Goritia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Goritia
Gorizia
Imago Goritiae

Urbs Goritiae

Nomina Latina alia: Goricia
Foroiulienice: Gurize
Slovenice: Gorica
Administratio
Terra: Flag of Italy.svg Italia
Regio: Forum Iulii-Venetia Iulia
Provincia: Goritiensis
Indicia fundamentalia
Coordinata: 45° 56′ 0″ Sept., 13° 37′ 0″ Ort.
Altitudo: 84 m supra mare
Area: 41 km²
Incolae: 35 868 (2010[1])
Spissitudo: 863 per km²
Res aliae
N. cursualis: 35966
Praefixum: 0481
Zona temporalis: UTC+1
ISTAT-Regio: 031007
N. tributarius: E098
Nota autocineti: GO
Nomen incolarum: Goritiensis, Goritiani
Patronus: Sanctus Ilarius
Dies sollemnis: 16 Martii
Charta
Commune
Situs communis in Italia
Pagina interretialis

Goritia[2] (-ae, f.) (alia nomina: Goricia) (Italiane: Gorizia; Theodisce: Görz; Slovenice: Gorica; Foroiulienice: Gurize) est Urbs Italiae et municipium, circiter 36 000 incolarum, in Regione Foro Iulii-Venetia Iulia situm et caput homonymae provinciae. Urbani Goritienses seu Goritiani appellantur.

Insignia[recensere | fontem recensere]

Sententia[recensere | fontem recensere]

Nomen[recensere | fontem recensere]

Nomen Goritia a verbo Slavico gora invenit, quod Latine parvus mons sonat.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Urbs prope Aesontium fluvium sita est.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Historia[recensere | fontem recensere]

Goritia in Medio Aevo[recensere | fontem recensere]

De urbe Goritia circiter anno 1000 prima mentio facta est: "mediatem unius castelli dicti sylicani et villae quae sclavonica lingua vocatur goriza." A Medio Aevo exeunte urbs erat sedes comitum de Goritia, qui se Patriarchatu aquileiensi liberaverant.

Goritia Habsburgica[recensere | fontem recensere]

Gente comitum exstincta territorium sub annum 1500 sub dicionem Domus Habsburgensis venit. Goritia inde erat caput Comitatus Goriciae et Gradiscae. 1809-1814 Goritia ad Napolionicam provinciam Illyricam pertinebat, deinde usque ad annum 1815 ad Regnum Illyriae. 1815-1918 regio Goritiae pars Imperii Austro-Hungarici erat, ab anno 1867 Goritia ad Litorale Austriacum pertinebat, quod erat provincia partis Austriacae intra Imperium Austro-Hungaricum. Ab oriente finitima erat Austriaco ducatui Carniolae.

Urbs antiquitus trium linguarum (italicae, slovenicae, theodiscae) erat. Anno 1900 Goritia habebat 25 432 incolarum, quorum 16 112 erant Itali, 4 654 Sloveni et 2 760 Germani, ad hoc milites. Goritia ad astarium TergesteNabresinaCormons situm est, quod hic tangitur ferrivia ex Alpibus Iuliis veniente, ut communicatiomen ferriviariam transalpinam SalisburgumTergeste (Nova Transalpina) formet.

Sub 1900 Goritia erat dilectus locus commeatus hiemalis, cum temperatura thermodynamica media in hieme esset + 3,5 °C.[3]

Goritia moderna[recensere | fontem recensere]

Bello mundano primo aestate 1916 Gorizia a copiis Italicis capta, autumno 1917 ab Austriacis recuperata, denique 1918 bello confecto cum Histria ad Italiam venit.

In colle prope urbem (in vico Oslávia) sito ossuarium architectura insigni pro militibus defunctis erectum est.

Anno 1945 post Bellum Orbis Terrarum Secundum bellatores irregulares Iugoslavi stationem ferriviariam Goritiae occupaverunt et urbem pro Iugoslavia vindicaverunt. Cum in Conferentia Lutetiae pacis conciliandae (1947) termini inter Italiam et Iugoslaviam definiti sint, etiam divisio urbis Goritiae sancita est. Pars orientalis minor cum statione ferriviaria Iugoslaviae adiuncta et Nova Goritia nominata est.

Itali in arce Goritiae vexillum civitatis Italiae posuerunt maximum , quod longe lateque a parte Iugoslava conspiceretur. Contra in colle prope Novam Goritiam sito nomen TITO magnis lapidibus formatum legebatur tota Goritia visibile.

Communismo collapso (1989), Iugoslavia confracta (1991), Slovenia Unionem Europaeam ingressa (2004), tandem terminus inter civitates ubique in urbe transiri potest.

Praeclari cives[recensere | fontem recensere]

Goritiae olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi praeclari viri atque feminae, inter alios:

Urbis administratio[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Catholica Romana[recensere | fontem recensere]

Goritia sedes episcopalis metropolitana Ecclesiae Catholicae Romanae est. Nomen Archidioecesis Goritiensis est.

Fractiones, vici et loci in municipio[recensere | fontem recensere]

Coniunctio communium[recensere | fontem recensere]

cum communibus quae sunt haec:

Municipia finitima[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Goritiam spectant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gulielmus Baum: Die Grafen von Görz in der europäischen Politik des Mittelalters, Clagenfurti 2000 (theodisce); I Conti di Gorizia, Goritiae 2001 (italice)

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. census 2010
  2. Campanini-Carboni : Vocabolario latino-italiano italiano-latino (1961)
  3. Meyers Konversations-Lexikon. 5. ed., 7. vol. Bibliographisches Institut, Lipsiae et Vindobonae 1895, p.774


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!