recentior conglomeratio absorbuit etiamdum distingui possunt ob collocationem reliquaque mediaevalium viarum, portarum urbis, moenium atque ecclesiarum.

Insigne[recensere | fontem recensere]

Sententia[recensere | fontem recensere]

Sententia urbis est: TEATE REGIA METROPOLIS UTRIUSQUE APRUTINAE PROVINCIAE PRINCEPS.

Ecclesia Catholica Romana[recensere | fontem recensere]

Teate cum Vasto vel Histonio est archiepiscopalis Ecclesiae Catholicae Romanae metropolitana sedes, cui nomen est Archidioecesis Theatina-Vastensis, et praesens archiepiscopus est Bruno Forte. Servat Archidioecesis opimum archivum rerum scriptarum de gestis Aprutii ab anno 1006 usque ad Saeculum vigesimum. Sunt inter cetera etiam epistula papae Innocentii III atque donatio a familia Medicaea facta.

De originibus mythi scriptaque[recensere | fontem recensere]

Teate concelebrat mythologicum conditorem Achillem, neque id difficulter intellegitur ab insigni, quod Achillem equitantem ostendit, quamvis id simuletur cum insignis persona similior galea loricaque mediaevali equiti quam Graeco heroi sit. Tradunt Achillem urbem condidisse, eam Theate ad nomen Thetidis matris commemorandum appellantem. Praeter hunc mythum fundamentorum, unde nomen Teate deducatur, obscurum est: Strabo scripsit Teate ab Arcadibus conditum esse nomine Thegeate (Graece Θηγεάτη); fortasse autem nomen verbo linguae Marrucinae (una ex linguis Oscoumbricis) touta vel tuta nectitur, quod 'populus' significat[5]. Fuit quidem Teate una ex urbibus maximis Marrucinorum, antiquus bellicosusque populus Italicus, qui urbem condidisse traduntur.

De Teati aevo Romano[recensere | fontem recensere]

Reliqua restaurata amphitheatri Teatini

Antiquitus iam Marrucini cum Romanis aspere dimicaverunt. Anno 304 a.C.n. pax perfecta est et Marrucini Romanis socii bello saepe profuerunt.

Bello sociali (annis 91-88 a.C.n.) Teate cum Romanis proelio decertavit, et cum aliis populis Foedus Italicum contra Romam pacta est. Dux Marrucinorum bellum gerentium Herius Asinius fuit, a Gaio Mario proelio profligatus et caesus anno 90 a.C.n.[6]. Herio Asinio nunc via quaedam Teatis dicata est. Pace cum Romanis composita, Teate municipium Romanum caputque Aprutii regionis factum est.

Saeculo primo a.C.n Teatinus praeclarus Gaius Asinius Pollio fana nonnulla, quae etiamdum videri possunt, urbi donavit. Saeculo succedente Claudius imperator magnam arcis viarumque auctionem voluit, et amphitheatrum Teatinum aedificatum est.

Post casum Imperii Romani (476) Teate a Visigothis vastatum est, et postea iterum aedificatum atque auctum a Langobardis: quamvis non longius caput regionis, tamen Medio Aevo Aprutinarum urbium princeps mansit.

Vestigia antiqua Teatina[recensere | fontem recensere]

Deambulanti per antiquissimam urbis partem nonnulla vestigia Romana atque mediaevalia facile patent. Romanorum quidem pristina arx (vulgo Civitella, 'Parvula civitas'), ubi amphitheatrum etiamdum consurgit, praeterea dein reliqua thermarum et fanorum sunt, mediaevalium autem turris archiepiscopalis, cathedralis Sancti Iustinii et reliqua portarum moeniumque. Vestigium antiquorum incolarum invenitur duobus in nominibus: Theatrum Marrucinum, id est hodie maximum urbis theatrum, atque Cursus Marrucinus, via princeps Teatis.

Teatini praeclari[recensere | fontem recensere]

Vici et Loci in municipio Teatis[recensere | fontem recensere]

Vicus Portae Aterni saeculo vicesimo ineunte
Vetus despectus Teatis ex rurali vico

Municipia finitima[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Teate spectant.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!