Maria (mater Iesu)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sancta Maria (mater Iesu)
Maria cum Filio, sculptura Michael Angeli Bonarotii
Mater Dei, Virgo
Natus annus ignotus, Festum Nativitatis die 8 Septembris celebratur
Mortuus annus ignotus, Festum Assumptionis die 15 Augusti celebratur
Dies festae Festa Mariae
Attributa
Patronus Ecclesiae Catholicae, cauponum, pannificium, figulorum, nautarum, phrygionum; contra fulgur et omnes calamitates
Raffaello: Madonna cum libero
Sanctuarium Nostrae Dominae Custodis Derthonae (Italia), ecclesia de Sancto Aloysio Orione facta anno 1931.

Maria (Aramaice מרים, Maryām; Graece Μαριαμ aut Μαρια, Maria; Arabice: مريم, Maryam) a Christianis Sancta Maria, Virgo Maria, Deipara, Mater Dei vel Madonna vocata, erat Iudaea ex Nazareth in Galileia, quae Iesum partu edidit. Ab omnibus ecclesiis Christianis, quamvis variis modis, colitur, sed etiam Musulmani eam Virginem Mariam sive Syeda Mariam, id est Domina nostra Maria, appellant.

Nomen Mariae[recensere | fontem recensere]

Maria est forma Graeca nominis Hebraici Miriam. Sunt plures feminae huius nominis in Vetere Testamento, quarum notissima est Miriam (in Vulgata: Maria), prophetissa et soror Moyses et Aaron. Sunt etiam plures Mariae, qui Iesum secutae sunt (Mc 15,40), inter eas:

In textu Graeco Novi Testamenti mater Iesu Mariám appellatur; forma Maria in versionibus Latinis in usum venit. In religione Islamica Maria ut Maryam nota est.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nomen Mariae (Iudaeorum lingua: Miriam) in tribus ex quattuor evangeliis et in Actibus Apostolorum nominatur; etiam in evangelio secundum Ioannem apparet, sed sine nomine. Praeterea apocryphum Protevangelium Iacobi sive Liber Iacobi de nativitate Mariae multa et varia de Maria narrat. Quae sit fides historica harum relationum varie et contrarie disputatur[1].

Cultus sive Veneratio[recensere | fontem recensere]

Mariae cultus in multis ecclesiis, praecipue autem in Ecclesia Catholica disseminatus est.

  • Ecclesia catholica variis orationibus a Maria intercessionem quaerit, inter quas Rosarium Virginis Mariae locum praecipuum tenens.
  • Ecclesiae Orthodoxae:
  • Ecclesiae Reformationis:

Dogmata[recensere | fontem recensere]

  • Perpetua virginitas Mariae
  • Maria Theotokos (Dei Genetrix)
  • Immaculata Conceptio
  • Assumptio Beatae Mariae Virginis

Maria in Religione Islamica[recensere | fontem recensere]

Maria etiam in Corano nominatur ...

Festa Mariae[recensere | fontem recensere]

Multae sunt dies quibus Maria, Christi mater, celebratur.

Ecclesia Catholica[recensere | fontem recensere]

  • 1 Ianuarii Sollemnitas sanctae Dei Genetricis Mariae
  • 11 Februarii Commemoratio B. Mariae Virginis de Lourdes
  • 13 Maii Commemoratio B. Mariae Virginis de Fatima
  • 31 Maii: Festum in Visitatione B. Mariae Virginis (Calendarium regionale pro terris Linguae theodiscae: 2 Iulii)
  • 16 Iulii Commemoratio B. Mariae Virginis de Monte Carmelo
  • 15 Augusti: Sollemnitas in Assumptione B. Mariae Virginis (sive Dormitio Mariae)
  • 22 Augusti Memoria B. Mariae Virginis Reginae
  • 8 Septembris: Festum in Nativitate B. Mariae Virginis
  • 12 Septembris Commemoratio Ss.mi Nominis Mariae
  • 15 Septembris: Memoria B. Mariae Virginis Perdolentis (olim Festum Septem Dolorum B.V.M.)
  • 7 Octobris Memoria B. Mariae Virginis a Rosario
  • 21 Novembris Memoria in Praesentatione B. Mariae Virginis
  • 8 Decembris: Sollemnitas in Conceptione Immaculata B. Mariae Virginis
  • Immaculati Memoria Cordis B. Mariae Virginis (Sabbato post dominicam secundam post Pentecosten)

Mensis Maius Mariae mensis habetur, mensis Octobris rosarii mensis.

Sunt duo festa Domini, quae saepe (etiam) inter festa Mariana numerantur:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. cf. Bibliographiam

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Sancti Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes!