Rodigium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: Rodigium (provincia)

Rodigium
Rovigo
Insigne Rodigii
Imago Rodigii

Forum regi Italiae Victorio Emanueli II dicatum

Nomina Latina alia: Rhodigium
Venetice: Rovigo
Administratio
Terra: Flag of Italy.svg Italia
Regio: Venetia
Provincia: Rodigina
Indicia fundamentalia
Coordinata: 45° 4′ 0″ Sept., 11° 47′ 0″ Ort.
Altitudo: m supra mare
Area: 108 km²
Incolae: 53 319 (53)
Spissitudo: 481 per km²
Res aliae
N. cursualis: 45100
Praefixum: 0425
Zona temporalis: UTC+1
ISTAT-Regio: 029041
N. tributarius: H620
Nota autocineti: RO
Nomen incolarum: Rodigini seu Rodigienses
Patronus: Sanctus Bellinus
Dies sollemnis: 26 Novembris
Charta

Communis provinciae locatio in Italia

Locatio Rodigii in provincia Rodigina

Pagina interretialis

Rodigium (-ii, n.)[1][2] sive Rhodigium[3] (Italiane: Rovigo; Venetice: Rovigo) est Urbs Italiae, et municipium circiter 53 300 incolarum, in Regione Venetia ac in Policino historica ac geographica terra situm et caput Provinciae Rodiginae. Urbani Rodigini seu Rodigienses appellantur.

Insigne[recensere | fontem recensere]

Geographia[recensere | fontem recensere]

Rodigium inter Tartarum et Athesim flumina situm est. Rodigium est caput provincia Rodigina et Policini geographicae ac historicae regionis.

Historia[recensere | fontem recensere]

In Aevo Medio circiter in saeculo 10 aetate migrationum Hungarorum urbs Rodigium condita est. Anno 920 episcopus Hadriae oppidum aedificare fecit, cuius duae turres etiam nunc servatae sunt.

Loci nomen a lingua germanica antiqua (Gothica vel Langobardica) rod (Latine 'solum subactum') ac vig ('vicus, villa') fortasse ducitur. Aliqui nomen a Raudiis campis ductum dicunt.

Paretymologia praeclara a Lingua Graeca antiqua ῥόδον sive rosa est; a Ludovici Ariosti orta est, qui scripsit:

la terra, il cui produr di rose
le dié piacevol nome in greche voci[4]
(Orlando Furioso, canto 3, 41, vv. 1-2)

Quamquam paretymologia est, nunc etiam rosa imago Rodiginis cara est; Rodigium itaque "Urbs Rosarum" (Italiane: Città delle Rose, Venete: Zità dee Rose) vocatur et "Rhodigium" crebro scribitur.

Usque ad annum 1482 a Ducato Ferrariensi Rodigium pertinuit, praeterea inter annos 1404 - 1438 quando Res Publica Venetiae rexit etiamsi Estenses de nomine duces Rodigii fuerunt.

Ab anno 1482 usque ad annum 1797 Rodigium ad Rem Publicam Venetiae pertinuit, praeterea inter annos 1508 - 1511 quando breviter Ducatus Ferrariensis rexit.

Ab anno 1815 usque ad annum 1866 ad Regnum Langobardiae et Venetiae pertinuit; ab anno 1866 ad Italiam.

Incolae noti[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Catholica Romana[recensere | fontem recensere]

Rodigium cum Hadria sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae est. Nomen sedis episcopalis Dioecesis Adriensis-Rhodigiensis est.

Vici[recensere | fontem recensere]

Boara Polesine, Borsea, Buso, Concadirame, Fenil del Turco, Granzette, Grignano Polesine, Mardimago, Roverdicrè, Sant'Apollinare, Sarzano.

Municipia finitima[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Rodigium spectant.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Campanini-Carboni : Vocabolario latino-italiano italiano-latino (1961)
  2. Castiglioni, Aloisius; Mariotti, Scaevola. Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino. Quarta editio a Petro Georgio Parroni curata (Taurini, 2007).
  3. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus
  4. Latine: terra rosas ferens quae suave Graecis vocibus appellata est.


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!